01 In die autem illo lectum est in volumine Moysi, audiente
populo, et inventum est scriptum in eo quod non debeant introire
Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum,
02 eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et
conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis, et convertit
Deus noster maledictionem in benedictionem.
03 Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem
promiscuum ab Israel.
04 Ante hoc autem erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in
gazophylacio domus Dei nostri et proximus Thobiæ;
05 fecerat ei gazophylacium grande, ubi antea reponebant munera
et tus et vasa et decimam frumenti, vini et olei, partes Levitarum et
cantorum et ianitorum et tributa sacerdotum.
06 In omnibus autem his non fui in Ierusalem, quia anno tricesimo
secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum
rogavi, ut abirem a rege,
07 et veni in Ierusalem. Et intellexi malum, quod fecerat Eliasib
Thobiæ: fecerat enim ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
08 Et malum mihi visum est valde, et proieci vasa domus Thobiæ
foras de gazophylacio;
09 præcepique, et emundaverunt gazophylacia, et rettuli ibi vasa
domus Dei, oblationem et tus.
10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ, et
fugisset unusquisque in campum suum de Levitis et cantoribus, qui
ministrabant.
11 Et egi causam adversus magistratus et dixi: « Quare
dereliquimus domum Dei? ». Et congregavi eos et feci stare in
stationibus suis.
12 Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini et olei in
horrea.
13 Et constitui super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam
et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Hanan filium Zacchur, filium
Matthaniæ, quoniam fideles comprobati sunt; et ipsi curam habebant
distribuendi partes fratribus suis.
14 Memento mei, Deus meus, pro hoc; et ne deleas opera mea bona,
quæ feci in domo Dei mei et in ministeriis eius!
15 In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato,
portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et
omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus sum,
quando vendebant cibaria.
16 Et ibi Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia
venalia et vendebant in sabbatis filiis Iudæ in Ierusalem.
17 Et obiurgavi optimates Iudæ et dixi eis: « Quæ est hæc
res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?
18 Numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster
super nos omne malum hoc et super civitatem hanc? Et vos additis
iracundiam super Israel profanando sabbatum! ».
19 Factum est autem, cum obscuratæ essent portæ Ierusalem ante
diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et præcepi, ut non
aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super
portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.
20 Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris
Ierusalem semel et bis.
21 Et contestatus sum eos et dixi eis: « Quare manetis ex
adverso muri? Si iterum hoc feceritis, manum mittam in vos ».
Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
22 Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad
custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo
memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem
miserationum tuarum!
23 Sed et in diebus illis vidi Iudæos, qui duxerant uxores
Azotidas, Ammonitidas et Moabitidas.
24 Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice et
nesciebant loqui Iudaice vel loquebantur iuxta linguam unius vel
alterius populi.
25 Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi quosdam ex eis et
decalvavi eos; et adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis
eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis
dicens:
26 « Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex
Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et
dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel;
et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ.
27 Numquid et vobis obsequentes faciemus omne malum grande hoc,
ut prævaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas? ».
28 Unus autem de filiis Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni
gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.
29 Recordare, Domine Deus meus, adversum eos, qui polluunt
sacerdotium et pactum sacerdotale et leviticum!
30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines
pro sacerdotibus et Levitis, unumquemque in ministerio suo,
31 et pro oblatione lignorum in temporibus constitutis et pro
primitiis. Memento mei, Deus meus, in bonum.