01 In diebus, quando iudices præerant, facta est fames in terra.
Abiitque homo de Bethlehem Iudæ, ut peregrinaretur in regione
Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.
02 Ipse vocabatur Elimelech et uxor eius Noemi et duo filii alter
Mahalon et alter Chelion Ephrathæi de Bethlehem Iudæ. Ingressique
regionem Moabitidem morabantur ibi.
03 Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum
filiis,
04 qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha,
altera Ruth; manseruntque ibi decem fere annis.
05 Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque
mulier orbata duobus liberis ac marito.
06 Et surrexit, ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de
regione Moabitide; audierat enim quod respexisset Dominus populum
suum et dedisset eis escas.
07 Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ cum utraque
nuru et, iam in via posita revertendi in terram Iudæ,
08 dixit ad eas: « Ite in domum matris vestræ; faciat
Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum:
09 det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortituræ
estis ». Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt
10 et dicere: « Tecum pergemus ad populum tuum ».
11 Quibus illa respondit: « Revertimini, filiæ meæ; cur
venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me
sperare possitis?
12 Revertimini, filiæ meæ, abite; iam enim senectute confecta sum
nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et
parere filios,
13 numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio,
donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quæso, filiæ
meæ; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus
Domini contra me ».
14 Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt. Orpha osculata
socrum est ac reversa; Ruth autem adhæsit socrui suæ.
15 Cui dixit Noemi: « En reversa est cognata tua ad populum
suum et ad deos suos; vade cum ea”.
16 Quæ respondit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam;
quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter
morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus.
17 Quæ te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum
accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus et hæc addat, si non sola
mors me et te separaverit ».
18 Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum
pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere.
19 Profectæque sunt simul et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem
ingressis, tota urbs commota est super eas; dicebantque mulieres:
“Hæc est illa Noemi!”.
20 Quibus ait: “Ne vocetis me Noemi (id est Pulchram), sed vocate
me Mara (hoc est Amaram), quia valde me amaritudine replevit
Omnipotens.
21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus; cur igitur
vocatis me Noemi, quam humiliavit Dominus, et afflixit
Omnipotens? ».
22 Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra
peregrinationis suæ ac reversa est in Bethlehem, quando hordea metere
incipiebant.
01 Erat autem Noemi consanguineus viri sui homo potens et fortis
nomine Booz.
02 Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: « Si permittis,
vadam in agrum et colligam spicas, quæ fugerint manus metentium,
ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam”. Cui
illa respondit: « Vade, filia mea ».
03 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium.
Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de
cognatione Elimelech.
04 Et ecce ipse veniebat de Bethlehem dixitque messoribus:
“Dominus vobiscum”. Qui responderunt ei: « Benedicat tibi
Dominus ».
05 Dixitque Booz iuveni, qui messoribus præerat: « Cuius est
hæc puella? ».
06 Qui respondit: « Hæc est Moabitis, quæ venit cum Noemi de
regione Moabitide
07 et rogavit, ut spicas colligeret remanentes sequens messorum
vestigia; et de mane usque nunc stat in agro et nunc tantum ad
momentum requievit ».
08 Et ait Booz ad Ruth: « Audi, filia: ne vadas ad
colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco, sed iungere
puellis meis.
09 Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut
nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe
de aqua, quam pueri hauserint ».
10 Quæ cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad
eum: « Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et
nosse me dignareris peregrinam mulierem? ».
11 Cui ille respondit: « Nuntiata sunt mihi omnia, quæ
feceris socrui tuæ post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes
tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante
nesciebas.
12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias
a Domino, Deo Israel, ad quem venisti et sub cuius confugisti
alas ».
13 Quæ ait: « Inveniam gratiam ante oculos tuos, domine mi,
qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum
similis unius puellarum tuarum ».
14 Dixitque ad eam Booz hora vescendi: “Veni huc et comede panem
et intinge buccellam tuam in aceto ». Sedit itaque ad messorum
latus, et porrexit ei polentam, comeditque et saturata est et tulit
reliquias.
15 Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Præcepit
autem Booz pueris suis dicens: “Etiam inter manipulos colligat, ne
prohibeatis eam;
16 quin et de fasciculis spicas proicite et remanere permittite,
ut colligat, et colligentem nemo corripiat ».
17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quæ collegerat
virga excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres
modios).
18 Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suæ,
quæ collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui,
quo saturata fuerat.
19 Dixitque ei socrus: « Ubi hodie collegisti et ubi fecisti
opus? Sit benedictus, qui misertus est tui! ». Indicavitque ei
apud quem esset operata et dixit: « Nomen viri est Booz ».
20 Cui respondit Noemi: « Benedictus sit a Domino, quia non
subtraxit gratiam suam nec vivis nec mortuis! ». Rursumque ait:
« Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius
redemptionis habent ».
21 Et Ruth: « Hoc quoque, inquit, præcepit mihi, ut tamdiu
messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur ».
22 Cui dixit socrus: « Melius est, filia mea, ut cum puellis
eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus
sit ».
23 Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et
tritici; et mansit cum socru sua.
01 Et dixit ad eam Noemi socrus sua: « Filia mea, quæram
tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi.
02 Booz propinquus noster, cuius puellis in agro iuncta eras,
ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat.
03 Lavare igitur, ungere et induere pallio tuo ac descende in
aream; non te videat homo, donec esum potumque finierit.
04 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum, in quo dormiat;
veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et ibi
iacebis. Ipse autem dicet tibi quid agere debeas ».
05 Quæ respondit: « Quidquid præceperis, faciam ».
06 Descenditque in aream et fecit omnia, quæ sibi imperaverat
socrus.
07 Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior
issetque ad dormiendum in extrema parte acervi manipulorum, venit
abscondite et, discooperto a pedibus eius pallio, se proiecit.
08 Et ecce, nocte iam media, expavit homo et erexit se viditque
mulierem iacentem ad pedes suos.
09 Et ait illi: « Quæ es? ». Illaque respondit:
« Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam
tuam, quia tibi est ius redemptionis ».
10 Et ille: « Benedicta, inquit, es a Domino, filia; et
priorem pietatem posteriore superasti, quia non es secuta iuvenes
pauperes sive divites.
11 Noli ergo metuere, sed, quidquid dixeris mihi, faciam tibi;
scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem
te esse fortem.
12 Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
13 Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit
propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille
noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam!
Dormi usque mane ».
14 Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum.
Surrexitque, antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz:
« Cave, ne quis noverit quod huc veneris ».
15 Et rursum: « Expande, inquit, palliolum tuum, quo
operiris, et tene utraque manu ». Qua extendente et tenente,
mensus est sex modios hordei et posuit super eam; quæ portans
ingressa est civitatem
16 et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: « Quid egisti,
filia? ». Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo,
17 et ait: « Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait:
« Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam ».
18 Dixitque Noemi: « Exspecta, filia, donec videamus quem
res exitum habeat; neque enim cessabit homo, nisi compleverit hodie,
quod locutus est ».
01 Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset
propinquum præterire, de quo locutus erat, dixit ad eum:
« Declina paulisper et sede hic », vocans eum nomine suo.
Qui divertit et sedit.
02 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit
ad eos: « Sedete hic ».
03 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: « Partem
agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quæ reversa est de
regione Moabitide.
04 Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus
et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure
propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum
indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus,
excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum ». At ille
respondit: « Ego agrum emam ».
05 Cui dixit Booz: « Quando emeris agrum de manu Noemi, Ruth
quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere, ut
suscites nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua ».
06 Qui respondit: « Cedo iure propinquitatis; neque enim
possessionem familiæ meæ delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo
me libenter carere profiteor ».
07 Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et
commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum
suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
08 Dixit ergo propinquus ad Booz: « Eme tibi ». Et
solvit calceamentum suum de pede suo.
09 Et Booz maioribus natu et universo populo: « Testes,
inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quæ fuerunt Elimelech
et Chelion et Mahalon, tradente Noemi,
10 et etiam Ruth Moabitidem uxorem Mahalon in coniugium
sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum
eius de fratribus suis et de porta loci sui deleatur. Vos, inquam,
huius rei hodie testes estis ».
11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu:
« Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur
domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt ambæ domum
Israel. Fortiter age in Ephratha et fac tibi celebre nomen in
Bethlehem!
12 Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit
Iudæ, de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella! ».
13 Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad
eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium.
14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: « Benedictus Dominus, qui
non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam,
et vocetur nomen eius in Israel
15 et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim
tua natus est, quæ te diligit et multo tibi est melior quam septem
filii ».
16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et gerulæ officio
fungebatur.
17 Vicinæ autem mulieres congratulantes ei et dicentes:
« Natus est filius Noemi! », vocaverunt nomen eius Obed.
Hic est pater Isai patris David.
18 Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom,
19 Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
20 Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon,
21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
22 Obed genuit Iesse, Iesse genuit David.