01 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Hic est ritus leprosi, quando mundandus est: adducetur
ad sacerdotem,
03 qui egressus e castris, cum invenerit lepram esse sanatam,
04 præcipiet, ut sumant pro eo, qui purificatur, duas aves vivas,
mundas et lignum cedrinum vermiculumque et hyssopum.
05 Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas
viventes.
06 Aliam autem vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo
tinguet in sanguine avis super aquas viventes immolatæ,
07 quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut
iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet.
08 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos
corporis, et lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita
dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus.
09 Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia
ac totius corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua,
et mundus erit.
10 Die octavo assumet duos agnos immaculatos et ovem anniculam
absque macula et tres decimas ephi similæ in sacrificium, quæ
conspersa sit oleo, et log olei.
11 Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et hæc omnia
coram Domino in ostio tabernaculi conventus,
12 tollet agnum unum et offeret eum in sacrificium pro delicto,
oleique log et, elevatis ante Dominum omnibus,
13 immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et
holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro
delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est.
14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ pro delicto ponet
super extremum auriculæ dextræ eius, qui mundatur, et super pollices
manus dextræ et pedis;
15 et de olei log mittet in manum suam sinistram
16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram
Domino.
17 Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super
extremum auriculæ dextræ eius, qui mundatur, et super pollices manus
ac pedis dextri et super sanguinem sacrificii pro delicto
18 et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram
Domino
19 et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum
20 et ponet illud in altari cum sacrificio similæ, et homo rite
mundabitur.
21 Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quæ
dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum
sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium et
olei log
22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quos manus eius
invenire poterit, unum pro peccato et alterum in holocaustum.
23 Offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti ad
ostium tabernaculi conventus coram Domino.
24 Qui suscipiens agnum pro delicto et log olei levabit simul
coram Domino;
25 immolatoque agno pro delicto, de sanguine eius ponet super
extremum auriculæ dextræ illius, qui mundatur, et super pollices
manus eius ac pedis dextri;
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram.
27 In quo tinguens digitum dextræ manus asperget septies coram
Domino;
28 tangetque extremum auriculæ dextræ illius, qui mundatur, et
pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui effusus est
pro delicto.
29 Reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet
super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram
Domino;
30 et turtures sive pullos columbæ, quos manus illius invenerit,
offeret,
31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio
similæ, et sic expiabit eum sacerdos coram Domino.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in
emundationem sui ».
33 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
34 « Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo
vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus terræ
possessionis vestræ,
35 ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi
plaga videtur mihi esse in domo mea".
36 At ille præcipiet, ut efferant universa de domo, priusquam
ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quæ in
domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum;
37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore
sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua,
38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus.
39 Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit
crevisse plagam,
40 iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos extra
civitatem in loco immundo;
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi
pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum
42 lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto
alio liniri domum.
43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti
sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita,
44 et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra
est maligna et domus immunda.
45 Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum
pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo.
46 Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque
ad vesperum;
47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit
vestimenta sua.
48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in
domo, postquam denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita
sanitate.
49 Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum
et vermiculum atque hyssopum
50 et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas,
51 tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et
intinguet omnia in sanguine avis immolatæ atque in aquis viventibus
et asperget domum septies;
52 purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis
viventibus et in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque
vermiculo;
53 cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere,
expiabit domum, et erit munda.
54 Ista est lex omnis lepræ et scabiei,
55 lepræ vestium et domorum,
56 tumoris et pustulæ et lucentis maculæ,
57 ut possit sciri quo tempore immundum quid vel mundum
sit ».
01 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
02 « Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur
fluxum seminis, immundus erit.
03 Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere: sive emiserit caro
eius fluxum suum vel occluserit se a fluxu.
04 Omne stratum, in quo iacuerit, immundum erit, et ubicumque
sederit.
05 Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua,
et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
06 Si sederit, ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua
et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
07 Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua et ipse
lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
08 Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum, qui mundus est,
hic lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum.
09 Sagma, super quo sederit, immundum erit;
10 et quicumque tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui fluxum
seminis patitur, pollutus erit usque ad vesperum. Qui portaverit
horum aliquid, lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit
usque ad vesperum.
11 Omnis, quem tetigerit, qui fluxum patitur, non lotis ante
manibus, lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum.
12 Vas fictile, quod tetigerit, confringetur; vas autem ligneum
lavabitur aqua.
13 Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet passionem,
numerabit septem dies ad emundationem sui et, lotis vestibus ac toto
corpore in aquis viventibus, erit mundus.
14 Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbæ
et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus
dabitque eos sacerdoti.
15 Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in
holocaustum; expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu
seminis sui.
16 Vir, de quo egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et
immundus erit usque ad vesperum.
17 Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum, lavabitur
aqua et immunda erit usque ad vesperum.
18 Si cum muliere coierit vir, lavabunt se aqua et immundi erunt
usque ad vesperum.
19 Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem
diebus separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad
vesperum;
20 et in quo iacuerit vel sederit diebus separationis suæ,
polluetur.
21 Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse
lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
22 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit
vestimenta sua et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum.
23 Et quicumque tetigerit omne, quod fuerit super lectum vel
supellectilem, in qua illa sederit, immundus erit usque ad vesperum.
24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus
erit septem diebus, et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
25 Mulier, quæ patitur multis diebus fluxum sanguinis non in
tempore menstruali vel quæ post menstruum sanguinem fluere non
cessat, quamdiu huic subiacet passioni, immunda erit quasi sit in
tempore menstruo.
26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas, in quo sederit,
pollutum erit.
27 Quicumque tetigerit ea, polluetur; lavabit vestimenta sua et
ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
28 Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies
et deinde munda erit.
29 Et octavo die assumet pro se duos turtures vel duos pullos
columbæ afferetque sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus.
30 Qui unum faciet in sacrificium pro peccato et alterum in
holocaustum; expiabitque eam coram Domino a fluxu immunditiæ eius.
31 Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne
moriantur in sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est
inter eos.
32 Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis et de quo
egreditur semen et polluitur,
33 et quæ menstruis temporibus separatur vel quæ iugi fluit
sanguine, et hominis, qui dormierit cum immunda ».
01 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum
Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt,
02 et præcepit ei dicens: « Loquere ad Aaron fratrem tuum,
ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram
propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube
apparebo super propitiatorium;
03 sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret pro peccato et
arietem in holocaustum;
04 subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis verecunda
celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Hæc
enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit,
induetur.
05 Suscipietque a cœtu filiorum Israel duos hircos in sacrificium
pro peccato et unum arietem in holocaustum.
06 Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et
expiaverit se et domum suam,
07 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi
conventus,
08 mittens super utrumque sortem, unam Domino et alteram Azazel.
09 Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro peccato;
10 cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in
expiationem, ut emittat illum ad Azazel in solitudinem.
11 Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum
suam immolabit eum;
12 assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino
impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra
velum intrabit in sancta,
13 ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum
et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non
moriatur.
14 Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies
contra frontem propitiatorii.
15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem
eius intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat
e regione propitiatorii
16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a
prævaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet
tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium
habitationis eorum.
17 Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex
ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam
congregationem Israel, donec egrediatur.
18 Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, expiabit
illud et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua
eius per gyrum;
19 aspergensque de sanguine digito septies mundabit
sanctificabitque illud ab immunditiis filiorum Israel.
20 Et postquam compleverit expiationem sanctuarii et tabernaculi
conventus et altaris, tunc afferat hircum viventem;
21 et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron
super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque
peccata eorum; quæ ponens super caput eius emittet illum per hominem
paratum in desertum.
22 Cumque portaverit hircus super se omnes iniquitates eorum in
terram solitariam et dimissus fuerit in desertum,
23 ingredietur Aaron in tabernaculum conventus; et, depositis
vestibus lineis, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium,
relictisque ibi,
24 lavabit carnem suam aqua in loco sancto indueturque
vestimentis suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac
plebis, expiabit se et populum;
25 et adipem sacrificii pro peccato adolebit super altare.
26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit
vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra.
27 Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et
quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur,
asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes
eorum et fimum;
28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem
aqua et postea ingredietur in castra.
29 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima
die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive
indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos.
30 In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus
peccatis vestris coram Domino mundabimini.
31 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras
religione perpetua.
32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius initiatæ
manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis
lineis, vestibus sanctis,
33 et expiabit sanctuarium sanctissimum et tabernaculum conventus
atque altare, sacerdotes quoque et universum populum congregationis.
34 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios
Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno ». Fecit igitur,
sicut præceperat Dominus Moysi.
01 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel
et dices ad eos: Iste est sermo, quem mandavit Dominus dicens:
03 Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive
capram in castris vel extra castra
04 et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem
Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit
et peribit de medio populi sui.
05 Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas, quas
occidunt in agro, ut afferant Domino ante ostium tabernaculi
conventus et immolent eas hostias pacificas Domino.
06 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium
tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino;
07 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum
quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et
posteris eorum ».
08 Et ad ipsos dices: « Homo de domo Israel et de advenis,
qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive
sacrificium
09 et ad ostium tabernaculi conventus non adduxerit victimam, ut
offeratur Domino, interibit de populo suo.
10 Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur
inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra
talem animam et disperdam eam de populo suo.
11 Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut
super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse
per animam expiat.
12 Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet
sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos.
13 Homo quicumque de filiis Israel et de advenis, qui
peregrinantur apud vos, si venatione ceperit feram vel avem, quibus
vesci licitum est, fundat sanguinem eius et operiat illum terra.
14 Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi
filiis Israel: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima
omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum,
interibit.
15 Anima, quæ comederit morticinum vel captum a bestia, tam de
indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et
contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet.
16 Quod si non laverit vestimenta sua nec corpus, portabit
iniquitatem suam ».
01 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus
Deus vester.
03 Iuxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non
facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus
sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.
04 Facietis iudicia mea et præcepta mea servabitis et ambulabitis
in eis. Ego Dominus Deus vester.
05 Custodite leges meas atque iudicia; quæ faciens homo vivet in
eis. Ego Dominus.
06 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet
turpitudinem eius. Ego Dominus.
07 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuæ non
discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.
08 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo
enim patris tui est.
09 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel
foris genita est, non revelabis.
10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non
revelabis, quia turpitudo tua est.
11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo
et est soror tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro
est patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro
sit matris tuæ.
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem
eius, quæ tibi affinitate coniungitur.
15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est,
nec discooperies ignominiam eius.
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo
fratris tui est.
17 Turpitudinem mulieris et filiæ eius non revelabis. Filiam
filii eius et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam
eius, quia caro illius sunt: nefas est.
18 Sororem uxoris tuæ æmulam illius non accipies nec revelabis
turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
19 Ad mulierem, quæ patitur menstrua, non accedes nec revelabis
fœditatem eius.
20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione
maculaberis.
21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec
pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non
succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatæ sunt universæ
gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum
25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et
evomuit habitatores suos.
26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis
ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui
peregrinatur apud vos.
27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ, qui
fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam,
sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
29 Omnis enim anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam,
peribit de medio populi sui.
30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia,
quæ fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego
Dominus Deus vester ».