01 Liber sermonum Thobis filii Thobiel filii Ananiel filii Aduel filii Gabael filii Raphael filii Raguel ex semine Asiel, ex tribu Nephthali,
02 qui captivus ductus est in diebus Salmanasar regis Assyriorum ex Thisbe, quae est a dextera parte Cades Nephthali in superiori Galilaea supra Asor post occidentem solem a sinistra parte Phogor.
03 Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus diebus vitae meae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi meae, qui abierant mecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven.
04 Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi.
05 Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei sacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibus Galilaeae.
06 Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis, sicut scriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et primogenita et decimas armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum portabam in Ierusalem
07 et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam tritici et vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi servientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sex annorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno.
08 Et dabam ea orphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabam illis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod praeceptum est de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat Debora mater patris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit pater et mortuus est.
09 Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam.
10 Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium,
11 ego autem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium.
12 Et quoniam memor eram Dei mei in tota anima mea,
13 dedit mihi Excelsus gratiam et speciem penes Salmanasar, et comparabam illi omnia, quaecumque erant in usum;
14 et ibam in Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael fratri Gabriae in Rages, in regione Mediae, saccellos decem talenta argenti.
15 Et postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib filius eius pro eo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in Mediam.
16 Et in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo.
17 Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum et proiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum.
18 Et, si quem occidebat Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea fugiens in diebus iudicii, quod fecit Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus blasphemaverat — multos enim filiorum Israel occidit in ira sua — ego autem corpora illorum involabam et sepeliebam; et quaesivit illa Sennacherib et non invenit illa.
19 Et abiit quidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio illos, et abscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod inquiror, ut occidar, timui et refugi.
20 Et direpta est omnis substantia mea, et nihil mihi derelictum est, quod non assumptum esset in fiscum regis, nisi uxor mea Anna et Thobias filius meus.
21 Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem.
22 Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim erat praepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacherib rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis et ex cognatione mea.
01 Et sub Asarhaddon rege de scendi in domum meam, et reddita est
mihi uxor mea Anna et filius meus Thobias. In Pentecoste, die festo
nostro, qui est sanctus a Septimanis, factum est mihi prandium bonum,
et discubui, ut pranderem.
02 Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et
dixi Thobiæ filio meo: « Vade et, quemcumque pauperem inveneris
ex fratribus nostris, qui sunt captivi in Nineve, qui in mente habet
Dominum in toto corde suo, hunc adduc, et manducabit pariter mecum;
ecce sustineo te, fili, donec venias ».
03 Et abiit Thobias quærere aliquem pauperem ex fratribus nostris
et reversus dixit mihi: « Pater! ». Et ego dixi illi:
« Ecce ego, fili ». Et respondens ait: « Ecce unus ex
natione nostra occisus est et proiectus est in foro et nunc ibidem
laqueo suffocatus est ».
04 Et exsiliens reliqui prandium, antequam ex illo gustarem, et
sustuli eum de platea in unam domum, donec sol caderet, et illum
sepelirem.
05 Et reversus lavi et manducavi panem meum cum luctu
06 et rememoratus sum sermonis prophetæ Amos, quem locutus est in
Bethel dicens: « Convertentur omnes dies festi vestri in luctum,
et omnia cantica vestra in lamentationem ».
07 Et lacrimatus sum. Et, postquam sol occidit, abii et fodiens
sepelivi illum.
08 Et proximi mei deridebant me dicentes: « Non timet adhuc
hic homo; iam enim inquisitus est huius rei causa, ut occideretur, et
fugit et ecce iterum sepelit mortuos ».
09 Et lavi ea nocte, postquam illum sepelivi, et introivi in
atrium meum et obdormivi circa parietem atrii, et facies mea nuda
erat propter æstum.
10 Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant,
quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt
albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me
medicamentis, tanto magis oculi mei excæcabantur maculis, donec
perexcæcatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et
omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis
duobus, priusquam iret in Elymaida.
11 In illo tempore Anna uxor mea mercede deserviebat operibus
mulierum lanam faciens.
12 Et remittebat dominis eorum, et dabant ei mercedem. Septima
autem die mensis Dystri detexuit texturam et reddidit illam dominis,
et dederunt ei mercedem totam et dederunt ei pro textura hædum de
capris.
13 Et cum introisset ad me hædus, cœpit clamare. Et vocavi eam et
dixi: « Unde est hic hædus? Ne forte furtivus sit, redde illum
dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam
furtivum ».
14 Et illa mihi dixit: « Munere mihi datus est supra
mercedem ». Et ego non credebam ei, sed dicebam, ut restitueret
illum dominis, et erubescebam coram illa huius rei causa. Et
respondens dixit mihi: « Et ubi sunt eleemosynæ tuæ? Ubi sunt
iustitiæ tuæ? Ecce, omnia tibi nota sunt ».
01 Et contristatus animo et suspirans ploravi et cœpi orare cum
gemitibus:
02 « Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et
omnes viæ tuæ misericordia et veritas, et tu iudicas sæculum.
03 Et nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne vindictam
sumas de me pro peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum
meorum, quibus peccaverunt ante te,
04 quoniam non obœdivimus præceptis tuis, et tradidisti nos in
direptionem et captivitatem et mortem et in parabolam et fabulam et
improperium in omnibus nationibus, in quas nos dispersisti.
05 Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quæ de me exigas pro
peccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum præcepta
tua et non ambulavimus sinceriter coram te.
06 Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et præcipe recipi
spiritum meum, ut dimittar a facie terræ et fiam terra, quia expedit
mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, et
tristitia multa est in me. Præcipe, Domine, ut dimittar ab hac
necessitate, et dimitte me in locum æternum et noli avertere a me
faciem tuam, Domine, quia expedit mihi mori magis quam videre tantam
necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam ».
07 Eadem die contigit Saræ filiæ Raguel, qui erat Ecbatanis
Mediæ, ut et ipsa audiret improperia ab una ex ancillis patris sui,
08 quoniam tradita erat viris septem, et Asmodeus dæmonium
nequissimum occidebat eos, antequam cum illa fierent, sicut est
solitum mulieribus. Et dixit illi ancilla: « Tu es, quæ suffocas
viros tuos! Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruita
es.
09 Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt?
Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in
perpetuum ».
10 In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et
ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere.
Et cogitavit iterum et dixit: « Ne forte improperent patri meo
et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, et hæc laqueo se
suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad
inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari
Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea ».
11 Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est
et dixit: « Benedictus es, Domine, Deus misericors, et
benedictum est nomen tuum sanctum et honorabile in sæcula. Benedicant
tibi omnia opera tua in æternum.
12 Et nunc, Domine, ad te faciem meam et oculos meos direxi.
13 Iube me dimitti desuper terram, et ne audiam iam improperia.
14 Tu scis, Domine, quoniam munda sum ab omni immunditia viri
15 et non coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in terra
captivitatis meæ. Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui
possideat hereditatem illius, neque frater est illi proximus neque
propinquus illi, ut custodiam me illi uxorem. Iam perierunt mihi
septem, et ut quid mihi adhuc vivere? Et si non tibi videtur, Domine,
occidere me, impera, ut respiciatur in me et misereatur mei, et ne
iam improperium audiam ».
16 In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu
claritatis Dei,
17 et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare
ab albuginibus oculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram
filiam Raguel dare Thobiæ filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum
dæmonium nequissimum, quoniam Thobiæ contigit possidere eam præ
omnibus, qui volebant accipere eam. In illo tempore reversus est
Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Raguel descendit et ipsa
de loco superiori.
01 In illa die rememoratus est Thobi pecuniæ, quam com mendaverat
Gabael in Rages Mediæ.
02 Et dixit in corde suo: « Ecce ego postulavi mortem. Quid
non voco Thobiam filium meum et indicabo illi de hac pecunia, quam
commendavi, antequam moriar? ».
03 Et vocavit Thobiam filium suum, et venit ad illum; et dixit
illi: « Fili, cum mortuus fuero, sepeli me diligenter et honorem
habe matri tuæ et noli derelinquere illam omnibus diebus vitæ suæ et
fac, quod bonum est in conspectu eius, et noli contristare spiritum
eius in ullo.
04 Memor esto eius, fili, quoniam multa pericula vidit propter te
in utero. Cum mortua fuerit, sepeli illam iuxta me in uno sepulcro.
05 Et omnibus diebus tuis, fili, Dominum in mente habe et noli
velle peccare et præterire præcepta illius. Iustitiam fac omnibus
diebus vitæ tuæ et noli ire in vias iniquitatis,
06 quoniam, agente te veritatem, prospera erunt itinera in
operibus tuis et in omnibus, qui faciunt iustitiam.
07 Ex substantia tua, fili, fac eleemosynam et noli avertere
faciem tuam ab ullo paupere, ne a te avertatur facies Dei.
08 Quomodo habueris, fili, secundum multitudinem fac ex ipsis
eleemosynam. Si tibi fuerit largior substantia, plus ex illa fac
eleemosynam. Si exiguum habueris, secundum exiguum ne timueris facere
eleemosynam:
09 præmium enim bonum reponis tibi in diem necessitatis,
10 quoniam eleemosyna a morte liberat et non sinit ire in
tenebras.
11 Munus enim bonum est eleemosyna omnibus, qui faciunt illam
coram Excelso.
12 Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipe
ex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quæ non est
ex tribu patris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham
et Isaac et Iacob patres nostri a sæculo. Rememorare, fili, quoniam
hi omnes acceperunt uxores ex semine patrum suorum et benedicti sunt
in filiis suis, et semen illorum possidebit hereditatem terræ.
13 Et tu, fili, dilige fratres tuos et noli fastidire in corde
tuo a fratribus tuis et a filiis et filiabus populi tui, ut accipias
uxorem ex illis, quoniam in fastidio perditio et inconstantia magna
est, et in nugacitate diminutio et exiguitas magna est. Nugacitas
enim mater est famis.
14 Merces omnis hominis, quicumque penes te operatus fuerit, non
maneat penes te, sed redde ei statim, et merces tua non minorabitur;
si servieris Deo in veritate, reddetur tibi. Attende tibi, fili, in
omnibus operibus tuis et esto sapiens in omnibus sermonibus tuis
15 et, quod oderis, nemini feceris. Noli bibere vinum in
ebrietatem, et non comitetur te ebrietas in via tua.
16 De pane tuo communica esurienti et de vestimentis tuis nudis;
ex omnibus, quæcumque tibi abundaverint, fac eleemosynam, et non
invideat oculus tuus, cum facis eleemosynam.
17 Frange panem tuum et effunde vinum tuum super sepulcra
iustorum et noli dare peccatoribus.
18 Consilium ab omni sapiente inquire et noli contemnere omne
consilium utile.
19 Omni tempore benedic Dominum et postula ab illo, ut dirigantur
viæ tuæ, et omnes semitæ tuæ et consilia bene disponantur, quoniam
omnes gentes non habent consilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis
bonum consilium. Quem enim voluerit, allevat et, quem voluerit,
Dominus demergit usque ad inferos deorsum. Et nunc, fili, memor esto
præceptorum meorum, et non deleantur de corde tuo.
20 Et nunc, fili, indico tibi commendasse me decem talenta
argenti Gabael filio Gabriæ in Rages Mediæ.
21 Noli vereri, fili, quia pauperem vitam gessimus. Habes multa
bona, si timueris Deum et recesseris ab omni peccato et bene egeris
in conspectu Domini Dei tui ».
01 Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: « Omnia,
quæcumque mihi præcepisti, pater, faciam.
02 Quomodo autem potero hanc pecuniam recipere ab illo? Neque
ille me novit, neque ego novi illum. Quod signum dabo illi, ut me
cognoscat et credat et det mihi hanc pecuniam? Sed neque vias, quæ ad
Mediam, novi, ut eam illuc ».
03 Tunc respondens Thobi Thobiæ filio suo dixit:
« Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et
divisi in duas partes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum
ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt viginti, ex quibus penes illum
commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire tibi hominem
fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias. Et,
dum vivo, recipe pecuniam ab illo ».
04 Et exiit Thobias quærere hominem, qui iret cum ipso in Mediam
et qui haberet notitiam viæ. Et invenit Raphael angelum stantem ante
ipsum et nesciebat illum angelum Dei esse.
05 Et dixit illi: « Unde es, iuvenis? ». Et dixit illi:
« Ex filiis Israel fratribus tuis et veni huc, ut operer ».
Et dixit illi Thobias: « Nosti viam, quæ ducit in
Mediam? ».
06 Et ille dixit: « Utique, aliquotiens fui ibi et habeo
notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam
penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediæ, et abest
iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte
et Ecbatana in medio campo ».
07 Et dixit illi Thobias: « Sustine me, iuvenis, donec
intrans patri meo nuntiem. Necessarium est enim mihi, ut eas mecum,
et dabo tibi mercedem tuam ».
08 Et dixit illi: « Ecce sustineo; tantum noli
tardare ».
09 Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei:
« Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel,
qui eat mecum ». Et dixit illi: « Roga mihi hominem, ut
sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit et an fidelis sit, ut
eat tecum, fili ».
10 Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei:
« Iuvenis, pater te rogat ». Et introivit ad eum, et prior
Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: « Gaudium tibi magnum
sit! ». Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc
gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen cælorum, sed
in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen.
Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non
video ». Et dixit ei: « Forti esto animo; in proximo est,
ut a Deo cureris. Forti animo esto! ». Et respondit illi Thobi:
« Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum
illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater ». Et
dixit illi: « Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et
aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes
et omnes commeatus scio ».
11 Et dixit ei: « Frater, ex qua patria es et ex qua tribu?
Narra mihi, frater ».
12 Et ille dixit: « Quid tibi necesse est tribus? ». Et
dixit ei: « Volo scire ex veritate cuius sis et nomen
tuum ».
13 Et dixit: « Ego sum Azarias Ananiæ magni filius, ex
fratribus tuis ».
14 Et dixit illi Thobi: « Salvus et sanus venias, frater,
sed ne irascaris, frater, quod voluerim verum scire et patriam tuam.
Tu frater meus es et de genere bono et optimo! Noveram Ananiam et
Nathan duos filios Semeliæ magni; et ipsi mecum ibant in Ierusalem et
adorabant ibi mecum et non exerraverunt. Fratres tui viri optimi
sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias! ».
15 Et dixit ei: « Ego tibi dabo mercedis nomine drachmam
diurnam et, quæcumque necessaria sunt tibi et filio meo, similiter;
et vade cum illo,
16 et adiciam tibi ad mercedem ».
17 Et dixit illi: « Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus
et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est ». Et dixit ei:
« Benedictio sit tibi, frater! ». Et vocavit filium suum et
dixit illi: “ Fili, præpara, quæ ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus
autem, qui in cælo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos;
et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili! ». Et exiit,
ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit
illi Thobi: « Vade sanus! ».
18 Et lacrimata est mater illius et dixit Thobi: « Quid
dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostræ et ipse
intrat et exit coram nobis?
19 Pecunia ne adveniat pecuniæ, sed purgamentum sit filii nostri.
20 Quomodo datum est nos a Domino vivere, hoc sufficiebat
nobis ».
21 Et dixit illi: « Noli computare; salvus ibit filius
noster et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt eum illa
die, qua venerit ad te sanus. Ne computaveris, ne timueris de illis,
soror.
22 Angelus enim bonus ibit cum illo, et bene disponetur via
illius, et revertetur sanus ».
01 Et cessavit plorare.
02 Et profectus est puer et angelus cum illo; et canis exiit cum
illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illos
prima nox; et manserunt super flumen Tigrin.
03 Et descendit puer lavare pedes in flumen, et exsiliens piscis
de aqua magnus volebat gluttire pedem pueri, et exclamavit.
04 Et ait illi angelus: « Comprehende et tene! ». Et
comprehendit puer piscem et eduxit illum in terram.
05 Et dixit angelus illi: « Exintera hunc piscem et tolle
fel et cor et iecur illius et repone ea tecum et interanea proice.
Sunt enim fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia ».
06 Et exinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et
piscem assavit et manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt
ambo pariter, donec appropinquarent ad Mediam.
07 Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: « Azaria
frater, quod remedium est in corde et iecore piscis et in
felle? ».
08 Et dixit illi: « Cor et iecur piscis fumiga coram viro
aut muliere, qui occursum dæmonii aut spiritus nequissimi habet, et
fugiet ab illo omnis occursus, et ne maneant cum illo in æternum.
09 Et fel ad inungendos oculos hominis, in quos ascenderunt
albugines, ad flandum in ipsis super albugines, et ad sanitatem
perveniunt ».
10 Et postquam intravit in Mediam et iam appropinquabat ad
Ecbatana,
11 dixit Raphael puero: « Thobia frater! ». Et dixit
ei: « Ecce ego ». Et dixit illi: « In eis, quæ sunt
Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo est propinquus tuus et
habet filiam nomine Saram,
12 sed neque masculum neque filiam aliam præter Saram solam
habet, et tu proximus es illius præ omnibus hominibus, ut possideas
eam; et iustum est, ut possideas, quæ sunt patri eius. Et hæc puella
sapiens et fortis et bona valde, et pater ipsius diligit
illam ».
13 Et dixit: « Iustum est, ut accipias illam. Et audi me,
frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi
uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio
autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia,
si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri
Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius
magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac
puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus
ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum
tuam ».
14 Tunc respondens Thobias dixit Raphael: « Azaria frater,
audivi quoniam iam tradita est viris septem, et mortui sunt in
cubiculis suis noctu; cum intrabant ad illam, moriebantur. Audivi
etiam quosdam dicentes quoniam dæmonium illos occidit;
15 et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non
vexat, sed eum, qui illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus
sum patri meo; ne forte moriar et deducam patris mei vitam et matris
meæ cum dolore super me in sepulcrum eorum. Sed neque alium filium
habent, qui sepeliat illos ».
16 Et dixit illi angelus: « Non es memor mandatorum patris
tui, quoniam præcepit tibi accipere uxorem ex domo patris tui? Et
nunc audi me, frater: noli computare dæmonium illud, sed accipe
illam, et scio quoniam dabitur tibi hac nocte uxor.
17 Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor
et impone super cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud
dæmonium et fugiet et non apparebit circa illam omnino in perpetuo.
18 Et, cum cœperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et
deprecamini Dominum cæli, ut detur vobis misericordia et sanitas.
Noli timere; tibi enim destinata est ante sæculum, et tu illam
sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et
erunt tibi sicut fratres. Noli computare ». Et cum audisset
Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris
illius, dilexit eam valde, et cor eius hæsit illi.