Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Liber Primus Samuelis
 01   02   03   04   05   06   07   08   09   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31 
 
I Samuel 1 (Nova Vulgata)
01 Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathæus.
02 Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii, Annæ autem non erant liberi.
03 Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
04 Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennæ uxori suæ et cunctis filiis eius et filiabus partes;
05 Annæ autem dabat unam partem electam, quia Annam diligebat; Dominus autem concluserat vulvam eius.
06 Affligebat quoque eam æmula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius.
07 Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum.
08 Dixit ergo ei Elcana vir suus: « Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? ».
09 Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini.
10 Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter
11 et votum vovit dicens: « Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ et recordatus mei fueris nec oblitus ancillæ tuæ dederisque servæ tuæ sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitæ eius, et novacula non ascendet super caput eius ».
12 Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius.
13 Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit igitur eam Heli temulentam
14 dixitque ei: « Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! ».
15 Respondens Anna: « Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et mæroris mei locuta sum usque in præsens ».
17 Tunc Heli ait ei: « Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum ».
18 Et illa dixit: « Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis ». Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius.
19 Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus.
20 Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
21 Ascendit autem vir Elcana et omnis domus eius, ut immolaret Domino hostiam annuam et votum suum.
22 Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: « Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter ».
23 Et ait ei Elcana vir suus: « Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum ». Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinæ et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus.
25 Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli,
26 et ait Anna: « Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.
27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum.
28 Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino ». Et adoraverunt ibi Dominum.
 
I Samuel 2 (Nova Vulgata)
01 Et oravit Anna et ait: « Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam lætata sum in salutari tuo.
02 Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
03 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Recedant superba de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ab eo ponderantur actiones.
04 Arcus fortium confractus est, et infirmi accincti sunt robore.
05 Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit plurimos, et, quæ multos habebat filios, emarcuit.
06 Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit.
07 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat;
08 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.
09 Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
10 Dominus conteret adversarios suos; super ipsos in cælis tonabit. Dominus iudicabit fines terræ et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui ».
11 Et abiit Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
12 Porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum
13 neque officium sacerdotum ad populum, sed, quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua
14 et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in cacabum et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo.
15 Etiam, antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti: « Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti; non enim accipiet a te carnem coctam sed crudam ».
16 Dicebatque illi immolans: « Incendatur primum iuxta morem hodie adeps, et tolle tibi, quantumcumque desiderat anima tua ». Qui respondens aiebat ei: « Nequaquam; nunc enim dabis, alioquin tollam vi ».
17 Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini.
18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.
19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat ei singulis annis ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam annuam.
20 Et benedicebat Heli Elcanæ et uxori eius dicebatque: « Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quæ postulata est pro Domino ». Et abierunt in locum suum.
21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum.
22 Heli autem erat senex valde et audivit omnia, quæ faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus, quæ ministrabant ad ostium tabernaculi,
23 et dixit eis: « Quare facitis res huiuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?
24 Nolite, filii mei; non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
25 Si peccaverit vir in virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis intercedet pro eo? ». Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos.
26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus.
27 Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: « Hæc dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Ægypto in domo pharaonis?
28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.
29 Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quæ præcepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei?
30 Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
31 Ecce dies veniunt, et præcidam brachium tuum et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.
32 Et videbis æmulum tuum in templo in universis prosperis Israel; et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuæ morietur, cum ad virilem ætatem venerit.
34 Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo.
35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciat; et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus.
36 Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut procidat ante illum pro nummo argenteo et torta panis dicatque: “Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis” ».
 
I Samuel 3 (Nova Vulgata)
01 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens.
02 Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre.
03 Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
04 Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: « Ecce ego ».
05 Et cucurrit ad Heli et dixit: « Ecce ego; vocasti enim me ». Qui dixit: « Non vocavi. Revertere; dormi! ». Et abiit et dormivit.
06 Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: « Ecce ego, quia vocasti me ». Qui respondit: « Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi! ».
07 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
08 Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli
09 et ait: « Ecce ego, quia vocasti me ». Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: « Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: « Loquere, Domine, quia audit servus tuus” ». Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.
10 Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: « Samuel, Samuel ». Et ait Samuel: « Loquere, quia audit servus tuus ».
11 Et dixit Dominus ad Samuel: « Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures eius.
12 In die illo suscitabo adversum Heli omnia, quæ locutus sum super domum eius: incipiam et complebo.
13 Prædixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos.
14 Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in æternum ».
15 Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
16 Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: « Samuel, fili mi ». Qui respondens ait: « Præsto sum ».
17 Et interrogavit eum: « Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Hæc faciat tibi Deus et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quæ dicta sunt tibi ».
18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: « Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat ».
19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.
20 Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini.
21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.
 
I Samuel 4 (Nova Vulgata)
01 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthim in pugnam; et egressus est Israel obviam Philisthim in prœlium et castrametatus est iuxta Abenezer. Porro Philisthim venerunt in Aphec
02 et instruxerunt aciem contra Israel. Crescente autem certamine, terga vertit Israel Philisthæis; et cæsi sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum.
03 Et reversus est populus ad castra, dixeruntque maiores natu de Israel: « Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum ».
04 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees.
05 Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.
06 Et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque: « Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? ». Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
07 Timueruntque Philisthim dicentes: « Venit Deus in castra! ». Et ingemuerunt dicentes:
08 « Væ nobis! Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Væ nobis! Quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum? Hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto.
09 Confortamini et estote viri, Philisthim, ne serviatis Hebræis, sicut illi servierunt vobis. Estote viri et bellate! ».
10 Pugnaverunt ergo Philisthim, et cæsus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum; et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta milia peditum.
11 Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
12 Currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput.
13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas.
14 Et audivit Heli sonitum clamoris dixitque: « Quis est hic sonitus tumultus huius?  ». At ille festinavit et venit et nuntiavit Heli.
15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat.
16 Et dixit ad Heli: « Ego sum qui veni de prœlio et ego qui de acie fugi hodie ». Cui ille ait: « Quid actum est, fili mi? ».
17 Respondens autem, qui nuntiabat: « Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est ».
18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis.
19 Nurus autem eius, uxor Phinees, prægnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti.
20 In ipso autem momento mortis eius dixerunt ei, quæ stabant circa eam: « Ne timeas, quia filium peperisti ». Quæ non respondit eis neque animadvertit.
21 Et vocavit puerum Ichabod dicens: « Translata est gloria de Israel! », quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo.
22 Et ait: « Translata est gloria ab Israel, eo quod capta est arca Dei! ».
 
I Samuel 5 (Nova Vulgata)
01 Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a Abenezer in Azotum.
02 Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon.
03 Cumque surrexissent Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini; et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo.
04 Rursumque mane die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duæ palmæ manuum eius abscisæ erant super limen:
05 porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem.
06 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos et percussit eos tumoribus, Azotum et fines eius.
07 Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: « Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum ».
08 Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: « Quid faciemus de arca Dei Israel? ». Responderuntque: « In Geth circumducatur arca Dei Israel ». Et circumduxerunt arcam Dei Israel.
09 Postquam autem circumduxerunt eam, facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores.
10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitæ dicentes: « Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum! ». 
11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes principes Philisthinorum et dixerunt: « Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro ».
12 Fiebat enim pavor mortis in tota civitate, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in cælum.
 
I Samuel 6 (Nova Vulgata)
01 Fuit ergo arca Domini in regio ne Philisthinorum septem mensi bus;
02 et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: « Quid faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum ». Qui dixerunt:
03 « Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis ».
04 Qui dixerunt: « Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? ». Responderuntque illi:
05 « Iuxta numerum principum Philisthinorum quinque tumores aureos facietis et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et principibus vestris. Facietisque similitudines tumorum vestrorum et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra.
06 Quare gravatis corda vestra, sicut aggravavit Ægyptus et pharao cor suum? Nonne, postquam percussit eos, tunc dimiserunt eos, et abierunt?
07 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi.
08 Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam, ut vadat,
09 et aspicietis. Et siquidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande; sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit ».
10 Fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas, quæ lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi;
11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quæ habebat mures aureos et similitudines tumorum.
12 Ibant autem in directum vaccæ per viam, quæ ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
13 Porro Bethsamitæ metebant triticum in valle; et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent.
14 Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitæ et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
15 Levitæ autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quæ erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureæ; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitæ obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino.
16 Et quinque principes Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa.
17 Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum;
18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque principum, ab urbe murata usque ad villam, quæ erat absque muro; et lapis ille magnus, super quem posuerunt arcam Domini, testis est usque in hunc diem in agro Iosue Bethsamitis.
19 Filii autem Iechoniæ non sunt gavisi super viros Bethsamites quia viderant arcam Domini; et percussit Dominus de populo septuaginta viros. Luxitque populus eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna;
20 et dixerunt viri Bethsamitæ: « Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis? ».
21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: « Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos ».
suivant