Exercitium Viae Crucis de Sancto Alphonso Maria de Ligorio
An Exercise in the Way of the Cross by St. Alphonsus Maria Liguori
Composed by St. Alphonsus Liguori (1696 - 1787) in 1787, this is a very popular form of the Stations of the Cross. In addition to the text below, a verse of the Stabat Mater Dolorosa is often sung or recited when moving from one station to the next. A plenary indulgence is attached for the faithful who make a devout exercise of a set of Stations of the Cross which have been lawfully erected. (#63 of the Enchiridion of Indulgences)
DOMINE Iesu Christe, tu tam amanter hanc viam ingressus es, ut mortem pro me obires; ego vero multoties eo deveni, ut te contemnerem. Nunc autem ex tota anima mea amo te, et quia te amo, paenitet me ex intimo corde quod tibi displicui. Ignosce mihi, et patere ut in hac via me tibi comitem adiungam. Tu, amore mei ductus, pergis ad locum ubi pro me moriturus es, et ego vicissim, tui amore ductus, desidero te comitari, ut una tecum, amantissime Redemptor, moriar. O mi Iesu, volo coniunctim tecum et vivere et mori.
Statio I
Iesus condemnatur ad mortem
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo Iesus Christus, iam flagellatus et spinis coronatus, iniuste tandem a Pilato ad mortem crucis condemnetur.
O adorande Iesu, non Pilatus, sed iniqua mea vita te ad mortem condemnavit. Per meritum laboriosissimi huius itineris, quod ad Calvariae montem instituis, precor te, ut me semper in via, qua anima mea in aeternitatem tendit, benigne comiteris. Amo te, o Iesu, mi Amor, magis quam meipsum, et ex intimo corde paenitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum a te separari. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit. Quod tibi placitum est, hoc idem mihi est acceptum.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio II
Iesus oneratur ligno crucis
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo Iesus Christus, portans humeris crucem, fuerit inter eundum, memor tui, offerendo pro te aeterno Patri mortem, quam erat obiturus.
AMABILISSIME Iesu, amplector omnes res adversas, quas mihi usque ad obitum tolerandas praefixisti, et, per durum illum, quem in portanda tua cruce pertulisti, laborem, precor te, ut vires mihi subministres, quibus ego quoque crucem meam, aequo ac patienti animo, portare valeam. Amo te, o Iesu, mi Amor, paenitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum separari a te. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio III
Iesus procumbit primum sub onere crucis
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera primum hunc Iesu Christi sub cruce lapsum. Habebat carnem ex saeva flagellatione multifarie sauciam, caput redimitum spinarum corona: profuderat insuper cruorem in tanta copia, ut vix pedem prae virium defectione, movere posset. Et quoniam gravi crucis onere premebatur, et immisericorditer a militibus propellebatur, accidit ut pluries inter eundum humi procumberet.
O mi Iesu, non est onus crucis, sed peccatorum meorum pondus, quod tantis te afficit doloribus. Rogo te, per primum hunc tuum lapsum, ut ab omni in peccatum me lapsu tuearis. Amo te, o Iesu, ex toto corde meo; paenitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum in peccatum prolabi. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio IV
Iesus fit perdolenti Matri obvius
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera qualis fuerit, in hac via, Filii et Matris occursus. Iesus et Maria se mutuo aspexerunt, mutuique eorum aspectus, fuerunt totidem sagittae, quibus amantia eorum pectora transverberabantur.
AMANTISSIME Iesu, per acerbum dolorem, quem in hoc occursu expertus es, redde me, precor, sanctissimae Matri tuae vere devotum. Tu vero, perdolens mea Regina, intercede pro me, et obtine mihi talem cruciatum Filii tui memoriam, ut mens mea in pia illorum contemplatione perpetuo detineatur. Amo te, o Iesu, mi Amor; paenitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum in te peccare. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio V
Iesus in baiulanda cruce a Cyrenaeo adiuvatur
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo Iudaei, videntes Iesum ad quemlibet passum animam propemodum prae lassitudine efflantem, et timentes ex altera parte ne, quem crucis supplicio affectum volebant, in via moreretur, compellant Simonem Cyrenaeum ad baiulandam crucem post Dominum.
O dulcissime Iesu, nolo sicut Cyrenaeus, repudiare crucem, libenter eam amplector in meque recipio, amplector speciatim quam mihi praefiniisti mortem cum omnibus, quos haec secum adductura est, doloribus. Coniungo eam cum morte tua, sicque coniunctam eam in sacrificium tibi offero. Tu amore mei mortuus es; volo ego quoque mori amore tui, ea mente ut rem tibi gratam faciam. Tu vero adiuva me tua gratia. Amo te, o Iesu, mi Amor, paenitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio VI
Iesus Veronicae sudario abstergitur
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo sancta illa femina Veronica, videns Iesum doloribus confectum eiusque vultum sudore ac sanguine madidum, porrigat ei linteolum in quo ipse, abstersa facie, sacram sui imaginem impressam relinquit.
O mi Iesu, formosa erat antea facies tua; verum hac in via non amplius formosa apparet, sed est vulneribus et cruore omnino deformis. Hei mihi! quam formosa quoque erat anima mea, cum gratiam tuam per baptismum recepisset: peccando eam postea deformem reddidi. Tu solus, mi Redemptor, pristinam venustatem ei restituere vales; quod ut facias, per tuae Passionis meritum te precor. Amo te Iesu, mi Amor; paenitet me quod tibi displicui; ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio VII
Iesus procumbit iterum sub onere crucis
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera alterum Iesu Christi sub cruce lapsum, quo lapsu perdolenti Domino omnes venerandi capitis et totius corporis plagae recrudescunt, omnesque cruciatus renovantur.
MANSUETISSIME Iesu, quam frequenter concessisti mihi veniam! Ego vero in eadem relapsus sum peccata, measque in te offensas renovavi. Per meritum novi huius tui lapsus adiuva me, ut in gratia tua usque ad obitum perseverem. Fac ut in omnibus, quae me invasurae sunt, tentationibus me tibi semper commendem. Amo te ex toto corde meo, o Iesu, mi Amor; paenitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio VIII
Iesus plorantes mulieres alloquitur
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo mulieres, videntes Iesum lassitudine exanimatum et cruore inter eundum diffluentem, commiseratione permoveantur, lacrimasque profundant. Ad flentes autem conversus: "Nolite, inquit, flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros."
O perdolens Iesu, defleo mea in te peccata ob poenas quidem quibus me dignum reddiderunt, sed maxime ob molestiam quam tibi intulerunt, tibi qui me tantopere amasti. Ad fletum minus infernus quam amor tui me excitat. O mi Iesu, amo te magis quam meipsum; paenitet me quod tibi displicui; ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio IX
Iesus procumbit tertium sub onere crucis
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera tertium Iesu Christi sub cruce lapsum. Procumbit quia nimia erat eius debilitas, et nimia saevitia carnificum, qui volebant ut gressum acceleraret, dum vix unum gradum facere posset.
O inclementer habite Iesu, per meritum illius virium defectionis, qua in via ad Calvarium laborare voluisti, tanto, precor, me vigore conforta, ut nullum amplius ad humana iudicia respectum habeam, ac vitiosam meam naturam edomem: quod utrumque in causa fuit cur tuam olim amicitiam contempserim. Amo te, o Iesu, mi Amor, ex toto corde meo; paenitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio X
Iesus vestibus spoliatur
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quam violenter Iesus vestimentis suis spolietur. Cum enim vestis interior arcte carni flagellis dilaniatae adhaereret, carnifices, avellendo vestem, cutem ei quoque avellunt. Subeat te commiseratio Domini tui, eumque sic alloquere:
INNOCENTISSIME Iesu, per meritum doloris quem inter hanc spoliationem passus es, adiuva me, precor, ut omnem in res creatas affectum exuam, et tota voluntatis meae inclinatione ad te solum convertar, qui meo nimis dignus es amore. Amo te ex toto corde meo; paenitet me quod tibi displicui; ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio XI
Iesus clavis affigitur cruci
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo Iesus in crucem coniciatur, et extensis brachiis, vitam suam in sacrificium pro nostra salute aeterno Patri offerat. Carnifices clavis eum affigunt, dein erigunt crucem, et infami patibulo suffixum saevae morti permittunt.
O contemptissime Iesu, affige pedibus tuis cor meum, ut amoris vinculo ligatum semper tecum remaneat, necque amplius a te avellatur. Amo te magis quam meipsum; paenitet me quod tibi displicui: ne permittas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio XII
Iesus moritur in cruce
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera tuum cruci suffixum Iesum, qui post trium horarum cum morte luctam, doloribus tandem consumptus addicit corpus morti, et inclinato capite emittit spiritum.
O mortue Iesu, exosculor, pietatis sensu intime commotus, hanc crucem in qua tu, mei causa, vitae tuae finem implevisti. Ob commissa peccata infelicem mihi mortem promerui; sed mors tua est spes mea. Per mortis tuae merita, concede mihi precor, ut in amplexu pedum tuorum extremum spiritum, tui amore flagrans, aliquando reddam. In manus tuas commendo spiritum meum. Amo te ex toto corde meo; paenitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio XIII
Iesus deponitur de cruce
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo duo ex Iesu discipulis, Iosephus nempe et Nicodemus, eum exanimatum de cruce tollant et inter brachia perdolentis Matris reponant, quae mortuum Filium peramanter recipit et arcte complectitur.
O moerens Mater, per amorem quo Filium tuum amas, accipe me in servum tuum et precare eum pro me. Tu vero, o mi Redemptor, quoniam pro me mortuus es, fac benigne ut amem te; te enim solum volo, nec extra te aliud quidpiam mihi opto. Amo te, o mi Iesu, paenitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio XIV
Iesus sepulcro conditur
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo discipuli exanimem Redemptorem ad locum sepulturae deferant. Moerens Mater eos comitatur, et propriis manibus corpus Filii sepulturae accommodat. Sepulchrum dein occluditur, et omnes a loco recedunt.
O sepulte Iesu, exosculor hunc, qui te recondit, lapidem; sed post triduum ex sepulcro resurges. Per tuam resurrectionem fac me, precor, extremo die gloriosum tecum resurgere, et venire in caelum, ubi tecum semper coniunctus, te laudabo et in aeternum amabo. Amo te, et doleo quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Pater, Ave, Gloria.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
English from the "Manual of Prayers for the use of the Catholic Laity", Third Plenary Council of Baltimore, 1888.
Exsultet
The Exsultet, sometimes seen as "Exultet" and also referred to as the Praeconium Paschale, is an ancient chant sung during the Easter Vigil. It is traditionally sung by the deacon after the Paschal candle has been lit and the clergy have processed to the altar. The lighted Paschal candle contains a twofold symbolism. First, it represents the pillar of fire that went before the Israelites during their flight from Egypt. Second, it represents Christ, who is the light of the world. The procession likewise has a twofold meaning. It symbolizes the journey of the Israelites out of Egypt, and also the arrival of Christ who is the Savior of the world. The Exsultet sings of this symbolism and recalls for us the history of our salvation; from the fall of Adam, to the events of that first Passover held by Moses and the Israelites, and then finally the events of that last Passover at which Jesus suffered, died, rose from the dead and by which mankind was redeemed. The tone of the hymn is very much one of joy at having received so great a gift as our redemption and eternal life.
The final verses from both the 1962 Missal and the 1975 Missal are given below.
Exsultet iam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti Regis victoria, tuba insonet salutaris.
Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et, aeterni regis splendore illustrata, totius orbis se sentiat amisisse caliginem.
Laetetur et mater Ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus: et magnis populorum vocibus haec aula resultet.
Quapropter adstantes vos, fratres carissimi, ad tam miram huius sancti luminis claritatem, una mecum, quaeso, Dei omnipotentis misericordiam invocate.
Ut, qui me non meis meritis intra Levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei huius laudem implere perficiat.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda. R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, invisibilem Deum Patrem omnipotentem Filiumque eius unigenitum, Dominum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare.
Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit.
Haec sunt enim festa Paschalia, in quibus vere ille Agnus occiditur, cuius sanguine postes fidelium consecrantur.
Haec nox est, in qua primum patres nostros, filios Israel, eductos de Aegypto, Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit.
Haec nox est, quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi, et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae, sociat sanctitati.
Haec nox est, in qua, destructis vinculis mortis, Christus ab inferis victor ascendit.
Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset.
O mira circa nos tuae pietatis dignatio! O inaestimabilis dilectio caritatis: ut servum redimeres, Filium tradidisti!
O certe necessarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est!
O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!
O vere beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit!
Haec nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminabitur: et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavat: et reddit innocentiam lapsis, et maestis laetitiam. Fugat odia, concordiam parat, et curvat imperia.
In huius igitur noctis gratia, suscipe, sancte Pater laudis huius sacrificium vespertinum, quod tibi in haec cerei oblatione sollemni, per ministrorum manus de operibus apum, sacrosancta reddit ecclesia.
Sed iam columnae huius praeconia novimus, quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Qui, licet sit divisus in partes, mutuati tamen luminis detrimenta non novit. Alitur enim liquantibus ceris, quas in substantiam pretiosae huius lampadis apis mater eduxit.
Ending according to the 1962 Missal:
O vere beata nox, quae exspoliavit Aegyptos, ditavit Hebraeos nox, in qua terrenis caelestia, humanis divina iunguntur!
Oramus ergo te, Domine, ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus, ad noctis huius caliginem destruendam, indeficiens perseveret. Et in odorem suavitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat: Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum: Ille qui regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit.
Precamur ergo te, Domine, ut nos famulos tuos, omnemque clerum, et devotissimum populum, una cum beatissimo Papa nostro N. et Antistite nostro N. quiete temporum concessa, in his paschalibus gaudiis, assidua protectione regere, gubernare, et conservare digneris. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Ending according to the 1975 Missal:
O vere beata nox, in qua terrenis caelestia, humanis divina iunguntur!
Oramus ergo te, Domine, ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus, ad noctis huius caliginem destruendam, indeficiens perseveret. Et in odorem suavitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat: Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum: Christus Filius tuus, qui regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit, et vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Latin from the 1962 & 1975 Missal. Tr by Abbot Cabrol, OSB, 1934.
Fac nos, Domine Iesu
Grant Unto us, Lord Jesus
FAC nos, Domine Iesu, sanctae Familiae tuae exempla iugiter imitari, ut in hora mortis nostrae, occurrente gloriosa Virgine Matre tua cum beato Ioseph, per te in aeterna tabernacula recipi mereamur: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
From the Raccolta #643, from the Roman Missal, (S. C. Ind. March 25, 1897; S. P. Ap., Nov. 22, 1934).
Flos Carmeli
Flower of Carmel
Flos Carmeli was used by the Carmelites as the sequence for the Feast of St. Simon Stock, and, since 1663, for the Feast of Our Lady of Mt Carmel. It also appears in an ancient metrical office of Carmel as an antiphon and responsory. Its composition is ascribed to St. Simon Stock himself (ca 1165 - 1265).
FLOS Carmeli,
vitis florigera,
splendor caeli,
virgo puerpera
singularis.
Mater mitis
sed viri nescia
Carmelitis
esto propitia
stella maris.
Radix Iesse
germinans flosculum
nos ad esse
tecum in saeculum
patiaris.
Inter spinas
quae crescis lilium
serva puras
mentes fragilium
tutelaris.
Armatura
fortis pugnantium
furunt bella
tende praesidium
scapularis.
Per incerta
prudens consilium
per adversa
iuge solatium
largiaris.
Mater dulcis
Carmeli domina,
plebem tuam
reple laetitia
qua bearis.
Paradisi
clavis et ianua,
fac nos duci
quo, Mater, gloria
coronaris. Amen
Translator unknown.
Formula Intensionis Ante Missam
Statement of Intention
Composed by Pope Gregory XIII (1572-1585), from the Roman Missal.
EGO VOLO celebrare Missam, et conficere Corpus et Sanguinem Domini nostri Iesu Christi, iuxta ritum sanctae Romanae Ecclesiae, ad laudem omnipotentis Dei totiusque Curiae triumphantis, ad utilitatem meam totiusque Curiae militantis, pro omnibus, qui se commendaverunt orationibus meis in genere et in specie, et pro felici statu sanctae Romanae Ecclesiae.
GAUDIUM cum pace, emendationem vitae, spatium verae paenitentiae, gratiam et consolationem Sancti Spiritus, perseverantiam in bonis operibus, tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. Amen
Formula Oblationis Cotidianae ad SS. Cor Iesu
Daily Offering to the Sacred Heart of Jesus
Apparently of 19th century origins.
DOMINE Iesu Christe, in unione illius divinae intentionis, qua in terris per sanctissimum Cor tuum laudes Deo persolvisti et nunc in Eucharistiae Sacramento ubique terrarum persolvis usque ad consummationem saeculi, ego per hanc diem integram, ad imitationem sanctissimi Cordis beatae Mariae semper Virginis immaculatae, tibi libentissime offero omnes meas intentiones et cogitationes, omnes meos affectus et desideria, omnia mea opera et verba. Amen.
From the Raccolta #97. (S. C. Ind. Dec. 19, 1885; S. P. Ap., March 10, 1933).
Formula peragendi viam crucis
From Fr. Effinger's Vade mecum.
Introibo viam crucis,
Iesu! fac me tuae lucis
Illustrari radio.
Esto mihi ductor viae,
Et transfige, Iesu pie,
Cor doloris gladio!
In te credo, spero, Deus!
Amo te, o amor meus!
Da dolenti veniam!
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam.
Amen.
Statio I.
Christus condemnatur ad mortem.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
Condemnatur iudex Deus
Tamquam latro mortis reus,
Crucis ad supplicium.
Eris brevi iudex meus,
Iesu! parce, quando reus
Sistar ad iudicium.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio II.
Iesus suscipit crucem
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro :
Miserere pauperis.
Quanta cordis voluptate,
Quanta crucem caritate
Tollis, Iesu, bone dux.
Subsequor te meum ducem,
Laetus tollam omnem crucem,
Dicam : salve bona crux!
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio III.
Iesus prima vice sub cruce labitur.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
Cadit insons agnus fessus
Gravi mole crucis pressus
Criminumque pondere.
Iesu, fac ut firmus vadam,
Et ne ultra praeceps cadam,
Scelerum sub onere.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio IV.
Iesus obviat matri.
Iesu Christe! te adoro
Vale dicit dulci nato,
Trabe crucis onerato
Mater corde saucia.
Ah! occurre morienti
Mihi, mater, et clienti
Affer opem obvia.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio V.
Simon Cyrenaeus angariatur.
Iesu Christe! te adoro
Portat Simon vi adactus,
Non libenter, sed coactus
Sanctae crucis onera.
Libens, volens ego feram
Et cum Iesu gaudens geram
Cuncta crucis pondera.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio VI.
Veronica Christo sudarium porrigit.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
Iesu sponse! Tuum vultum
Quam deformem et incultum
Pinxit amor sanguine!
Veni, sponsa, contemplare
Sponsi genas et mirare
Tuo tinctas crimine.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio VII.
Iesus ad portam urbis Ierusalem cadit secundo.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
O quam grave crucis onus!
Iam secundo Pastor bonus
Procidit in faciem.
Iesu! fac, ut tibi vivam
Et evitem recidivam
Lubricamque glaciem.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio VIII.
Turba mulierum plangunt super Iesum.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
Filiae! non me lugete,
Super vosmetipsas1 flete,
Et natorum scelera.
Iesu! paenitens lugebo,
Detestabor et deflebo
Tenebrarum opera.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio IX.
Iesus tertio cadit ad ascensum Calvariae.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
Terna vice virtus Dei
In salutem servi rei,
Gravi casu labitur.
Cur relabor in delicta,
Cogitata, facta, dicta,
Quibus Iesus sternitur?
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio X.
Iesus exuitur vestibus.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
Coram plebe denudatus
Agnus stat immaculatus,
Matre natus virgine.
En, lascive! auctor scenae
Tam pudendae! pondus poenae,
Pro patrato crimine.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio XI.
Iesus cruci affigitur.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
Manus Iesu perforantur,
Pedes eius terebrantur
Crucis in patibulo.
Me distentae manus istae
Amplexentur, Iesu Christe!
Mortis in articulo.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio XII.
Iesus in cruce moritur.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
Pater, tibi me commendo,
Gratus amans cor rependo,
Da felicem exitum.
Iesu! tibi me commendo,
Gratus amans cor rependo,
Da felicem exitum.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio XIII.
Corpus Christi de cruce deponitur.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
Quantus dolor! dulcem natum,
Mea manu trucidatum,
Mater gerit gremio.
Ah! quid feci! Mater bona,
Parce reo et condona
Paenitenti filio.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio XIV.
Corpus Christi in sepulcro ponitur.
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
In sepulcro verbum tacet,
Morte victa, vita iacet,
Ne aeternum moriar.
Iesu! precor spe repletus,
Fac, ut ex sepulcro laetus
Tecum caelis oriar.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
Pater noster...
Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Oblatio
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.
Iesu! Qui hac vita tristi
Me rebellem redemisti,
Sanctae crucis pretio:
Per virtutem tuae mortis
Esto mihi tutor fortis
Ultimo in proelio.
Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.
1 The original has vosmetipsos, which appears to be an error.
Latin from Orate Fratres, 1900, pp 235-245.