01 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in
Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo:
02 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
03 Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut
dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas
uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,
04 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro
patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et
tribulationibus, quas sustinetis,
05 indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro
quo et patimini;
06 si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his,
qui vos tribulant,
07 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione
Domini Iesu de cælo cum angelis virtutis eius,
08 in igne flammæ, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et
qui non obœdiunt evangelio Domini nostri Iesu;
09 qui pœnas dabunt interitu æterno a facie Domini et a gloria
virtutis eius,
10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri
in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum
super vos in die illo.
11 Ad quod etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos
vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et
opus fidei in virtute;
12 ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et
vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
01 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu
Christi et nostram congregationem in ipsum,
02 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per
spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi
instet dies Domini.
03 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio
primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
04 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut
quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit
Deus.
05 Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam
vobis?
06 Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo
tempore.
07 Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc,
donec de medio fiat.
08 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus
interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui,
09 eum, cuius est adventus secundum operationem Satanæ in omni
virtute et signis et prodigiis mendacibus
10 et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod
caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent.
11 Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant
mendacio,
12 ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed
consenserunt iniquitati.
13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres,
dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in
sanctificatione Spiritus et fide veritatis;
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem
gloriæ Domini nostri Iesu Christi.
15 Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis
sive per sermonem sive per epistulam nostram.
16 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster,
qui dilexit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in
gratia,
17 consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone
bono.
01 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et
glorificetur sicut et apud vos,
02 et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim
omnium est fides.
03 Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a
Malo.
04 Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quæ præcipimus,
et facitis et facietis.
05 Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et
patientiam Christi.
06 Præcipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu
Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et
non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
07 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non
inordinati fuimus inter vos
08 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et
fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
09 non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam
daremus vobis ad imitandum nos.
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc præcipiebamus vobis: Si quis
non vult operari, nec manducet.
11 Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil
operantes sed curiose agentes;
12 his autem, qui eiusmodi sunt, præcipimus et obsecramus in
Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14 Quod si quis non obœdit verbo nostro per epistulam, hunc
notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni
modo. Dominus cum omnibus vobis.
17 Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula;
ita scribo.
18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.