01 Vocavit autem Moysen et locutus est ei Dominus de tabernaculo
conventus dicens:
02 « Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui
obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus
et pecoribus offerens victimas,
03 si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum
immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi
Dominum;
04 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit atque
in expiationem eius proficiens.
05 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron
sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est
ante ostium tabernaculi conventus.
06 Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet;
07 et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque
lignorum super ignem composita,
08 membra, quæ cæsa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et
adipem.
09 Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea
sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris
Domino.
10 Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de
capris holocaustum, masculum absque macula offeret;
11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem,
coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii
Aaron sacerdotes per circuitum;
12 dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos
imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari.
13 Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia
adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris
suavissimi Domino.
14 Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret
de turturibus aut pullis columbæ oblationem suam.
15 Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput
adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem
altaris.
16 Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope
altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent;
17 confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit
eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum
est et incensum suavissimi odoris Domino.
01 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii farinæ Domino,
simila erit eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus
02 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo
pugillum plenum similæ et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit
memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino.
03 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et
filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini.
04 Cum autem obtuleris sacrificium similæ coctum in clibano: de
simila erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana
azyma oleo lita;
05 si oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit, conspersa
oleo et absque fermento;
06 divides eam minutatim et fundes super eam oleum: oblatio
similæ est.
07 Sin autem de frixorio fuerit sacrificium, æque simila oleo
conspergetur.
08 Et deferes oblationem ex his Domino factam tradens manibus
sacerdotis,
09 qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et
adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino.
10 Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius:
sanctum sanctorum de incensis Domini.
11 Omnis oblatio similæ, quam offeretis Domino, absque fermento
fiet, quia nihil fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino.
12 Primitias tantum eorum offeretis tamquam munera Domino; super
altare vero non ponentur in odorem suavitatis.
13 Quidquid obtuleris sacrificii, similæ sale condies nec auferes
sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres
sal.
14 Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino,
spicas tostas igni et grana fracta farris recentis offeres in
sacrificium primarum frugum tuarum
15 fundens supra oleum et tus imponens: similæ oblatio est.
16 De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris
fracti et olei ac totum tus.
01 Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bobus
voluerit offerre marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
02 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quam immolabit ad
ostium tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes
sanguinem per circuitum altaris
03 et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum Domino
adipem, qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhæret,
04 duos renes cum adipe, quo teguntur iuxta ilia, et reticulum
iecoris, quem iuxta renes, auferet.
05 Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod
est super lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino.
06 Si vero de pecoribus fuerit Domino eius oblatio, pacificorum
scilicet hostia, sive masculum sive feminam obtulerit, immaculata
erunt.
07 Si agnum obtulerit coram Domino,
08 ponet manum super caput victimæ suæ, quam immolabit coram
tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per
altaris circuitum;
09 et offeret de pacificorum hostia incensum Domino adipem et
caudam totam, quam iuxta tergum, auferet, et pinguedinem, quæ operit
ventrem, atque universum adipem, qui vitalibus adhæret,
10 et utrumque renunculum cum adipe, qui est iuxta ilia,
reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet.
11 Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum
Domino.
12 Si capra fuerit eius oblatio, offeret eam coram Domino,
13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram
tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per
altaris circuitum,
14 tolletque ex ea oblationem suam, incensum Domino, adipem
scilicet, qui operit ventrem, et universum, qui vitalibus adhæret,
15 duos renunculos cum adipe, qui est super eos iuxta ilia, et
reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
16 adolebitque ea sacerdos super altare: panis et incensum
suavissimi odoris omnis adeps Domino.
17 Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis
vestris, nec adipem nec sanguinem omnino comedetis ».
01 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per
ignorantiam et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non
fierent, quippiam fecerit,
03 si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens
populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino
sacrificium pro peccato;
04 et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino
ponetque manum super caput eius et immolabit eum coram Domino.
05 Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens
illum in tabernaculum conventus;
06 cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies
coram Domino contra velum sanctuarii;
07 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis
gratissimi coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem
autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in
introitu tabernaculi.
08 Et omnem adipem vituli pro peccato auferet tam eum, qui operit
vitalia, quam omnem, qui vitalibus adhæret,
09 duos renunculos et adipem, qui est super eos iuxta ilia, et
reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet,
10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum; et adolebit ea
sacerdos super altare holocausti.
11 Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et
intestinis et fimo,
12 totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi
cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne:
in loco effusorum cinerum cremabitur.
13 Quod si omnis cœtus Israel ignoraverit, et res abscondita
fuerit ab oculis congregationis, feceritque quod contra mandatum
Domini est et deliquerit,
14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio
vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus.
15 Et ponent seniores cœtus populi manus super caput eius coram
Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini,
16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in
tabernaculum conventus,
17 tincto digito aspergens septies contra velum;
18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram
Domino in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet
iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi
conventus;
19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare.
20 Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro
peccato; sic faciet ei. Expiante eos sacerdote, propitius erit
Dominus.
21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut
et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis.
22 Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus per
ignorantiam, quod Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque,
23 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret hostiam Domino
hircum de capris immaculatum
24 ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in loco,
ubi solet mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato
est.
25 Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato
ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim
eius.
26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum
fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei.
27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terræ, ut
faciat quidquam ex his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,
28 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret capram
immaculatam;
29 ponetque manum super caput hostiæ pro peccato et immolabit eam
in loco holocausti.
30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super
cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
31 Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis
pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino,
expiabitque eum, et propitius erit Dominus.
32 Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet
agnam immaculatam;
33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi
solent holocaustorum cædi hostiæ.
34 Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens super
cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius.
35 Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni,
qui immolatur pro pacificis, cremabit in altari super incensis
Domini; expiabitque eum et peccatum eius, et dimittetur illi.
01 Si peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque
fuerit, quod aut ipse vidit aut comperit, si non indicaverit,
iniquitatem portabit;
02 vel si anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver bestiæ
sit aut iumenti vel reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse
immundus et reus erit;
03 aut si tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem
impuritatem, qua pollui solet, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse
cognoverit postea, subiacebit delicto;
04 aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut
vel male quid faceret vel bene iuxta omnia, quæ homines temere
iurant, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse postea intellexerit,
delicto subiacebit;
05 si ergo reus factus fuerit uno ex istis, confiteatur peccatum
suum
06 et offerat Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam de
gregibus sive capram ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum
sacerdos a peccato eius.
07 Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium
pro delicto duos turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in
sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum;
08 dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens ut sacrificium pro
peccato retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo hæreat et
non penitus abrumpatur;
09 et asperget de sanguine eius parietem altaris; quidquid autem
reliquum fuerit, faciet destillare ad fundamentum eius: sacrificium
pro peccato est.
10 Alterum vero adolebit holocaustum, ut fieri solet; expiabitque
eum sacerdos a peccato eius, et dimittetur ei.
11 Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos
pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam
in sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis
aliquid imponet, quia sacrificium pro peccato est.
12 Tradetque eam sacerdoti, qui, plenum ex toto pugillum in
memoriale hauriens, cremabit in altari super incensis Domini:
sacrificium pro peccato est.
13 Et expiabit eum sacerdos et peccatum eius in uno ex his
casibus, et propitius erit Dominus. Reliquam vero partem sacerdos
habebit sicut in oblatione similæ ».
14 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
15 « Anima, si prævaricans per errorem in his, quæ Domino
sunt sanctificata, peccaverit, offeret sacrificium pro delicto
arietem immaculatum de gregibus iuxta æstimationem argenti siclorum
pondere sanctuarii in pænitentiam;
16 ipsumque, quod intulit damni, restituet et quintam partem
ponet supra tradens sacerdoti, qui expiabit eum offerens arietem, et
dimittetur ei.
17 Anima, si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his,
quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea portaverit iniquitatem
suam,
18 offeret arietem immaculatum de gregibus iuxta æstimationem
sacerdoti, qui expiabit eum ab eo, quod nesciens fecerit, et
dimittetur ei:
19 sacrificium pro delicto est, delinquens deliquit in
Dominum ».
20 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
21 « Anima, quæ peccaverit et, contempto Domino, negaverit
proximo suo depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel vi
aliquid extorserit aut calumniam fecerit,
22 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit in
uno ex omnibus, in quibus peccare solent homines,
23 si quis sic peccaverit et deliquerit, reddet omnia, quæ per
rapinam vel calumniam abstulerit vel deposita retinuerit vel perdita
invenerit
24 vel de quibus peierarit, et restituet integra et quintam
insuper addet partem domino, cui damnum intulerat, in die sacrificii
pro delicto.
25 Sacrificium pro delicto offeret Domino: arietem immaculatum de
grege iuxta æstimationem;
26 qui expiabit eum coram Domino, et dimittetur illi pro
singulis, quæ faciendo peccaverit ».
01 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Præcipe Aaron et filiis eius: Hæc est lex holocausti:
cremabitur in foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo
ardebit.
03 Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super
verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet
iuxta altare.
04 Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis
efferet cineres extra castra in locum mundum.
05 Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem
nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito
holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
06 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
07 Hæc est lex sacrificii similæ, quod offerent filii Aaron coram
Domino et coram altare:
08 tollet sacerdos ex eo pugillum similæ, quæ conspersa est oleo,
et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in
altari in odorem suavissimum, memoriale Domino.
09 Reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, et
panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi
conventus comedent illam.
10 Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum dedi
illam ex incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro
peccato atque pro delicto;
11 mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum
sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis,
qui tetigerit illa, sanctificabitur ».
12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
13 « Hæc est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre
debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent
similæ in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere;
14 quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam
et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum
Domino.
15 Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud.
Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur;
16 omne enim sacrificium similæ sacerdotum igne consumetur, nec
quisquam comedet ex eo ».
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
18 « Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii
pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram
Domino: sanctum sanctorum est.
19 Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio
tabernaculi conventus.
20 Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de
sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto;
21 vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si
vas æneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua.
22 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius,
quia sanctum sanctorum est.
23 Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur
in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur,
sed comburetur igni.
01 Hæc quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum
est,
02 idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro
delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris.
03 Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui
operit vitalia,
04 duos renunculos et pinguedinem, quæ super eos iuxta ilia est,
reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
05 et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino:
sacrificium pro delicto est.
06 Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur
his carnibus, quia sanctum sanctorum est.
07 Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto,
utriusque hostiæ lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit,
pertinebit.
08 Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem
victimæ,
09 et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et,
quidquid in frixorio vel in sartagine præparatur, eius erit
sacerdotis, a quo offertur;
10 et omne sacrificium similæ sive oleo conspersum sive aridum
fuerit, cunctis filiis Aaron æqua mensura per singulos dividetur.
11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino;
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque
fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam
ut collyridas olei admixtione conspersas,
13 panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum
actione,
14 ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui
fundet hostiæ sanguinem.
15 Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis
quidquam usque mane.
16 Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter
edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum
est;
17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit,
irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quæcumque
anima tali se edulio contaminarit, prævaricationis rea erit.
19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed
comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur.
20 Anima polluta, quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ
oblata est Domino, peribit de populis suis;
21 et, quæ tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis
rei abominabilis, quæ polluere potest, et comederit de huiuscemodi
carnibus, interibit de populis suis ».
22 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
23 « Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et capræ
non comedetis.
24 Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia
laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis.
25 Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit,
peribit de populo suo.
26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de
avibus quam de pecoribus;
27 omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis
suis ».
28 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
29 « Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum
Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum.
30 Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum
afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino.
31 Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem
erit Aaron et filiorum eius.
32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus
sacerdotis.
33 Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimæ
pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua;
34 pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis
Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis
eius, lege perpetua, ab omni populo Israel ».
35 Hæc est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die,
qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur;
36 et quæ præcepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua
unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum.
37 Ista est lex holocausti et oblationis similæ et sacrificii pro
peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis,
38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit
filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto
Sinai.