01 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in
Deo Patre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax.
02 Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam
facientes in orationibus nostris, sine intermissione;
03 memores operis fidei vestræ et laboris caritatis et
sustinentiæ spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem
nostrum;
04 scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram,
05 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed
et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa, sicut
scitis quales fuerimus vobis propter vos.
06 Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes
verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,
07 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et
in Achaia.
08 A vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in
Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra, quæ est ad
Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui;
09 ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad
vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo
et vero
10 et exspectare Filium eius de cælis, quem suscitavit ex
mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.
01 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non
inanis fuit;
02 sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in
Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium
Dei in multa sollicitudine.
03 Exhortatio enim nostra non ex errore neque ex immunditia neque
in dolo,
04 sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium,
ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda
nostra.
05 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut
scitis, neque sub prætextu avaritiæ, Deus testis,
06 nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab
aliis;
07 cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus
parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos;
08 ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum
evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis
facti estis.
09 Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis;
nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in
vobis evangelium Dei.
10 Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela
vobis, qui credidistis, fuimus;
11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater
filios suos,
12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut
ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.
13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum
accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum
hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis,
qui creditis.
14 Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ
sunt in Iudæa in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a
contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudæis,
15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti
sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur,
16 prohibentes nos gentibus loqui, ut salvæ fiant, ut impleant
peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in
finem.
17 Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horæ, facie non
corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo
desiderio.
18 Propter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et
semel et iterum; et impedivit nos Satanas.
19 Quæ est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriæ — nonne
et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius?
20 Vos enim estis gloria nostra et gaudium.
01 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut
relinqueremur Athenis soli,
02 et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in
evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide
vestra,
03 ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis
quod in hoc positi sumus;
04 nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos
tribulationes, sicut et factum est et scitis.
05 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam
fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat
labor noster.
06 Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante
nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis
bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos;
07 ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate
et tribulatione nostra per vestram fidem;
08 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
09 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis
in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
10 nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram
et compleamus ea, quæ desunt fidei vestræ?
11 Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus
dirigat viam nostram ad vos;
12 vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in
invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos;
13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante
Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus
sanctis eius. Amen.
01 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino
Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat
ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis.
02 Scitis enim, quæ præcepta dederimus vobis per Dominum Iesum.
03 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
04 ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum
suum vas possidere in sanctificatione et honore,
05 non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum;
06 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio
fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et
prædiximus vobis et testificati sumus.
07 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in
sanctificationem.
08 Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam
dat Spiritum suum Sanctum in vos.
09 De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis
scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia.
Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis;
11 et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis
et operemini manibus vestris, sicut præcipimus vobis;
12 ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius
aliquid desideretis.
13 Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non
contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
14 Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et
Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus,
qui relinquimur in adventum Domini, non præveniemus eos, qui
dormierunt;
16 quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba
Dei descendet de cælo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent
primi;
17 deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum
illis in nubibus obviam Domino in æra, et sic semper cum Domino
erimus.
18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.
01 De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis, ut
scribatur vobis;
02 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in
nocte, ita veniet.
03 Cum enim dixerint: « Pax et securitas », tunc
repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti,
et non effugient.
04 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille
tamquam fur comprehendat;
05 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus
noctis neque tenebrarum;
06 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii
simus.
07 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte
inebriantur.
08 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei
et caritatis et galeam spem salutis;
09 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem
salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
10 qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus,
simul cum illo vivamus.
11 Propter quod consolamini invicem et ædificate alterutrum,
sicut et facitis.
12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant
inter vos et præsunt vobis in Domino et monent vos,
13 ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus
illorum. Pacem habete inter vos.
14 Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini
pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes.
15 Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod
bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
16 Semper gaudete,
17 sine intermissione orate,
18 in omnibus gratias agite; hæc enim voluntas Dei est in Christo
Iesu erga vos.
19 Spiritum nolite exstinguere,
20 prophetias nolite spernere;
21 omnia autem probate, quod bonum est tenete,
22 ab omni specie mala abstinete vos.
23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer
spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini
nostri Iesu Christi servetur.
24 Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
25 Fratres, orate etiam pro nobis.
26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.
27 Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus.
28 Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.