Dominica post Pentecosten : Sanctissimæ Trinitatis
Tempus « per annum » – Anno C
Solemnitas
Léctio libri Proverbiórum 8, 22-31
FRA •
L/F •
CMT
Hæc loquitur Sapientia Die:
Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; ab æterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram, necdum fontes graves aquis, priusquam montes demergerentur, ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et campos et initium glebæ orbis terræ.
Quando præparabat cælos, aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando nubes firmabat sursum, et prævaluerunt fontes abyssi, quando circumdabat mari terminum suum et aquis, ne transirent fines suos, quando iecit fundamenta terræ, cum eo eram ut artifex: delectatio eius per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum, et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
Psalmus responsorius 8, 4-5, 6-7, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Quando video cælos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas, quæ tu fundasti,
quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius.
Oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
volucres cæli et pisces maris,
quæcumque perambulant semitas maris.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 5, 1-5
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Iustificati ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriæ Dei.
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Allelúia
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto, Deo qui est, et qui erat, et qui ventúrus est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 16, 12-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur et, quæ ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Omnia, quæcumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis ».