Ressources Catholiques Bible

précédent
 
I Samuel 21 (Nova Vulgata)
01 Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem.
02 Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: « Quare tu solus et nullus est tecum? ».
03 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: « Rex præcepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi præcepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum.
04 Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris ».
05 Et respondens sacerdos David ait ei: « Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus? ».
06 Et respondit David sacerdoti et dixit ei: « Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ».
07 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
08 Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.
09 Dixit autem David ad Achimelech: « Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat ».
10 Et dixit sacerdos: « Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo ». Et ait David: « Non est huic alter similis; da mihi eum ».
11 Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.
12 Dixeruntque ei servi Achis: « Numquid non iste est David rex terræ? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”? ».
13 Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
14 Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ in barbam.
15 Et ait Achis ad servos suos: « Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me?
16 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me præsente? Hicine ingredietur domum meam? ».
 
I Samuel 22 (Nova Vulgata)
01 Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc.
02 Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi ære alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
03 Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab, et dixit ad regem Moab: « Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus ».
04 Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in præsidio.
05 Dixitquc Gad propheta ad David: « Noli manere in præsidio. Proficiscere et vade in terram Iudæ ». Et profectus David venit in saltum Haret.
06 Et audivit Saul quod detectus fuisset David et viri, qui erant cum eo. Saul autem, cum maneret in Gabaa et esset sub myrice, quæ est in excelso, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum,
07 ait ad servos suos, qui assistebant ei: « Audite, Beniaminitæ. Etiam omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones,
08 quoniam coniurastis omnes adversum me. Et non est qui mihi renuntiet quod filius meus fœdus iunxerit cum filio Isai; non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi sicut hodie ».
09 Respondens autem Doeg Idumæus, qui assistebat cum servis Saul: « Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob;
10 qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philisthæi dedit illi ».
11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem.
12 Et ait Saul: « Audi, fili Achitob ». Qui respondit: « Præsto sum, domine ».
13 Dixitque ad eum Saul: « Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me insidiator, sicut est hodie? ».
14 Respondensque Achimelech regi ait: « Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et gloriosus in domo tua?
15 Num hodie cœpi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande ».
16 Dixitque rex: « Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui ».
17 Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: « Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi ». Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini.
18 Et ait rex ad Doeg: « Convertere tu et irrue in sacerdotes ». Conversusque Doeg Idumæus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
19 Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore gladii.
20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David
21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
22 Et ait David ad Abiathar: « Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumæus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui.
23 Mane mecum, ne timeas; qui enim quærit animam meam, quærit et animam tuam, mecumque servaberis ».
 
I Samuel 23 (Nova Vulgata)
01 Et nuntiaverunt David dicentes: « Ecce Philisthim oppugnant Ceila et diripiunt areas ».
02 Consuluit igitur David Dominum dicens: « Num vadam et percutiam Philisthæos istos? ». Et ait Dominus ad David: « Vade et percuties Philisthæos et salvabis Ceila ».
03 Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: « Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum? ».
04 Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: « Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthæos in manu tua ».
05 Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthæos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilæ.
06 Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelech ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat.
07 Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: « Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt ».
08 Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius.
09 Quod cum rescisset David quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: « Applica ephod ».
10 Et ait David: « Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me.
11 Si tradent me viri Ceilæ in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo ». Et ait Dominus: « Descendet ».
12 Dixitque David: « Si tradent viri Ceilæ me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul? ». Et dixit Dominus: « Tradent ».
13 Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire.
14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quærebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius.
15 Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quæreret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa.
16 Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei:
17 « Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc ».
18 Percussit igitur uterque fœdus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam.
19 Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa dicentes: « Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quæ est ad meridiem deserti?
20 Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis ».
21 Dixitque Saul: « Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
22 Abite, oro, et diligentius præparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde.
23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudæ ».
24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti.
25 Ivit ergo Saul et socii eius ad quærendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David præceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronæ cingebant David et viros eius, ut caperent eos.
27 Et nuntius venit ad Saul dicens: « Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram ».
28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: « Petram dividentem ».
 
I Samuel 24 (Nova Vulgata)
01 Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
02 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nuntiaverunt ei dicentes: « Ecce David in deserto est Engaddi ».
03 Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum.
04 Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncæ latebant.
05 Et dixerunt viri David ad eum: « Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis” ». Surrexit ergo David et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
06 Post hæc cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul,
07 dixitque ad viros suos: « Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est ».
08 Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cœpto itinere.
09 Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: « Domine mi rex! ». Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit
10 dixitque ad Saul: « Quare audis verba hominum loquentium: “David quærit malum adversum te?”.
11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est
12 et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea, quoniam, cum præciderem summitatem chlamydis tuæ, nolui occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animæ meæ, ut auferas eam.
13 Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te.
14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te.
15 Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum.
16 Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua ».
17 Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: « Numquid vox hæc tua est, fili mi David? ». Et levavit Saul vocem suam et flevit.
18 Dixitque ad David: « Iustior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
19 Et tu indicasti hodie, quæ feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me.
20 Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me.
21 Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,
22 iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei ».
23 Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri eius ascenderunt ad præsidium.
 
I Samuel 25 (Nova Vulgata)
01 Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama. Consurgensque David descendit in desertum Maon.
02 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmel; et homo ille magnus nimis; erantque ei oves tria milia et mille capræ. Et accidit ut tonderet gregem suum in Carmel.
03 Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb.
04 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
05 misit decem iuvenes et dixit eis: « Ascendite in Carmel et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice
06 et dicetis fratri meo: “Et tibi pax et domui tuæ pax et omnibus, quæcumque habes, sit pax!
07 Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel.
08 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David” ».
09 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David et siluerunt.
10 Respondens autem Nabal pueris David ait: « Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos.
11 Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quæ occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint? ».
12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba hæc.
13 Tunc David ait viris suis: « Accingatur unusquisque gladio suo!  ». Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: « Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos.
15 Homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto.
16 Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus, quibus pavimus apud eos greges.
17 Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius Belial est, ita ut nemo ei possit loqui ».
18 Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvæ passæ et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.
19 Dixitque pueris suis: « Præcedite me, ecce ego post tergum sequar vos ». Viro autem suo Nabal non indicavit.
20 Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit.
21 Et aiebat David: « Vere frustra servavi omnia, quæ huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quæ ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono.
22 Hæc faciat Deus inimicis David et hæc addat, si reliquero de omnibus, quæ ad eum pertinent, usque mane quidquid masculini sexus ».
23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram.
24 Et cecidit ad pedes eius et dixit: « In me sit, domine mi, hæc iniquitas; loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulæ tuæ.
25 Ne ponat, oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros domini mei, quos misisti.
26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, quia Dominus prohibuit te, ne venires in sanguine et salvares te manu tua; et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quærunt domino meo malum.
27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua domino meo, et da pueris, qui sequuntur dominum meum.
28 Aufer iniquitatem famulæ tuæ. Faciens enim faciet Dominus domino meo domum fidelem, quia prœlia Domini dominus meus prœliatur; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ.
29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita in fasciculo vitæ apud Dominum Deum tuum; sed inimicorum tuorum animam ipse iaciat in impetu et circulo fundæ.
30 Cum ergo fecerit Dominus domino meo omnia, quæ locutus est, bona de te et constituerit te ducem super Israel,
31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ ».
32 Et ait David ad Abigail: « Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua,
33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea.
34 Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus ».
35 Suscepit ergo David de manu eius omnia, quæ attulerat ei, dixitque ei: « Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam ».
36 Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane.
37 Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal, hæc indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis.
38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: « Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius ». Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: « David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem ».
41 Quæ consurgens adoravit prona in terram et ait: « Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei ».
42 Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea pedisequæ eius; et secuta est nuntios David et facta est illi uxor.
43 Sed et Achinoam accepit David de Iezrahel, et fuit utraque uxor eius.
44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
suivant