Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Nehemia 8 (Nova Vulgata)
01 Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quæ est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdræ scribæ, ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israeli.
02 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi.
03 Et legit in eo in platea, quæ erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectæ ad librum legis.
04 Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant; et steterunt iuxta eum Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia et Maasia ad dexteram eius, et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum et Hasbadana, Zacharia et Mosollam.
05 Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
06 Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: « Amen, amen », elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram.
07 Porro Iesua et Bani et Serebia, Iamin, Accub, Sabethai, Hodia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabad, Hanan, Phalaia et Levitæ erudiebant populum in lege; populus autem stabat in gradu suo.
08 Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem.
09 Dixit autem Nehemias, ipse est præpositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitæ instruentes populum universo populo: « Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere ». Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis.
10 Et dixit eis: « Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra ».
11 Levitæ autem silentium faciebant in omni populo dicentes: « Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere ».
12 Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret lætitiam magnam, quia intellexerant verba, quæ docuerat eos.
13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitæ ad Esdram scribam, ut intellegerent verba legis.
14 Et invenerunt scriptum in lege, quam præcepit Dominus per Moysen, ut habitent filii Israel in tabernaculis in die sollemni mense septimo
15 et ut prædicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: « Egredimini in montem et afferte frondes olivæ et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est ».
16 Et egressus est populus, et attulerunt feceruntque sibi tabernacula, unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portæ Aquarum et in platea portæ Ephraim.
17 Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit lætitia magna nimis.
18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo conventum iuxta ordinationem.
 
Nehemia 9 (Nova Vulgata)
01 In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Is ræl in ieiunio et in saccis, et humus super eos.
02 Et separatum est semen filiorum Israel ab omni alienigena; et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum.
03 Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui per quartam partem diei; et per quartam partem confitebantur et adorabant Dominum Deum suum.
04 Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iesua et Bani et Cadmihel, Sebania, Bunni, Serebia, Bani et Chanani et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.
05 Et dixerunt Levitæ Iesua et Cadmihel, Bani, Hasabneia, Serebia, Hodia, Sebania, Phethahia: « Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab ætemo usque in æternum, et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso super omnem benedictionem et laudem.
06 Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti cælum et cælum cælorum et omnem exercitum eorum, terram et universa, quæ in ea sunt, maria et omnia, quæ in eis sunt; et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.
07 Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldæorum et posuisti nomen eius Abraham.
08 Et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo fœdus, ut dares terram Chananæi, Hetthæi et Amorræi et Pherezæi et Iebusæi et Gergesæi, nempe ut dares semini eius; et implesti verba tua, quoniam iustus es.
09 Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Ægypto clamoremque eorum audisti iuxta mare Rubrum.
10 Et dedisti signa atque portenta in pharaone et in universis servis eius et in omni populo terræ illius; cognovisti enim quia superbe egerant contra eos, et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
11 Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
12 Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem, ut illuminaret eis viam, per quam ingrediebantur.
13 Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de cælo; et dedisti eis iudicia recta et legem rectam, mandata et præcepta bona.
14 Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et præcepta et mandata et legem præcepisti eis in manu Moysi servi tui.
15 Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis.
16 Ipsi vero patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua.
17 Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quæ feceras eis, et induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur ad servitutem suam in Ægyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multæ miserationis, non dereliquisti eos.
18 Et quidem, cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent: “Iste est Deus tuus, qui eduxit te de Ægypto” feceruntque blasphemias magnas;
19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur.
20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti eorum.
21 Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit; vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non intumuerunt.
22 Et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes; et possederunt terram Sehon et terram regis Hesebon et terram Og regis Basan.
23 Et multiplicasti filios eorum sicut stellas cæli; et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum, ut ingrederentur et possiderent.
24 Et venerunt filii et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos; et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terræ, ut facerent eis, sicut placebat illis.
25 Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem; et possederunt domos plenas cunctis bonis, cisternas ab aliis fabricatas, vineas et oliveta et ligna pomifera multa. Et comederunt et saturati sunt et impinguati sunt et delectati sunt in bonitate tua magna.
26 Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra te et proiecerunt legem tuam post terga sua; et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te; feceruntque blasphemias grandes.
27 Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos; et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te, et tu de cælo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos da manu hostium suorum.
28 Cumque requievissent, reversi sunt, ut facerent malum in conspectu tuo; et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et dominati sunt eis. Conversique sunt et clamaverunt ad te; tu autem de cælo exaudisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis vicibus.
29 Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem tuam; ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudicia tua peccaverunt, quæ si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt umerum rebellem et cervicem suam induraverunt nec audierunt.
30 Et pepercisti eis annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum, et non audierunt; et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
31 In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem nec dereliquisti eos; quoniam Deus misericors et clemens es tu.
32 Nunc itaque, Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne parvipendas omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros et principes nostros et sacerdotes nostros et prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regum Assyriæ usque in diem hanc.
33 Et tu iustus es in omnibus, quæ venerunt super nos, quia recte fecisti, nos autem impie egimus.
34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non attenderunt mandata tua et testimonia tua, quæ testificatus es in eis.
35 Et ipsi in regnis suis et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
36 Ecce nos ipsi hodie servi sumus; et in terra, quam dedisti patribus nostris, ut comederent fructum eius et bona eius, nos ipsi servi sumus.
37 Et fruges eius multiplicantur regibus, quos posuisti super nos propter peccata nostra, et corporibus nostris dominantur et iumentis nostris secundum voluntatem suam, et in tribulatione magna sumus ».
 
Nehemia 10 (Nova Vulgata)
01 « Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus et scribimus, et signant principes nostri, Levitæ nostri et sacerdotes nostri ».
02 Signatores autem fuerunt: Nehemias præpositus, filius Hachaliæ, et Sedecias,
03 Saraias, Azarias, Ieremias,
04 Phassur, Amarias, Melchias,
05 Hattus, Sebania, Melluch,
06 Harim, Meremoth, Abdias,
07 Daniel, Genthon, Baruch,
08 Mosollam, Abia, Miamin,
09 Maazia, Belgai, Semeia; hi sacerdotes.
10 Porro Levitæ: Iesua filius Azaniæ, Bennui de filiis Henadad, Cadmihel
11 et fratres eorum Sebania, Hodia, Celita, Phalaia, Hanan,
12 Micha, Rohob, Hasabia,
13 Zacchur, Serebia, Sebania,
14 Hodia, Bani, Baninu.
15 Capita populi: Pharos, Phahathmoab, Elam, Zethua, Bani,
16 Bunni, Azgad, Bebai,
17 Adonia, Beguai, Adin,
18 Ater, Ezechia, Azur,
19 Hodia, Hasum, Besai,
20 Hareph, Anathoth, Nebai,
21 Megphias, Mosollam, Hezir,
22 Mesezabel, Sadoc, Ieddua,
23 Pheltia, Hanan, Anaia,
24 Osee, Hanania, Hassub,
25 Alohes, Phalea, Sobec,
26 Rehum, Hasabna, Maasia,
27 Ahia, Hanan, Anan,
28 Melluch, Harim, Baana.
29 Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, ianitores et cantores, oblati et omnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum et filiæ eorum, omnes, qui poterant sapere,
30 adhæserunt fratribus suis optimatibus pollicentes et iurantes, ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, et ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et præcepta eius,
31 et ut non daremus filias nostras populo terræ et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
32 Et si populi terræ importaverint venalia et omnia cibaria per diem sabbati, ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; et dimittemus annum septimum et omnem exactionem.
33 Et statuimus super nos præcepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,
34 ad panes propositionis et ad oblationem sempiternam et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus et in sanctificata et in sacrificium pro peccato, ut expietur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri.
35 Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege;
36 et ut afferremus primogenita terræ nostræ et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini,
37 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut afferrentur in domum Dei nostri sacerdotibus, qui ministrant in domo Dei nostri;
38 et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus agriculturæ nostræ.
39 Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum colligendis, et Levitæ offerent decimam partem decimæ in domo Dei nostri ad gazophylacium thesauri.
40 Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri.
 
Nehemia 11 (Nova Vulgata)
01 Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
02 Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem.
03 Hi sunt itaque principes provinciæ, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudæ. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitæ, oblati et filii servorum Salomonis.
04 Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudæ et de filiis Beniamin. De filiis Iudæ: Athaias filius Oziam filii Zachariæ filii Amariæ filii Saphatiæ filii Malaleel, de filiis Phares;
05 et Maasia filius Baruch filius Cholhoza filius Hazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariæ filius Silonitis.
06 Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
07 Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Maasia filius Etheel filius Iesaia;
08 et fratres eius viri fortes, nongenti viginti octo.
09 Et Ioel filius Zechri præpositus eorum, et Iudas filius Asana super civitatem secundus.
10 Et de sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius
11 Saraia filius Helciæ filius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei;
12 et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariæ filius Phassur filius Melchiæ;
13 et fratres eius principes familiarum ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi filius Mosollamoth filius Emmer;
14 et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et præpositus eorum Zabdiel vir nobilis.
15 Et de Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filius Bunni;
16 et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, de principibus Levitarum;
17 et Matthania filius Micha filius Zebedæi filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun.
18 Omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.
19 Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo.
20 Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Iudæ, unusquisque in possessione sua.
21 Et oblati habitabant in Ophel; et Siha et Gaspha super oblatos.
22 Et præfectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiæ filius Matthaniæ filius Michæ de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
23 Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.
24 Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudæ, legatus regis in omni negotio populi.
25 Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudæ habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius
26 et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth
27 et in Asarsual et in Bersabee et in pagis eius
28 et in Siceleg et in Mochona et in pagis eius
29 et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth,
30 Zanoa, Odollam et in villis earum, Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabee usque ad vallem Ennom.
31 Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et pagis eius,
32 Anathoth, Nob, Anania,
33 Asor, Rama, Getthaim,
34 Hadid, Seboim et Neballat,
35 Lod et Ono et valle Artificum.
36 Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.
 
Nehemia 12 (Nova Vulgata)
01 Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras,
02 Amaria, Melluch, Hattus,
03 Sechenias, Rehum, Meremoth,
04 Addo, Genthon, Abia,
05 Miamin, Maadia, Belga,
06 Semeia et Ioiarib, Iedaia,
07 Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principes sacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua.
08 Porro Levitæ: Iesua, Bennui, Cadmihel, Serebia, Iuda, Matthanias, super hymnos ipse et fratres eius;
09 et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eis per vices suas.
10 Iesua autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada,
11 et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddua.
12 In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum: Saraiæ Maraia, Ieremiæ Hanania,
13 Esdræ Mosollam, Amariæ Iohanan,
14 Milicho Ionathan, Sebaniæ Ioseph,
15 Harim Edna, Meraioth Helci,
16 Adaiæ Zacharia, Genthon Mosollam,
17 Abiæ Zechri, Miamin Maadiæ Phelti,
18 Belgæ Sammua, Semeiæ Ionathan,
19 Ioiarib Matthanai, Iedaiæ Ozi,
20 Sellai Celai, Amoc Heber,
21 Helciæ Hasabia, Iedaiæ Nathanael.
22 Levitæ in diebus Eliasib et Ioiada et Iohanan et Ieddua scripti principes familiarum et sacerdotes usque ad regnurn Darii Persæ.
23 Filii Levi principes familiarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii Eliasib.
24 Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta præceptum David viri Dei per vices suas;
25 Matthania et Becbecia, Abdia, Mosollam, Telmon, Accub ianitores ad custodiam horreorum iuxta portas.
26 Hi in diebus Ioachim filii Iesua filii Iosedec et in diebus Nehemiæ ducis et Esdræ sacerdotis scribæque.
27 In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Ierusalem et facerent dedicationem in lætitia, in actione gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis.
28 Congregati sunt autem cantores de campestribus circa Ierusalem et de villis Netophathitarum
29 et de Bethgalgala et de regionibus Gabaa et Azmaveth, quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem.
30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ et mundaverunt populum et portas et murum.
31 Ascendere autem feci principes Iudæ super murum et statui duos magnos choros laudantium, quorum unus ivit ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.
32 Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iudæ
33 et Azarias, Esdras et Mosollam,
34 Iudas et Beniamin et Semeia et Ieremias.
35 Et de sacerdotibus cum tubis et Zacharias filius Ionathan filius Semeiæ filius Matthaniæ filius Michaiæ filius Zacchur filius Asaph;
36 et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis.
37 Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem.
38 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum latissimum
39 et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam Gregis; et steterunt in porta Custodiæ.
40 Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
41 Et sacerdotes Eliachim, Maasia, Miamin, Michaia, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis;
42 et Maasia et Semeia et Eleazar et Ozi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Izrahia præpositus.
43 Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et lætati sunt; Deus enim lætificaverat eos lætitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Ierusalem procul.
44 Præposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia lætificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt
45 et servierunt in ministerio Dei sui et in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxta præceptum David et Salomonis filii eius;
46 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant catervæ cantorum et carmina laudis et actionis gratiarum Deo.
47 Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos partem suam et partes consecrabant Levitis, et Levitæ consecrabant filiis Aaron.
suivant