Duodecim Fructus Spiritus Sancti
The Twelve Fruits of the Holy Spirit
From Gal 5:22. See CCC 1832
Caritas
Gaudium
Pax
Patientia
Benignitas
Bonitas
Longanimitas
Mansuetudo
Fides
Modestia
Continentia
Castitas
E Doctrina Duodecim Apostolorum
From the Teaching of the Twelve Apostles
This prayer is from the "Teaching of the Twelve Apostles", otherwise known as the Didache. The Didache is a second century document written in Jerusalem (ca 140 AD) and contains a summary of the catechesis of the Twelve Apostles. It was used in the early Church for the instruction of the catechumens and was highly valued as a source of instruction and inspiration in the early Church. Today it gives us important insight into the teachings and practices of the early Church
GRATIAS tibi agimus, Pater sancte, pro sancto nomine tuo, quod fecisti ut habitet in cordibus nostris, et pro scientia et fide et immortalitate, quam indicasti nobis per Iesum puerum tuum; gloria tibi in saecula.
Tu, Domine omnipotens, creasti omnia propter nomen tuum, et cibum potumque dedisti hominibus ad fruendum, ut tibi gratias agant, nobis autem largitus es spiritualem cibum et potum et vitam aeternam per puerum tuum.
Ante omnia gratias tibi agimus, quod potens es; gloria tibi in saecula.
Recordare, Domine, Ecclesiae tuae, ut eam liberes ab omni malo eamque perficias in caritate tua, et collige eam a quattuor ventis sanctificatam in regnum tuum, quod ei parasti, quoniam tua est virtus et gloria in saecula.
Adveniat gratia et praetereat mundus hic. Hosanna filio David. Si quis sanctus est, accedat; si quis non est, paenitentiam agat. Maranatha. Amen.
Ecce Crucem Domini
Behold the Cross of the Lord
Popular tradition maintains that this little prayer was given by St. Anthony to a poor woman who was troubled by temptations. It has been popular prayer amongst Franciscans for centuries. Pope Sixtus V, a Franciscan himself, had the prayer carved at the base of the obelisk, which he erected in St. Peter's Square in Rome in 1585.
Ecce Crucem Domini!
Fugite partes adversae!
Vicit Leo de tribu Iuda,
Radix David! Alleluia!
Ecce iam noctis
Lo! The Dim Shadows of the Night
Attributed to Pope St. Gregory the Great (540-604), but some think it may be a later composition by Alcuin (732-804). In the current Liturgia Horarum it is used for Laudes for the Sundays of the second and fourth weeks of the Psalter during Ordinary Time. In the Roman Breviary it is used for Lauds on the fourth and subsequent Sundays after Pentecost until September 27 inclusive.
ECCE iam noctis tenuatur umbra
lucis aurora rutilans coruscat;
nisibus totis rogitemus omnes cunctipotentem,1
Ut Deus, nostri miseratus, omnem
pellat angorem, tribuat salutem,
donet et nobis pietate patris regna polorum.2
Praestet hoc nobis Deitas beata
Patris ac Nati, pariterque Sancti
Spiritus, cuius resonat per omnem gloria mundum. Amen.
Latin from the Liturgia Horarum. Tr. by Rev. Maxwell Julius Blacker (1822-1888).
Changes made by Pope Urban VIII in 1632 to the Roman Breviary:1 ... / lux et aurorae rutilans coruscat:/ supplices rerum Dominum canora voce precemur.
2 Ut reos culpae miseratus omnem/ pellat angorem, tribuat salutem,/ donet et nobis sempiternae munera pacis.
Pange Lingua (Fortunatus)
Sing, my Tongue
There are two Pange Linguas in use, one by St. Thomas Aquinas and then this one, by Venantius Fortunatus (530-609) which extols the triumph of the Cross. He wrote it for a procession that brought a part of the true Cross to Queen Radegunda in 570. This hymn is used on Good Friday during the Adoration of the Cross and in the Liturgy of the Hours during Holy Week and on feasts of the Cross. The concluding stanza was not written by Fortunatus, but was added later.
When used in the Liturgy the hymn is often broken into smaller hymns such as: Lustra sex qui iam peregit, En acetum, fel, arundo, and Crux fidelis inter omnes.
There is a charming ancient legend that is hinted at in the second verse of this hymn. According to this legend, the wood of the Cross upon which Christ was crucified was taken from that tree which was the source of the fruit of the fall in the Garden of Eden. When Adam died, the legend states, Seth obtained from the Cherubim guarding the Garden a branch of the tree from which Eve ate the forbidden fruit. Seth planted this branch at Golgotha (the place of the skull), which is so named because Adam was buried there. As time went on, the Ark of the Covenant, the pole upon which the bronze serpent was lifted, and other items were made from this tree.
PANGE, lingua, gloriosi
proelium certaminis,1
et super Crucis trophaeo
dic triumphum nobilem,
qualiter Redemptor orbis
immolatus vicerit.
De parentis protoplasti
fraude Factor condolens,
quando pomi noxialis
morte morsu corruit,2
ipse lignum tunc notavit,
damna ligni ut solveret.
Hoc opus nostrae salutis
ordo depoposcerat,
multiformis proditoris
ars ut artem falleret,
et medelam ferret inde,
hostis unde laeserat.
Quando venit ergo sacri
plenitudo temporis,
missus est ab arce Patris
natus, orbis, Conditor,
atque ventre virginali
carne factus prodiit.3
Vagit infans inter arcta
conditus praesepia:
membra pannis involuta
Virgo Mater alligat:
et manus pedesque et crura4
stricta cingit fascia.
LUSTRA sex qui iam peracta5
tempus implens corporis,
se volente, natus ad hoc,6
passioni deditus,
Agnus in crucis levatur
immolandus stipite.
En acetum, fel, arundo,
sputa, clavi, lancea:
mite corpus perforatur,
Sanguis, unda profluit7
terra, pontus, astra, mundus,
quo lavantur flumine!
CRUX fidelis,
inter omnes
arbor una nobilis;
nulla talem silva profert,
flore, fronde, germine.
Dulce lignum, dulci clavo,8
dulce pondus sustinens!
Flecte ramos, arbor alta,
tensa laxa viscera,
et rigor lentescat ille,
quem dedit nativitas,
ut superni membra Regis
miti tendas stipite.9
Sola digna tu fuisti
ferre saeculi pretium,
atque portum praeparare
nauta mundo naufrago,
quem sacer cruor perunxit,10
fusus Agni corpore.
Aequa Patri Filioque,
inclito Paraclito,
sempiterna sit beatae
Trinitati gloria,
cuius alma nos redemit
atque servat gratia. Amen.11
From Liturgia Horarum and Latin Hymns by F. A. March, LL.D, 1894. Tr. Fr. Edward Caswall (1814-1878).
Changes made by Pope Urban VIII in 1632 to the Roman Breviary:1 Lauream certaminis
2 In necem morsu ruit:
3 Carne amictus prodiit.
4 Et Dei manus pedesque
5 Lustra sex qui jam peregit,
6 Sponte libera Redemptor
7 Felle potus ecce languet:/spina, clavi, lancea/mite corpus perforarunt:/unda manat, et cruor:
8 Silva talem nulla profert/fronde, flore, germine:/dulce ferrum, dulce lignum,
9 et superni membra regis/tende miti stipite,
10 ferre mundi victimam;/atque portum praeparare/arco mundo naufrago,/quam sacer cruor perunxit,
11 Sempiterna sit beatae/Trinitati gloria,/aequa Patri, Filioque;/par decus Paraclito:/unius Trinique nomen/laudet universitas.
En ego, o bone et dulcissime Iesu
Prayer Before a Crucifix
This prayer calls to mind Psalm 21, in particular verses 17 and 18, which concern our Lord's Passion. A plenary indulgence is granted to the faithful on any Friday of Lent or Passiontide who after Communion piously recite this prayer before an image of Christ crucified. On other days of the year the indulgence is partial.
EN EGO, o bone et dulcissime Iesu, ante conspectum tuum genibus me provolvo, ac maximo animi ardore te oro atque obtestor, ut meum in cor vividos fidei, spei et caritatis sensus, atque veram peccatorum meorum paenitentiam, eaque emendandi firmissimam voluntatem velis imprimere; dum magno animi affectu et dolore tua quinque vulnera mecum ipse considero ac mente contemplor, illud prae oculis habens, quod iam in ore ponebat tuo1 David propheta de te, o bone Iesu: Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. Amen.
Latin from the Enchiridion Indulgentiarum, 1999.
1 Some texts have "suo" here.
Ex more docti mystico
The Fast, as Taught by Holy Lore
Attributed to Pope St. Gregory the Great (540-604). In the Roman Breviary this hymn is used in its entirety for Matins from the first Sunday in Lent until the Saturday before Passion Sunday. Today the hymn is still used, but from Ash Wednesday until the Fifth Sunday of Lent and it is broken into two hymns. The first half, Ex more docti mystico, is used for the Sunday Office of the Readings. The second half, Precemur omnes cernui is used for Sunday Lauds. Both those hymns conclude with the final verse as found below.
EX more docti mystico
servemus abstinentiam, 1
deno dierum circulo
ducto quater notissimo.
Lex et prophetae primitus
hanc praetulerunt, postmodum
Christus sacravit, omnium
rex atque factor temporum.
Utamur ergo parcius
verbis, cibis et potibus,
somno, iocis et arctius
perstemus in custodia.
Vitemus autem pessima2
quae subruunt mentes vagas,
nullumque demus callido
hosti locum tyrannidis.3
PRECEMUR omnes cernui,
clamemus atque singuli,
ploremus ante iudicem,
flectamus iram vindicem:4
Nostris malis offendimus
tuam, Deus, clementiam;
effunde nobis desuper,
remissor, indulgentiam.
Memento quod sumus tui,
licet caduci, plasmatis;
ne des honorem nominis
tui, precamur, alteri.
Laxa malum quod fecimus,
auge bonum quod poscimus,
placere quo tandem tibi
possimus hic et perpetim.
Praesta, beata Trinitas,
concede, simplex Unitas,
ut fructuosa sint tuis
haec parcitatis munera. Amen.5
Latin from the Liturgia Horarum. Translation by J. M. Neale (1818-1866).
Changes made by Pope Urban VIII in 1632 to the Roman Breviary:1 ieiunium
2 noxia
3 nullumque demus callidi/ hostis locum tyrannidi.
4 Flectamus iram vindicem,/ploremus ante Iudicem,/ clamemus ore supplici,/ dicamus omnes cernui:
5 ieiuniorum munera.
Exaudi nos
Hear us
This prayer from the Roman Ritual is graced with a partial indulgence.
EXAUDI nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et mittere digneris sanctum Angelum tuum de caelis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Exercitium Sanctae Viae Crucis
A Franciscan Way of the Cross
As practiced by the Franciscans and extracted from the writings of St. Francis of Assisi. The English is from a Franciscan booklet and diverges from the Latin in places, but is otherwise a respectable translation.
I. Statio
Christus ad mortem condemnatur
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Innocentissimus Iesus, qui peccatum non fecit nec facere potuit, ad mortem condemnatur, et quidem ad ignominiosam mortem crucis. Ut Pilatus amicus Caesaris habeatur, tradit Iesum voluntati inimicorum suorum. -- O horrenda iniustitia! ut homini placeat, innocentiam damnare et Deum offendere non formidat.
Oratio:
O innocentissime Iesu! ego peccavi: ego mortis aeternae reus sum: ut autem ego vivam, tu sententiam mortis lubens acceptas. Quomodo ergo in posterum vivam, nisi tibi soli? si hominibus placere cupiam, servus tuus esse non possum: displiceam igitur ipsis et toti mundo, ut tibi soli placere valeam.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
II. Statio
Iesus suscipit crucem super humeros
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Iesus crucem intuens, summo cum desiderio sua brachia sanguine madentia, ad eam extendit illamque tenerrime amplexus, cordintime osculatus, humeris suis vulneribus dilaniatis imponit, et, licet ad mortem usque debilitatus, exultat ut gigas ad currendam vitam suam.
Oratio:
Non amicus Christi ero, si inimicus crucis sim! O dulcis, o bona crux! ego te amplector, exosculor et gaudenter suscipio de manu Dei. Absit a me amplius gloriari, nisi in cruce Domini mei, per quam mihi mundus crucifixus sit, et ego mundo: ut totus tuus sim, o Iesu, tuae Passionis me fac consortem.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
III. Statio
Iesus prima vice cadit sub cruce
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Amantissimus Iesus cruce oneratus incedens, eius pondere depressus graviter in terram prolapsus est. Scilicet peccata nostra pondus illud intolerabile efficiebant, cui alias crux levis et dulcis amore nostri videbatur.
Oratio:
Ah mi Iesu! tu grave iugum peccatorum meorum portasti, et iniquitates meae sicut onus grave gravatae sunt super te; cur ergo iugum mandatorum tuorum ferre recusem, ut sic alter alterius onera portemus? Iugum tuum suave est et onus tuum leve: libenter itaque et gaudenter illud suscipiam, et portare contendam, donec vixero. Tu, o Iesu, portantem me gratia tua ita conforta, ne cadam amplius peccando graviter.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
IV. Statio
Iesus crucem baiulans occurrit Matri suae dolorosissimae
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Quam dolorosus erat aspectus afflictissimae Matris Mariae, dilectissimum Filium suum gravi cruce onustum, totum vulneribus et sanguine scatentem, ab infami faece carnificum tanta rabie impulsum conspicientis! Quam ineffabiles dolores sensit illud tenerrimum cor maternum! Oh quam desiderabat pro Iesu, vel saltem cum Iesu mori!
Oratio:
O Iesu! o Maria! ego sum causa dolorum cordium vestrorum, summe invicem amantium et ad extremum usque desolatorum. Ah utinam et cor meum de vestro dolore participet! -- Eia, Mater, fons amoris, me sentire vim doloris fac, ut tecum lugeam. Fac, ut ardeat cor meum in amando Christum Deum, ut sibi complaceam. -- Hoc demum a te humiliter efflagito, ut et mihi in amarissimae huius Passionis vestrae memoria mortis semitam intranti, materna pietate occurrere et cum Filio tuo dulcissimo succurrere digneris.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
V. Statio
Iesus a Simone Cyreneo in baiulatione crucis adiuvatur
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Simon Cyrenaeus angariatur ad tollendam crucem post Iesum, propter scelera nostra attritum ac debilitatum, quem, licet renitentem, Iesus pro comite acceptat. O quam gratus hic in Passione socius foret, si non coacte, sed sponte venisset. Sed etiam te, o anima mea, libenter acceptaret, si velles. Vocat te, invitat te: Tolle crucem tuam et sequere me, Tu vero resistis, et pro pudor! non nisi coacte crucem suscipis.
Oratio:
O Iesu! quam vere dixisti: "Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus" -- En! ut dignus te efficiar, ultro me comitem tibi in via crucis iungo: feram lubens tribulationem et crucem, si non tuam gravissimam, saltem illam meam, quamcumque demum humeris imponere meis tibi placuerit; hanc, sequendo te, portabo patiens usque ad finem vitae meae.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
VI. Statio
Veronica Christo sudarium praesentat
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Veronica ex compassione et devotione velum capitis sui Iesu porrexit ad abstergendam faciem suam, sanguine et sputis defoedatam. Ille autem vultus sui effigiem eidem impressam restituit. O exiguum obsequium praestas tu, o anima mea, Salvatori tuo pro tot immensis beneficiis? recogita, dole et emendationem propone.
Oratio:
O Iesu! quid retribuam tibi pro omnibus, quae retribuisti mihi? totum me consecro servitio tuo: totum cor meum tibi offero: pone te ut signaculum super illud, et imprime imaginem tuam, ut iugiter memoria memor sim tui, nec tu operis tui obliviscaris in finem.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
VII. Statio
Secundus lapsus Iesu ad portam
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Dolorosissimus Iesus iterum sub crucis pondere iacet, sacratissima sua facie in terram prostratus, nec a diabolica crudelitate carnificum momentum quietis ipsi datur, funibus et fustibus ad progrediendum compellitur. Hunc lapsum causarunt peccata nostra reiterata, et ego amplius peccare delecter?
Oratio:
O Iesu! miserere mei, porrige dexteram tuam, sustenta me, ne amplius in peccata priora relabar. Ergone peccatum hoc N. N. sciens volens repetam? absit a me. Dixi, nunc coepi; ab hoc momento serio conclusum sit, millies mori, quam peccare. Tu, mi Iesu, conforta me per gratiam tuam, sine qua nihil possum.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
VIII. Statio
Iesus filias Ierusalem flentes alloquitur
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Devotae hae mulieres plorant dolentes super Salvatorem, ipse autem ad eas conversus ait: "Nolite flere super me innocentem, sed super vos ipsas flete et super filios vestros", super peccata vestra flete utpote causam omnium horum dolorum. Ergo et tu plora, anima mea! nihil gratius est Christo tibique nihil utilius, quam lacrimae, ex dolore de peccatis profusae.
Oratio:
O Iesu! quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, ut die ac nocte defleam peccata mea? Per amaras, sanguineas lacrimas tuas te oro, concede mihi donum lacrimarum: contere cor meum, ut ex oculis et corde copiosae lacrimae profluant et peccata mea vera contritione exstinguant.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
IX. Statio
Iesus ad ascensum montis Calvariae tertio cadit
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Iesus despectus et novissimus virorum, vir dolorum, et sciens infirmitatem, quam pro nobis assumpsit et pertulit, pedem montis Calvariae attingens, iam tertio gravissime prolapsus est, dolorosissime allisus in saxum ibidem in via positum. O quam immane pondus est peccatum! Iesum toties in terram depressit, et me iam dudum in abyssum inferni detrusisset, nisi pretiosa merita sanctissimae Passionis eius me praeservassent.
Oratio:
O clementissime Iesu! infinitas tibi gratias ago, quod me toties peccantem peccatis meis nec immori, nec, prout centies merebar, in profundum inferni praecipitari permiseris. Accende in me novum fervorem, fove hunc iugiter meque in tua conserva gratia, ne unquam amplius ea excidam, aut cadam retro, sed in bono confirmatus de corpore mortis huius transeam ad libertatem filiorum Dei perfectam.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
X. Statio
Iesus vestibus nudatur et felle potatur
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Detrahuntur, vel potius violenta rabie diripiuntur Iesu meo vestes suae. Ah! quanto cum dolore, dum etiam cutis una cum iisdem sanguine conglutinata dolorosissime avellitur. Exuitur vestibus, ut nudus moriatur. O quam bene, quam feliciter morerer, si veterem hominem cum actibus suis exutus decederem!
Oratio:
Fiat, mi Iesu, fiat, ut exuam veterem hominem, et induam novum secundum cor et voluntatem tuam creatum. Et licet sensualitati meae amarum accidat, non tamen parcam cuti meae. Omnibus mundanis vanitatibus nudatus mori cupio, ut tecum vivam in aeternum.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
XI. Statio
Iesu cruci affigitur
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Iesus vestibus spoliatus in cruce crudeliter extenditur et pedibus manibusque horrendis clavis affigitur. O cruciatus! o dolor! et ipse silet, quia amore mei patitur. --- O anima mea! quomodo tu te geris in afflictionibus tuis? quam impatienter, quam querulose suffers eas!
Oratio:
O patientissime Iesu, Agne mansuetissime! detestor et abominor omnem impatientiam meam. Eia, Domine, crucifige carnem meam cum concupiscentiis et vitiis suis; hic ure, hic seca, ut in aeternum parcas. Totum me proiicio in manus tuas, tua sancta voluntas in omnibus fiat. Solam gratiam tuam mihi dona, et sufficit mihi.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
XII. Statio
Iesus in cruce levatur et moritur
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Aspice Iesum in cruce pendentem, nudum et vulneribus abundantem, inspice plagas, quas amore tui recepit. Tota eius figura est typus amoris: caput inclinatum ad osculandum te, brachia extensa ad amplectendum te; quot vulnera, tot pignora amoris Iesu tui amantissimi. O quantus est hic amor! Iesus moritur, ut peccator vivat et ab aeterna morte liberetur; sed eheu! hic amor, tantus cum sit, quam male rependitur!
Oratio:
Amantissime Iesu! quis dabit mihi, ut amore tui moriar; fac me saltem mundi vanitatibus amore tui totaliter mori. O quam sordet mihi mundus, si te in cruce pendentem aspicio! Suscipe me, o Iesu, in transfixum Cor tuum. Totus sum tuus, nec vivere volo nec mori, nisi tibi.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
XIII. Statio
Iesus de cruce deponitur
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Noluit Iesus de cruce vivus descendere, sed usque ad mortem in ea haerere. Cum autem mortuus deponeretur, voluit, uti vivus, sic et mortuus, in gremio virginali SS. Matris suae cubare. Esto et tu constans in bonis propositis, nec de cruce tua descendas: qui enim perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit. Cogita simul, quanta puritate oporteat cor illud nitere, in quod corpus Iesu in SS. Sacramento recipitur.
Oratio:
O Iesu! deprecor te, ne permittas me de cruce tua avelli; in ea enim vivere cupio et mori. Crea in me, Deus, cor mundum, ut per S. Communionem sacratissimum Corpus tuum digne recipiam et in te maneam, nec unquam a te valeam separari.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
XIV. Statio
Sepultura Christi
V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Meditatio:
Corpus Christi sepultum est in alieno monumento. Qui in cruce non habuit, ubi SS. Caput suum reclinaret, nec proprium sepulchrum invenit in mundo, quia nempe non erat de hoc mundo. Tu qui tantum dependes ab hoc, numquid es de illo? sed fuge, contemne eum, ne cum ipso pereas.
Oratio:
O Iesu, tu me elegisti de hoc mundo, quid mihi ergo cum illo? Tu me creasti ad caelum, quid iam a te mihi volo super terram, in qua proh dolor! multum incola fuit anima mea? Apage, o munde, cum vanitatibus tuis; in via crucis, quam Salvator meus suis sacris signavit vestigiis, incedam impiger et tendam ad patriam caelestem, ubi habitatio et requies mea sit in aeternum.
Iesu Christe crucifixe, miserere mei.
Latin from Orate Fratres, P. Gaudentius, 1901.
Exercitium Singularis Devotionis Erga S. Ioseph, Consistens in Quinque Orationibus
Devotions to St Ioseph Consisting of Five Prayers
Taken from the Coeleste Palmetum, 1741, 1872, and 1890 editions.
I. Oratio, qua S. Ioseph in patronum eligitur
O S. IOSEPH, Redemptoris mei Christi Iesu fidelis oeconome ac nutricie, castissime Virginis Deiparae sponse! Ego NN. te hodie in patronum et advocatum meum singularem eligo, firmiterque propono, me numquam te derelictum, nec permissurum, ut a quoquam ex meis subditis aliquid contra tuum honorem agatur. A te igitur peto suppliciter, ut me in clientem perpetuum suscipere, in rebus dubiis instruere, in adversis solari, in hora denique mortis defendere ac protegere dignaris. Amen.
II. Oratio, ad impetrandam D. Ioseph intercessione gratiam pie communicandi
O BEATISSIME IOSEPH, quanta tibi a Deo gratia concessa est, quod unigenitum eius Filium in carne (quem tot reges videre frustra exoptarunt) non tantum videris, sed et brachiis paterno affectu amplexus fueris! Utinam ego hoc tuo exemplo inflammatus, et patrocinio adiutus, Dominum ac Redemptorem meum Christum Iesum simili amoris ac reverentiae affectu complectar in sanctissimo Altaris Sacramento, quo merear eundem posthac aeternum complecti in caelis. Amen.
III. Oratio, ut S. Ioseph in via vitae huius ducem et comitem impetremus
O S. IOSEPH! qui tanquam pater et manuductor Christum Iesum in pueritia et iuventute per omnes peregrinationis humanae vias fidelissime deduxisti: et mihi obsecro in vitae meae peregrinatione tanquam comes et ductor assiste, nec unquam permitte me a via mandatorum Dei declinare; sis in adversis praesidium, in aerumnis solatium, donec tandem ad terram viventium perveniam, ubi tecum et sanctissima sponsa tua Maria, omnibusque Sanctis aeternum in Deo Iesu meo exultem. Amen.
IV. Oratio, ad quaelibet D. Ioseph intercessione impetranda
O S. IOSEPH! cui Iesus hic in terris sese subiecit, prompteque oboedivit, quemque singulari semper honore et amore prosecutus est; quomodo idem in caelis, ubi tua nunc remunerantur merita, quidquam tibi denegabit? Ora pro me, o S. Ioseph! gratiamque impetra imprimis, ut peccata omnia serio detester et fugiam, praesertim ista NN. vitam in melius emendem, constanterque me in virtutum studio impendam, praesertim istarum NN ab his NN tentationibus, et peccati occasionibus, quibus anima mea in periculum damnationis induci posset, et ab afflictione ac miseria hac N. nisi divinae id voluntati, meaeque saluti adversetur, liberer. In his tamen et aliis omnibus totum me divino arbitrio et dispositioni, tuaeque paternae fidei, O S. Ioseph! subiicio et committo. Amen.
V. Oratio, pro felici morte impetranda
O S. IOSEPH! qui in suavissimo Iesu clientis tui, et dulcissimae sponsae tuae Mariae complexu ex hac vita emigrasti: succurre mihi, o S. Pater! cum Iesu et Maria, tunc potissimum, quando mors vitae meae finem imponet; illudque (quod unice peto) solatium mihi impetra, ut in iisdem sanctissimis Iesu et Mariae brachiis exspirem. In manus vestras vivens et moriens commendo spiritum meum, Iesus, Maria, Ioseph! Amen.
From the Coeleste Palmetum. Tr. MWM.