01 Et erat in civitate commorans in diebus illis Iudith filia
Merari filii Ox filii Ioseph filii Oziel filii Elchiæ filii Ananiæ
filii Gedeon filii Rafain filii Achitob filii Eliab filii Nathanael
filii Salamiel filii Surisaddai filii Simeon filii Israel.
02 Et vir eius Manasses erat ex tribu eius et patria eius; et
mortuus est in diebus messis hordiariæ.
03 Steterat enim super alligantes manipulos in campo, et æstus
introivit in caput eius, et incidit in lectum et mortuus est in
Betulia civitate sua. Et sepelierunt eum cum patribus suis in agro,
qui est inter Dothain et Balamon.
04 Et erat Iudith in domo sua vidua per annos tres et menses
quattuor.
05 Et fecit sibi tabernaculum super tectum domus suæ et imposuit
super lumbos suos cilicium, et erant super eam vestimenta viduitatis
suæ,
06 et ieiunabat per omnes dies viduitatis suæ præter pridie
sabbatorum et sabbata et pridie neomeniarum et neomenias et dies
festos et gaudimonia domus Israel.
07 Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in
corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei
Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii
Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel
aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et prædia, et
manebat in eis;
08 et non erat qui inferret ei verbum malum, quia timebat Deum
valde.
09 Et audivit verba populi maligna super principem quoniam
defecerunt animo super penuriam aquarum. Et audivit omnia verba
Iudith, quæ locutus est ad eos Ozias, quemadmodum iuraverat eis, ut
post quinque dies traderet civitatem Assyriis.
10 Et mittens abram suam, quæ erat super omnia bona eius, vocavit
Oziam et Chabrin et Charmin seniores civitatis suæ.
11 Et venerunt ad eam. Et dixit ad eos: « Audite me,
principes inhabitantium in Betulia, quoniam non est rectum verbum
vestrum, quod locuti estis coram plebe in hac die et statuistis
iuramentum istud, quod locuti estis inter Deum et vos, et dixistis
tradituros vos civitatem inimicis nostris, si non in illis diebus
converterit Dominus Deus noster audiutorium nobis.
12 Et nunc qui estis vos, qui tentastis Deum in hodierno die et
astitistis pro Deo in medio filiorum hominum?
13 Et nunc Dominum omnipotentem tentatis et nihil intellegetis
usque in sempiternum.
14 Quoniam altitudinem cordis hominis non invenietis et cogitatus
sensus eius non comprehendetis, quomodo Deum, qui fecit omnia ista,
inquiretis et sensum eius cognoscetis et cogitationem eius
inspicietis? Minime, fratres, nolite exacerbare Dominum Deum nostrum,
15 quoniam, si noluerit in his quinque diebus adiuvare nos, ipse
habet potestatem, in quibus diebus velit, protegere aut disperdere
nos ante faciem inimicorum nostrorum.
16 Vos autem nolite præpignorare voluntates Domini Dei nostri,
quoniam non sicut homo Deus est, ut minis terreatur, aut sicut filius
hominis, ut iudicetur.
17 Propter quod sustinentes salvationem ab eo, invocemus ipsum in
adiutorium nostrum, et exaudiet vocem nostram, si fuerit ipsi
placitum.
18 Quoniam non exsurrexit in progenie nostra, nec est in hodierna
die neque tribus neque patria neque populus neque civitas ex nobis,
qui adorent deos manufactos, sicut factum est in primis diebus,
19 pro quibus traditi sunt in gladium et in rapinam patres nostri
et ceciderunt casum magnum ante conspectum inimicorum nostrorum.
20 Nos autem alium Deum nescimus præter eum, a quo speramus quia
non despiciet nos nec auferet salutare suum a genere nostro.
21 Quoniam in eo quod capti sumus, sic et capietur omnis Iudæa,
et prædabuntur sancta nostra, et exquiret Deus coinquinationem eorum
ex sanguine nostro
22 et mortem fratrum nostrorum et captivitatem terræ et
desertionem hereditatis nostræ reducet in caput nostrum in gentibus,
ubicumque servierimus. Et erimus in offendiculum et in improperium
ante omnes, qui possidebunt nos,
23 quoniam non dirigetur servitus nostra in gratiam, sed in
inhonorationem ponet eam Dominus Deus noster.
24 Et nunc, fratres, ostendamus fratribus nostris quoniam ex
nobis pendet anima eorum, et sancta et domus et altare incumbit in
nobis.
25 Præter hæc omnia gratias agamus Domino Deo nostro, qui tentat
nos sicut et patres nostros.
26 Memores estote quanta fecerit cum Abraham et Isaac, et quanta
facta sint Iacob in Mesopotamia Syriæ pascenti oves Laban fratris
matris suæ.
27 Quia non sicut illos combussit in inquisitionem cordis illorum
et in nos non ultus est, sed in monitionem flagellat Dominus
appropinquantes sibi ».
28 Et dixit ad eam Ozias: « Omnia, quæcumque dixisti, in
bono corde locuta es, et non est qui resistat verbis tuis,
29 quoniam non ex hodierna die sapientia tua manifesta est, sed
ab initio dierum tuorum scit omnis populus sensum tuum, quoniam bona
sunt figmenta cordis tui.
30 Sed populus sitiit valde, et coegerunt nos sic facere, ut
locuti sumus eis, et inducere super nos iuramentum, quod non
præteriemus.
31 Et nunc ora pro nobis, et forte exaudiet te Deus noster,
quoniam tu mulier sancta es, et dimittet Dominus pluviam in
repletionem lacuum nostrorum, et non deficiemus iam ».
32 Et dixit ad eos Iudith: « Audite me, et faciam opus
prudentiæ, quod perveniet in generationes generationum filiis generis
nostri.
33 Vos enim stabitis ad portam hac nocte, et exeam ego cum abra
mea, et in diebus, post quos dixistis civitatem tradituros vos
inimicis nostris, visitabit Dominus Israel in manu mea, sicut ego
fido.
34 Vos autem non scrutabitis actum meum; non enim renuntiabo
vobis, quousque consummentur, quæ ego facio ».
35 Et dixit Ozias et principes ad eam: « Vade in pacem, et
Dominus Deus sit ante te in ultionem inimicorum nostrorum ».
36 Et revertentes descenderunt de tabernaculo eius et abierunt ad
dispositiones suas.
01 Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super
caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat,
cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei
incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et
dixit:
02 « Domine, Deus patris mei Simeon, cui dedisti in manu
gladium in ultionem alienigenarum, qui solverunt cingulum virginis in
coinquinationem et denudaverunt femur in confusionem et
coinquinaverunt matricem in improperium. Dixisti enim: “Non sic
erit!”; et fecerunt.
03 Pro quibus dedisti principes eorum in occisionem et torum
eorum, qui erubuit seductione eorum, seductum in sanguinem; et
percussisti servos super potentes et potentes super thronos eorum.
04 Et dedisti mulieres eorum in prædam et filias in captivitatem
et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui
zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui
et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam.
05 Tu enim fecisti priora illorum et illa et, quæ postea et quæ
nunc et quæ futura sunt, cogitasti; et facta sunt, quæ cogitasti.
06 Et astiterunt, quæ voluisti, et dixerunt: “Ecce adsumus”.
Omnes enim viæ tuæ paratæ, et creatura tua in præscientia.
07 Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt
in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt
in clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es
Dominus, qui conteris bella;
08 Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, æterne Deus,
comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem
eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare
tabernaculum requiei nominis maiestatis tuæ et deicere ferro cornu
altaris tui.
09 Respice in superbiam eorum, dimitte iram tuam in capita eorum;
da in manu mea viduæ, quam cogitavi, virtutem,
10 et percute servum ex labiis seductionis meæ super principem et
principem super servum eius; quassa elationem in manu viduæ.
11 Non enim in multitudine virtus tua, nec potentia tua neque
datum tuum in fortibus, sed humilium es Deus et minorum adiutorium,
infirmorum susceptor, abiectorum protector, desperatorum salvator.
12 Etiam, etiam, Deus patris mei et Deus hereditatis Israel,
dominator cælorum et terræ, creator aquarum, rex totius creaturæ tuæ,
exaudi deprecationem meam
13 et da verbum meum et suasionem in vulnus et livorem eorum, qui
adversum testamentum tuum et domum tuam sanctam et verticem Sion et
domum retentionis filiorum tuorum cogitaverunt dura.
14 Et fac super omnem gentem tuam et omnem tribum scientiam, ut
sciant quoniam tu Deus es universæ potestatis et virtutis, et non est
alius defensor generis Israel præter te ».
01 Et factum est, ut cessavit clamans ad Deum Israel et
consummavit omnia verba ista,
02 surrexit de prostratione sua et vocavit abram suam et
descendit in domum suam, in qua commorabatur in diebus sabbatorum et
in diebus festis suis.
03 Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta
viduitatis suæ et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso
et pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput
suum et induit se vestimenta iucunditatis suæ, quibus vestiebatur in
diebus vitæ viri sui Manasses.
04 Et accepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et
dextralia et anulos et inaures et omnem ornatum suum et composuit se
nimis in seductionem oculorum virorum, quicumque viderent eam.
05 Et porrexit abræ suæ ascopam vini et vas olei et peram
implevit alphitis et massa fici et panibus et caseo et plicavit omnia
vasa sua et imposuit ei.
06 Et abierunt ad portam civitatis Betuliæ et invenerunt
adstantem ad eam Oziam et seniores civitatis Chabrin et Charmin.
07 Qui cum vidissent eam, et erat mutata facies eius, et vestem
mutatam, mirati sunt valde et dixerunt ei:
08 « Deus patrum nostrorum det te in gratiam et consummet
cogitationes tuas in gloriam filiorum Israel et in exaltationem
Ierusalem ».
09 Et procidens in faciem adoravit Deum et dixit ad eos:
« Præcipite aperiri portam civitatis, et exeam in consummationen
verborum, quæ locuti estis mecum ». Et constituerunt iuvenibus
aperiri ei, sicut locuti sunt;
10 et fecerunt sic. Et exiit Iudith, ipsa et ancilla eius cum ea;
et speculabantur eam viri civitatis, quoadusque descendit montem,
usquedum transiit convallem, et iam non videbant eam.
11 Et ibant in convallem in directum, et obviavit ei prima
custodia Assyriorum.
12 Et comprehenderunt eam et interrogaverunt eam: « Quorum
es et unde venis et quo vadis? ». Dixitque eis: « Filia sum
ego Hebræorum et recedo a facie ipsorum, quoniam incipiunt tradi
vobis in devorationem.
13 Et ego venio ad faciem Holofernis principis militiæ virtutis
vestræ, ut renuntiem ei verba veritatis et ostendam ante faciem
ipsius viam, per quam vadat et dominetur universæ montanæ, et non
discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritus vitæ ».
14 Et, ut audierunt viri verba eius et inspexerunt faciem eius —
et erat in conspectu eorum mirabilis specie valde — dixerunt ad eam:
15 « Salvasti animam tuam in bonum festinans descendere ad
faciem domini nostri. Et nunc accede ad tabernaculum eius; et ex
nostris præmittent te, quousque tradant te in manibus eius.
16 Si autem steteris in conspectu eius, noli timere corde tuo,
sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet ».
17 Et elegerunt ex seipsis viros centum et adiunxerunt ei et abræ
eius et perduxerunt eas ad tabernaculum Holofernis.
18 Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim in
tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam stantem
extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea.
19 Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia
erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et dixit
unusquisque ad proximum suum: « Quis contemnet populum hunc, qui
habet in se mulieres tales? Quoniam non est bonum derelinquere virum
unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram ».
20 Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli eius
et induxerunt eam in tabernaculum eius.
21 Et erat Holofernes requiescens in lectu suo in conopeo, quod
erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosissimis
contextum.
22 Et nuntiaverunt ei de ea. Qui cum audisset, exiit in
proscænium; et lampades argenteæ præcedentes eum multæ valde. Et
induxerunt eam ad eum.
23 Cum autem venit contra faciem eius Iudith et famulorum eius,
laudaverunt omnes speciem faciei eius; procidensque in faciem
adoravit eum, et suscitaverunt eam servi eius.
01 Dixitque ad eam Holofernes: « Æquo animo esto, mulier, et
noli pavere corde tuo, quoniam ego non nocui viro cuicumque placuit
servire Nabuchodonosor regi totius terræ.
02 Et nunc plebs tua, quæ habitat montanam, nisi sprevissent me,
non elevassem lanceam meam super ipsos, sed sibi ipsi fecerunt hæc.
03 Et nunc dic mihi: Qua ex causa recessisti ab eis et venisti ad
nos? Venisti enim ad salutem. Æquo animo esto, in hac nocte vives et
deinceps.
04 Non enim est qui tibi noceat, sed bene tibi faciam, sicut fit
servis domini mei ».
05 Et dixit ad eum Iudith: « Sume verba ancillæ tuæ, et
loquatur ancilla tua ante faciem tuam et non nuntiabo mendacium
domino meo in hac nocte.
06 Et, si secutus fueris verba ancillæ tuæ, consummabis omnia in
manibus tuis, quæ faciet Deus tecum, et non excidet dominus meus de
adinventionibus suis quoadusque vivit.
07 Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terræ, et vivit virtus
eius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum
homines per te servient ei, sed et bestiæ agri et iumenta et
volatilia cæli et per virtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni
domo eius.
08 Audivimus enim sapientiam tuam et adinventiones animi tui, et
nuntiatum est universæ terræ quoniam tu solus bonus in universo regno
et potens in prudentia et admirabilis in militia belli.
09 Et nunc, domine meus, verbum, quod locutus est Achior in
consilio tuo, audivimus verba eius quoniam susceperunt viri in
Betulia, et nuntiavit eis omnia, quæ locutus est apud te.
10 Propter quod, dominator domine, non transeas verbum eius, sed
conde illud in corde tuo, quia est verum. Non enim ultio cadit in
genus nostrum, neque dominatur gladius super eos, nisi peccent in
Deum suum.
11 Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus et sine actu, cadet
mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum, in quo
exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi in
consummationem.
12 Postquam enim defecerunt eis escæ, et vacuefactæ sunt ab eis
aquæ, voluerunt inicere manus iumentis suis et omnia, quæ præcepit
eis Deus legibus suis, ne manducarent, cogitaverunt consummare.
13 Et primitias frumenti et decimas vini et olei, quæ
conservaverunt sanctificantes sacerdotibus, qui præsunt in Ierusalem
ante faciem Dei nostri, iudicaverunt consumere, quæ nec manibus licet
tangere neminem ex populo.
14 Et miserunt in Ierusalem — quia et, qui ibi inhabitant,
fecerunt omnia hæc — eos, qui transtulerint eis illationem a
senioribus.
15 Et erit ut, cum nuntiatum fuerit, et fecerint, dentur tibi in
perditionem in illa die.
16 Unde ego ancilla tua, cum cognovissem hæc omnia, refugi a
facie eorum, et misit me Deus facere tecum rem, in qua mirabitur tota
terra, quicumque audierint ea.
17 Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo
cæli. Et nunc manebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per
noctem ad vallem et orabo ad Deum, et indicabit mihi quando fecerint
peccata eorum.
18 Et veniens indicabo illud tibi, et exies in omni virtute tua,
et non erit, qui resistat tibi ex eis.
19 Et adducam te per mediam Iudæam, usque veniam contra Ierusalem
et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus
non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam
hæc dicta sunt mihi secundum præscientiam meam et renuntiata sunt
mihi, et missa sum nuntiare tibi ».
20 Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus
famulis eius, et mirati sunt in specie et in sapientia eius et
dixerunt:
21 « Non est talis mulier a summo usque ad summum terræ in
specie faciei et sensu verborum ».
22 Et dixit Holofernes ad eam: « Bene fecit Deus, qui misit
te ante filios plebis tuæ, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis
autem, qui spreverunt dominum meum perditio.
23 Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis.
Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus
meus, et tu in domo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per
omnem terram ».
01 Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et
præcepit sterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere.
02 Et dixit Iudith: « Non manducabo ex eis, ne fiat mihi
offensio, sed ex eis, quæ allata sunt, præbebitur mihi ».
03 Et dixit ad eam Holofernes: « Si autem defecerint, quæ
tecum sunt, unde afferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est
homo nobiscum ex genere tuo, qui habeat similia ».
04 Dixitque ad eum Iudith: « Vivit anima tua, domine mi,
quoniam non impendet ancilla tua, quæ sunt mecum, quousque faciat
Dominus in manu mea, quæ voluit ».
05 Et induxerunt eam servi Holofernis in tabernaculum, et
dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliam matutinam
06 et misit ad Holofernen dicens: « Præcipiat nunc dominus
meus permitti ancillam suam exire ad orationem ».
07 Et præcepit Holofernes custodibus suis, ne prohiberent eam. Et
permansit in castris triduum. Et exiebat per noctem in vallem Betuliæ
et baptizabat se in fontem aquæ.
08 Et, ut ascendebat, orabat Dominum, Deum Israel, ut dirigeret
viam eius in exaltationem populi sui.
09 Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum
afferretur esca eius in vesperum.
10 Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis
suis solis et neminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad
convivium.
11 Et dixit Bagoæ spadoni, qui erat præpositus super omnia
ipsius: « Vadens suade mulieri Hebrææ, quæ est apud te, ut
veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum.
12 Ecce enim turpe est in conspectu nostro, ut mulierem talem
dimittamus non fabulantes ei, quoniam, si non eam attraxerimus,
deridebit nos ».
13 Et exiit Bagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et
dixit ei: « Non pigeat puellam bonam hanc introeuntem ad dominum
meum glorificari ante faciem eius et bibere nobiscum vinum in
iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicut unam filiarum
magnatorum Assyriæ, quæ assistunt in domo Nabuchodonosor ».
14 Dixitque ad eum Iudith: « Et quæ sum ego, ut contradicam
domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans
faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meæ ».
15 Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri
ornatu, et præcessit ancilla eius et stravit ei contra Holofernen in
terra stragula, quæ acceperat a Bagoa in cotidianum usum, ut
manducaret discumbens super ea.
16 Et introiens Iudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in
eam, et commota est anima eius, et erat concupiscens valde, ut
concumberet cum ea; quærebatque tempus seducendi eam ex die, quo
viderat illam.
17 Et dixit ad eam Holofernes: « Bibe et esto nobiscum in
iucunditatem ».
18 Et dixit Iudith: « Bibam, domine, quia magnificata est
vita mea in me hodie præ omnibus diebus nativitatis meæ ».
19 Et accipiens manducavit et bibit coram illo ea, quæ
præparaverat ipsi ancilla sua.
20 Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum,
quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est.
01 Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et
Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie
domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes
fatigati, quoniam plurimus factus erat potus.
02 Derelicta est autem sola Iudith in tabernaculo, et Holofernes
prociderat in lectum suum; circumfusum enim erat ei vinum.
03 Et dixit Iudith ancillæ suæ, ut staret extra cubiculum et
observaret exitum eius sicut cotidie; exire enim se dixit ad
orationem suam, et Bagoæ locuta est secundum verba hæc.
04 Discesseruntque omnes a facie, et nemo relictus est in
cubiculo eius, a minimo usque ad magnum. Et stans Iudith ad caput
eius dixit: « Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in
hac hora ad opera manuum mearum, ut exaltetur Ierusalem.
05 Quia nunc est tempus, ut suscipias hereditatem tuam et facias
cogitationem meam in quassationem inimicorum, qui insurrexerunt super
nos ».
06 Et accedens ad columnam lectus, quæ erat ad caput Holofernis,
deposuit pugionem illius ab illa.
07 Et accedens ad lectum comprehendit comam capitis eius et
dixit: « Deus Israel, confirma me, Domine, Deus Israel, in hoc
die ».
08 Et percussit in cervicem eius bis in virtute sua et abstulit
caput eius ab eo.
09 Et volutavit corpus eius a toro et abstulit conopeum eius a
columnis; et post pusillum exiit et tradidit abræ suæ caput
Holofernis,
10 et misit illud in peram escarum suarum. Et exierunt ambæ simul
secundum consuetudinem suam quasi ad orationem. Transeuntesque castra
gyraverunt totam vallem illam et subascenderunt montem Betuliæ et
venerunt ad portas eius.
11 Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis:
« Aperite, aperite portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut
faciat adhuc virtutem in Israel et potentiam adversus inimicos
nostros, sicut et hodie fecit ».
12 Et factum est, ut audierunt viri civitatis vocem eius,
festinaverunt descendere ad portam civitatis suæ et convocaverunt
seniores civitatis.
13 Et concurrerunt omnes a minimo usque ad magnum, quoniam mirum
erat eis illam reversam esse. Et aperuerunt portam et receperunt eas
et accendentes ignem ad lumen congyraverunt eam.
14 Quæ dixit ad eos voce magna: « Laudate Dominum nostrum,
laudate, quia non abstulit misericordiam suam a domo Israel, sed
conteruit inimicos nostros per manum meam in hac nocte ».
15 Et proferens caput de pera sua ostendit et dixit eis:
« Ecce caput Holofernis principis militiæ virtutis Assyriorum,
et ecce conopeum, in quo recumbebat in ebrietate sua. Et percussit
eum Dominus in manu feminæ.
16 Et vivit Dominus, qui custodivit me in via mea, qua profecta
sum, quoniam seduxit eum facies mea in perditionem eius, et non fecit
peccatum mecum in coinquinationem et confusionem ».
17 Et obstupuit omnis populus valde et inclinantes se adoraverunt
Deum et dixerunt unanimes: « Benedictus es, Deus noster, qui ad
nihilum redegisti inimicos populi tui in hodierna die ».
18 Et dixit ad eam Ozias: « Benedicta tu es, filia, a Deo
excelso præ omnibus mulieribus, quæ sunt super terram. Et benedictus
Dominus Deus noster, qui creavit cælum et terram, qui direxit te in
vulnus capitis principis inimicorum nostrorum.
19 Quoniam non discedet laus tua a corde hominum memorantium
virtutis Dei usque in sempiternum.
20 Et faciat tibi ea Deus in exaltationem æternam, ut visitet te
in bonis, pro eo quod non pepercisti animæ tuæ propter humilitatem
generis nostri, sed prosilisti in ruinam nostram in directum ambulans
in conspectu Dei nostri ». Et dixit omnis populus: « Fiat,
fiat! ».