01 Paulus, apostolus Christi Iesu secundum præceptum Dei
salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostræ,
02 Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a
Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
03 Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam,
ut præciperes quibusdam, ne aliter docerent
04 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quæ
quæstiones præstant magis quam dispensationem Dei, quæ est in fide;
05 finis autem præcepti est caritas de corde puro et conscientia
bona et fide non ficta,
06 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
07 volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quæ
loquuntur neque de quibus affirmant.
08 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur,
09 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non
subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis,
patricidis et matricidis, homicidis,
10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis,
mendacibus, periuris et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
11 secundum evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
12 Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino
nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio,
13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed
misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;
14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et
dilectione, quæ sunt in Christo Iesu.
15 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit
in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,
16 sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo
ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem
eorum, qui credituri sunt illi in vitam æternam.
17 Regi autem sæculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo
honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum
præcedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam
19 habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes
circa fidem naufragaverunt;
20 ex quibus est Hymenæus et Alexander, quos tradidi Satanæ, ut
discant non blasphemare.
01 Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,
02 pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et
tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.
03 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo,
04 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis
venire.
05 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus
Iesus,
06 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium
temporibus suis;
07 in quod positus sum ego prædicator et apostolus — veritatem
dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
08 Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine
ira et disceptatione;
09 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et
sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis
vel veste pretiosa,
10 sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.
11 Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione;
12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed
esse in tranquillitate.
13 Adam enim primus formatus est, deinde Eva;
14 et Adam non est seductus, mulier autem seducta in
prævaricatione fuit.
15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in
fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.
01 Fidelis sermo: si quis episcopatum appetit, bonum opus
desiderat.
02 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris
virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,
03 non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum,
non cupidum,
04 suæ domui bene præpositum, filios habentem in subiectione cum
omni castitate
05 — si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei
curam habebit? —,
06 non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat
Diaboli.
07 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui
foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.
08 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino
deditos, non turpe lucrum sectantes,
09 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
10 Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen
habentes.
11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles
in omnibus.
12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint
et suis domibus;
13 qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et
multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Iesu.
14 Hæc tibi scribo sperans venire ad te cito;
15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei
conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum
veritatis.
16 Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui
manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit
angelis, prædicatus est in gentibus, creditus est in mundo, assumptus
est in gloria.
01 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus
discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et
doctrinis dæmoniorum,
02 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium
suam conscientiam,
03 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt
veritatem.
04 Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum
gratiarum actione percipitur;
05 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
06 Hæc proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu,
enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ, quam assecutus es;
07 profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad
pietatem;
08 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem
ad omnia utilis est promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et
futuræ.
09 Fidelis sermo et omni acceptione dignus:
10 in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in
Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.
11 Præcipe hæc et doce.
12 Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium
in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinæ.
14 Noli neglegere donationem, quæ in te est, quæ data est tibi
per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.
15 Hæc meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit
omnibus.
16 Attende tibi et doctrinæ; insta in illis; hoc enim faciens et
teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.
01 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut
fratres,
02 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.
03 Viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
04 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum
domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim
acceptum est coram Deo.
05 Quæ autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat
obsecrationibus et orationibus nocte ac die;
06 nam quæ in deliciis est vivens, mortua est.
07 Et hæc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
08 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet,
fidem negavit et est infideli deterior.
09 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit
unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si
hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem
patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatæ
fuerint adversus Christum, nubere volunt,
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
13 simul autem et otiosæ discunt circumire domos, non solum
otiosæ sed et verbosæ et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus
esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;
15 iam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non
gravetur ecclesia, ut his, quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur,
maxime qui laborant in verbo et doctrina;
18 dicit enim Scriptura: « Non infrenabis os bovi
trituranti » et: « Dignus operarius mercede sua ».
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub
duobus vel tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.
21 Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut
hæc custodias sine præiudicio nihil faciens in aliquam partem
declinando.
22 Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis
alienis; teipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter
stomachum et frequentes tuas infirmitates.
24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt præcedentia ad
iudicium, quosdam autem et subsequuntur;
25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quæ aliter se
habent, abscondi non possunt.
01 Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore dignos
arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.
02 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres
sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii
participes sunt. Hæc doce et exhortare.
03 Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini
nostri Iesu Christi et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ,
04 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones et
pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones,
blasphemiæ, suspiciones malæ,
05 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate
privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.
06 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.
07 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid
possumus;
08 habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti
erimus.
09 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et
laqueum et desideria multa stulta et nociva, quæ mergunt homines in
interitum et perditionem;
10 radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam
appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge; sectare vero iustitiam,
pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, ad quam
vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu,
qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,
14 ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in
adventum Domini nostri Iesu Christi,
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex
regnantium et Dominus dominantium,
16 qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem,
quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium
sempiternum. Amen.
17 Divitibus huius sæculi præcipe non superbe sapere neque
sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui præstat nobis omnia
abunde ad fruendum,
18 bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere,
communicare,
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut
apprehendant veram vitam.
20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum
novitates et oppositiones falsi nominis scientiæ,
21 quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia
vobiscum.