Dominica post Pentecosten : Sanctissimæ Trinitatis
Tempus « per annum » – Anno B
Solemnitas
Léctio libri Deuteronómii 4, 32-34.39-40
FRA •
L/F •
CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo cæli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est, num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti? Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis?
Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. Custodi præcepta eius atque mandata, quæ ego præcipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ».
Psalmus responsorius 33(32), 4-5, 6.9, 18-19, 20.22
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus pópulus quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
Verbo Domini cæli facti sunt,
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt,
ipse mandavit, et creata sunt.
Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
ut eruat a morte animas eorum,
et alat eos in fame.
Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 14-17
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: « Abba, Pater! ».
Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Allelúia
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto, Deo qui est, et qui erat, et qui ventúrus est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 28, 16-20
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Undecim discipuli abierunt in Galilæam, in montem ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.
Et accedens Iesus locutus est eis dicens: « Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quæcumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi ».