Ressources Catholiques Bible

précédent
 
II Paralipomenon 21 (Nova Vulgata)
01 Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
02 Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel.
03 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus.
04 Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel.
05 Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.
06 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini.
07 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore.
08 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudæ, et constituit sibi regem.
09 Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius.
10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudæ, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum.
11 Insuper et excelsa fabricatus est in montibus Iudæ et fornicari fecit habitatores Ierusalem et prævaricari Iudam.
12 Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: “Hæc dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iudæ,
13 sed incessisti per iter regum Israel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti:
14 ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque substantiam tuam;
15 tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies ».
16 Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Æthiopibus,
17 et ascenderunt in terram Iudæ et irruperunt in eam diripueruntque cunctam substantiam, quæ inventa est in domo regis, insuper et filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu erat.
18 Et post hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius.
20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.
 
II Paralipomenon 22 (Nova Vulgata)
01 Constituerunt autem habita tores Ierusalem Ochoziam fi lium eius minimum regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba, quæ irruerat cum Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iudæ.
02 Filius viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri.
03 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut impie ageret.
04 Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius.
05 Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Hazael regem Syriæ in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram.
06 Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel a plagis, quas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iudæ descendit, ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel ægrotantem.
07 Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad Ioram et, cum venisset, egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus, ut deleret domum Achab.
08 Cum ergo iudicium faceret Iehu in domum Achab, invenit principes Iudæ et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos.
09 Ipsumque perquisivit Ochoziam, et comprehenderunt eum latentem in Samaria; adductumque ad se Iehu occidit. Et sepelierunt eum, eo quod dicebant eum esse filium Iosaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo. Nec erat aliquis de stirpe Ochoziæ, qui posset regnare.
10 Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudæ.
11 Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziæ et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur, absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadæ pontificis, soror Ochoziæ; et idcirco Athalia non interfecit eum.
12 Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
 
II Paralipomenon 23 (Nova Vulgata)
01 Anno autem septimo confortatus Ioiada assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroham et Ismael filium Iohanan, Azariam quoque filium Obed et Maasiam filium Adaiæ et Elisaphat filium Zechri, et iniit cum eis fœdus.
02 Qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iudæ et principes familiarum Israel veneruntque in Ierusalem.
03 Iniit igitur omnis congregatio pactum in domo Dei cum rege. Dixitque ad eos Ioiada: « Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
04 Hoc est ergo, quod facietis.
05 Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum, erit in portis, tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta, quæ appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
06 Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt. Et omne reliquum vulgus observet observationem Domini.
07 Levitæ autem circumdent regem habentes singuli arma sua in manu. Et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur. Sintque cum rege et intrante et egrediente ».
08 Fecerunt igitur Levitæ et universus Iuda iuxta omnia, quæ præceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
09 Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David, quæ erant in domo Dei.
10 Constituitque omnem populum tenentium tela a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis.
11 Et eduxerunt filium regis et dederunt ei diadema et testimonium et constituerunt eum regem. Unxerunt quoque illum Ioiada pontifex et filii eius; imprecatique sunt ei atque dixerunt: « Vivat rex! ».
12 Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
13 Cumque vidisset regem stantem super gradum suum in introitu et principes tubasque circa eum omnemque populum terræ gaudentem atque clangentem tubis cantoresque cum diversi generis organis signum dantes ad laudandum, scidit vestimenta sua et ait: « Coniuratio, coniuratio! ».
14 Præcepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui erant super exercitum, dicens: « Educite illam extra sæpta templi! Qui autem sequetur eam, interficiatur foris gladio! ». Dixerat enim sacerdos: « Non occidetis eam in domo Domini! ».
15 Et imposuerunt ei manus; cumque intrasset portam Equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
16 Pepigit autem Ioiada fœdus inter se universumque populum et regem, ut esset populus Domini.
17 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt; Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
18 Constituit autem Ioiada præpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis iuxta dispositionem David.
19 Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
20 Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terræ, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portæ Superioris in domum regis et collocaverunt eum in solio regali.
21 Lætatusque est omnis populus terræ, et urbs quievit; porro Athalia interfecta est gladio.
 
II Paralipomenon 24 (Nova Vulgata)
01 Septem annorum erat Ioas, cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
02 Fecitque, quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Ioiadæ sacerdotis.
03 Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
04 Post quæ placuit Ioas, ut instauraret domum Domini.
05 Congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis: « Egredimini ad civitates Iudæ et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite ». Porro Levitæ non festinarunt.
06 Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: « Quare non tibi fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii?
07 Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quæ sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim ».
08 Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
09 Et prædicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto.
10 Lætatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam atque miserunt ita, ut impleretur.
11 Cumque tempus esset, ut deferrent arcam ad magistratus regis per manus Levitarum, et viderent multam esse pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam, quæ erat in arca; porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singula tempora, et congregata est infinita pecunia,
12 quam dederunt rex et Ioiada his, qui præerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea cæsores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et æris, ut domus Dei fulciretur.
13 Egeruntque operarii, et obducebatur cicatrix operi per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt.
14 Cumque hæc complessent, detulerunt coram rege et Ioiada reliquam partem pecuniæ, de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialæ quoque et cetera vasa aurea et argentea. Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadæ.
15 Senuit autem Ioiada plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum.
16 Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum in Israel cum Deo et cum domo eius.
17 Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iudæ et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis.
18 Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum.
19 Mittebatque eis prophetas, ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadæ sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: « Hæc dicit Deus: Quare transgredimini præcepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos ».
21 Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
22 Et non est recordatus Ioas rex misericordiæ, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: « Videat Dominus et requirat! ».
23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ venitque in Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam prædam miserunt regi Damascum.
24 Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia.
25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum.
26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semath Ammanitidis et Iozabad filius Semarith Moabitidis.
27 Porro de filiis eius, de summa tributi, quod impositum fuerat sub eo, et de instauratione domus Dei scriptum est in commentariis libri regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.
 
II Paralipomenon 25 (Nova Vulgata)
01 Viginti quinque annorum erat Amasias, cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem.
02 Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.
03 Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos suos, qui occiderant regem patrem suum,
04 sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi præcepit Dominus dicens: « Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur ».
05 Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum.
06 Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum centum talentis argenti.
07 Venit autem homo Dei ad illum et ait: « O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim.
08 Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere ».
09 Dixitque Amasias ad hominem Dei: « Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israel? ». Et respondit ei homo Dei: « Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura ».
10 Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum; at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam.
11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia.
12 Et alia decem milia virorum ceperunt filii Iudæ et adduxerunt ad præruptum cuiusdam petræ præcipitaveruntque eos de summo in præceps, qui universi crepuerunt.
13 At ille exercitus, quem remiserat Amasias, ne secum iret ad prœlium, diffusus est in civitatibus Iudæ a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit prædam magnam.
14 Amasias vero, post cædem Idumæorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat.
15 Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: « Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua? ».
16 Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: « Num consiliarium regis fecimus te? Quiesce! Cur interficiam te? ». Discedensque propheta: « Sed scio, inquit, quod decrevit Deus occidere te, quia fecisti hoc et non acquievisti consilio meo ».
17 Igitur Amasias rex Iudæ, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: « Veni, videamus nos mutuo! ».
18 At ille remisit nuntium dicens: « Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Et ecce bestiæ agri, quæ erant in Libano, transierunt et conculcaverunt carduum.
19 Dixisti: “Percussi Edom!”. Et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua! Cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu et Iuda tecum? ».
20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom.
21 Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi præbuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudæ in Bethsames Iudæ.
22 Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua.
23 Porro Amasiam regem Iudæ filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
24 Omne quoque aurum et argentum et universa vasa, quæ repererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ, necnon et obsides reduxit Samariam.
25 Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudæ, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis.
26 Reliqua vero gestorum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudæ et Israel.
27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi.
28 Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.
 
II Paralipomenon 26 (Nova Vulgata)
01 Omnis autem populus Iudæ Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia.
02 Ipse reædificavit Ailath et restituit eam dicioni Iudæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.
03 Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
04 Fecitque, quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quæ fecerat Amasias pater eius.
05 Et exquisivit Deum in diebus Zachariæ, qui erudivit eum in timore Dei; et quamdiu requirebat Dominum, eum prosperari fecit Deus.
06 Denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniæ murumque Azoti. Ædificavit quoque oppida in regione Azoti et Philisthim.
07 Et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas, qui habitabant in Gurbaal, et contra Meunitas.
08 Pendebantque Ammonitæ munera Oziæ; et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Ægypti, quia confortatus est in excelsum.
09 Ædificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et super Angulum firmavitque eas.
10 Exstruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo agriculturæ deditus.
11 Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad prœlia in turmis secundum numerum census per manum Iehiel scribæ Maasiæque præfecti sub manu Hananiæ, qui erat de ducibus regis.
12 Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duorum milium sescentorum.
13 Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum, qui erant apti ad bella, ut pro rege contra adversarios dimicarent.
14 Præparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides.
15 Et fecit in Ierusalem machinas excogitatas arte, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa grandia; egressumque est nomen eius procul, eo quod mirabiliter auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum.
16 Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
17 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi;
18 restiterunt regi atque dixerunt: « Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, quia prævaricatus es; et non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo ».
19 Iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis.
20 Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus.
21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ et habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terræ.
22 Reliqua autem gestorum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.
23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum, eo quod dicebant: « Erat leprosus ». Regnavitque Ioatham filius eius pro eo.
suivant