01 Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in de sertum Sin
mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et
sepulta in eodem loco.
02 Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et
Aaron
03 et versi in seditionem dixerunt: « Utinam perissemus
inter fratres nostros coram Domino!
04 Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et
nostra iumenta moriamur?
05 Quare nos fecistis ascendere de Ægypto et adduxistis in locum
istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec vineas
nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum? ».
06 Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum
tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit
gloria Domini super eos.
07 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
08 « Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater
tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque
eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta
eius ».
09 Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini,
sicut præceperat ei.
10 Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram,
dixitque eis: « Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam
poterimus eicere? ».
11 Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem,
egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et iumenta.
12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: « Quia non
credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non
introducetis hos populos in terram, quam dabo eis ».
13 Hæ sunt aquæ Meriba, ubi iurgati sunt filii Israel contra
Dominum, et sanctificatus est in eis.
14 Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent:
« Hæc mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui
apprehendit nos,
15 quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et
habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii et patres
nostros,
16 et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos
miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce nos in urbe
Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi
17 obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non
ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis;
sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram
declinantes, donec transeamus terminos tuos ».
18 Cui respondit Edom: « Non transibis per me, alioquin
armatus occurram tibi ».
19 Dixeruntque filii Israel: « Per tritam gradiemur viam et,
si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est:
nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus ».
20 At ille respondit: « Non transibis! ». Statimque
egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti
21 nec voluit acquiescere Israeli, ut concederet transitum per
fines suos; quam ob rem divertit ab eo Israel.
22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor,
23 ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui
est in finibus terræ Edom:
24 « Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim
intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis
ori meo ad aquas Meriba.
25 Tolle Aaron et Eleazarum filium eius cum eo et duces eos in
montem Hor.
26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium
eius: Aaron colligetur et morietur ibi ».
27 Fecit Moyses, ut præceperat Dominus, et ascenderunt in montem
Hor coram omni congregatione.
28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum
filium eius. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum
Eleazaro.
29 Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super
eo triginta diebus tota domus Israel.
01 Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat in Nageb,
venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et
duxit ex eo captivos.
02 At Israel voto se Domino obligans ait: « Si tradideris
populum istum in manu mea, delebo urbes eius ».
03 Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananæum, quem
ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius
Horma.
04 Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quæ ducit ad
mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum
itineris.
05 Locutusque contra Deum et Moysen ait: « Cur eduxisti nos
de Ægypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquæ;
anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ».
06 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui
mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel.
07 Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: « Peccavimus, quia
locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis
serpentes ». Oravitque Moyses pro populo.
08 Et locutus est Dominus ad eum: « Fac serpentem ignitum et
pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet ».
09 Fecit ergo Moyses serpentem æneum et posuit eum pro signo;
quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
10 Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,
11 unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quæ
respicit Moab contra orientalem plagam.
12 Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared;
13 quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in
deserto, quod prominet de finibus Amorræi. Siquidem Arnon terminus
est Moab dividens Moabitas et Amorræos.
14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: « Vaheb in Supha
et torrentes Arnon.
15 Scopuli torrentium inclinati sunt in habitationem Ar et
recumbunt in finibus Moabitarum ».
16 Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est
Dominus ad Moysen: « Congrega populum, et dabo ei aquam ».
17 Tunc cecinit Israel carmen istud: « Ascendat puteus.
Concinite ei.
18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in
sceptris et in baculis suis ». De solitudine in Matthana;
19 de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth;
20 de Bamoth in vallem, quæ est in regione Moab in vertice
Phasga, qui respicit contra desertum.
21 Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorræorum dicens:
22 « Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non
declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via
regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos ».
23 Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin
potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit
in Iasa pugnavitque contra Israel.
24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius
ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti præsidio tenebantur
termini Ammonitarum.
25 Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus
Amorræi, in Hesebon scilicet et viculis eius.
26 Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorræi, qui pugnavit
contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quæ dicionis illius
fuerat usque Arnon.
27 Idcirco dicitur in proverbio: « Venite in Hesebon!
Ædificetur et construatur civitas Sehon!
28 Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et
devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon.
29 Væ tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in
fugam et filias in captivitatem regi Amorræorum Sehon.
30 Iecimus sagittas in eos, disperiit Hesebon usque Dibon.
Vastavimus usque Nophe et usque Medaba ».
31 Habitavit itaque Israel in terra Amorræi.
32 Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos
et expulerunt Amorræos, qui erant ibi.
33 Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis
Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
34 Dixitque Dominus ad Moysen: « Ne timeas eum, quia in manu
tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi,
sicut fecisti Sehon regi Amorræorum habitatori Hesebon ».
35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque
populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram
illius.
01 Profectique castrametati sunt filii Israel in campestri bus
Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est.
02 Videns autem Balac filius Sephor omnia, quæ fecerat Israel
Amorræo,
03 valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret
Moab filios Israel,
04 dixit ad maiores natu Madian: « Nunc carpet hæc
congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas
campi carpere ». Balac filius Sephor erat eo tempore rex in
Moab.
05 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quæ est
super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent:
« Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem
terræ sedens contra me.
06 Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si
quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod
benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta
congesseris ».
07 Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes
divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et
narrassent ei omnia verba Balac,
08 ille respondit: « Manete hic nocte, et respondebo
quidquid mihi dixerit Dominus ». Manentibus illis apud Balaam,
09 venit Deus et ait ad eum: « Quid sibi volunt homines isti
apud te? ».
10 Respondit: « Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad
me
11 dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Ægypto, operuit
superficiem terræ; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim
pugnans abigere eum".
12 Dixitque Deus ad Balaam: “Noli ire cum eis neque maledicas
populo, quia benedictus est ».
13 Qui mane consurgens dixit ad principes: « Ite in terram
vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum ».
14 Reversi principes dixerunt ad Balac: « Noluit Balaam
venire nobiscum ».
15 Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat,
misit.
16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: « Sic dicit Balac
filius Sephor: "Ne cuncteris venire ad me;
17 paratus sum honorare te et, quidquid volueris, dabo tibi. Veni
et maledic pro me populo isti" ».
18 Respondit Balaam: « Si dederit mihi Balac plenam domum
suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut
vel plus vel minus loquar.
19 Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid
mihi rursum respondeat Dominus ».
20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: « Si vocare te
venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod
tibi præcepero, facias ».
21 Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum
eis.
22 Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus
Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinæ
et duos pueros habebat secum.
23 Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio
in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum
verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere,
24 stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus
vineæ cingebantur.
25 Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis
pedem. At ille iterum verberabat eam;
26 et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec
ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
27 Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub
pedibus sedentis; qui iratus vehementius cædebat fuste latera eius.
28 Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: « Quid feci
tibi? Cur percutis me ecce iam tertio? ».
29 Respondit Balaam: « Quia illusisti mihi. Utinam haberem
gladium, ut te interficerem! ».
30 Dixit asina: « Nonne animal tuum sum, cui semper sedere
consuevisti usque in præsentem diem? Dic quid simile umquam fecerim
tibi ». At ille ait: « Numquam ».
31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum
Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum
pronus in terram.
32 Cui angelus Domini: « Cur, inquit, tertio verberas asinam
tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique
contraria.
33 Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te
occidissem et illam vivam reliquissem ».
34 Dixit Balaam: « Peccavi nesciens quod tu stares contra me
in via; et nunc, si displicet tibi, revertar ».
35 Ait angelus Domini: « Vade cum istis et cave, ne aliud,
quam præcepero tibi, loquaris ». Ivit igitur cum principibus
Balac.
36 Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est
in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon;
37 dixitque ad Balaam: « Nonne misi nuntios, ut vocarem te?
Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo? ».
38 Cui ille respondit: « Ecce adsum; numquid loqui potero
aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? ».
39 Perrexerunt ergo simul et venerunt in Cariathusoth.
40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et
principes, qui cum eo erant.
41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est
extremam partem populi.
01 Dixitque Balaam ad Balac: « Ædifica mihi hic septem aras
et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes ».
02 Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam, imposuerunt vitulum et
arietem super aram.
03 Dixitque Balaam ad Balac: « Sta paulisper iuxta
holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et,
quodcumque imperaverit, loquar tibi ». Cumque abiisset in collem
nudum,
04 occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: « Septem,
inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper ».
05 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait:
« Revertere ad Balac et hæc loqueris ».
06 Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes
principes Moabitarum;
07 assumptaque parabola sua, dixit: « De Aram adduxit me
Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic
pro me Iacob; propera et detestare Israel!".
08 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione
detester, quem Dominus non detestatur?
09 De summis silicibus video eum et de collibus considero illum:
populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur.
10 Et quis dinumerare possit pulverem Iacob et quis numeravit
arenam Israel? Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima
mea horum similia ».
11 Dixitque Balac ad Balaam: « Quid est hoc, quod agis? Ut
malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis
eis! ».
12 Cui ille respondit: « Num aliud possum loqui, nisi quod
iusserit Dominus? ».
13 Dixit ergo Balac: « Veni mecum in alterum locum, unde
partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito
ei ».
14 Cumque duxisset eum in campum speculatorum super verticem
montis Phasga, ædificavit septem aras imposuitque supra vitulum atque
arietem.
15 Et dixit Balaam ad Balac: « Sta hic iuxta holocaustum
tuum, donec ego obvius pergam ».
16 Cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius,
ait: « Revertere ad Balac et hæc loqueris ei ».
17 Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et
principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: « Quid, inquit,
locutus est Dominus? ».
18 At ille, assumpta parabola sua, ait: « Surge, Balac, et
ausculta; audi, fili Sephor.
19 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis,
ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit?
20 Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non
valeo.
21 Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in
Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo.
22 Deus eduxit illum de Ægypto, sicut cornua bubali est ei.
23 Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus
suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus.
24 Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur; non
accubabit, donec devoret prædam et occisorum sanguinem bibat ».
25 Dixitque Balac ad Balaam: « Nec maledicas ei, nec
benedicas! ».
26 Et ille ait: « Nonne dixi tibi quod, quidquid mihi
Dominus imperaret, hoc facerem? ».
27 Et ait Balac ad eum: « Veni, et ducam te ad alium locum,
si forte placeat Deo, ut inde maledicas ei ».
28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phegor, qui respicit
solitudinem,
29 dixit ei Balaam: « Ædifica mihi hic septem aras et para
totidem vitulos eiusdemque numeri arietes ».
30 Fecit Balac, ut Balaam dixerat, imposuitque vitulos et arietes
per singulas aras.
01 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut benediceret
Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quæreret;
sed dirigens contra desertum vultum suum
02 et elevans oculos vidit Israel commorantem per tribus suas et,
irruente in se spiritu Dei,
03 assumpta parabola sua, ait: « Dixit Balaam filius Beor,
dixit homo, cuius apertus est oculus,
04 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus
est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius.
05 Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel!
06 Ut valles dilatantur, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut aloe,
quam plantavit Dominus, quasi cedri prope aquas.
07 Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis
multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius.
08 Deus eduxit illum de Ægypto, sicut cornua bubali est ei.
Devorabit gentes, hostes suos, ossaque eorum confringet et perforabit
sagittis.
09 Accubans dormit ut leo, et quasi leæna, quis suscitare illum
audebit? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui
maledixerit tibi, maledictus erit! ».
10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait:
« Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio
benedixisti!
11 Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice
honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito ».
12 Respondit Balaam ad Balac: « Nonne iam nuntiis tuis, quos
misisti ad me, dixi:
13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non
potero præterire sermonem Domini, ut vel boni quid vel mali proferam
ex corde meo, sed, quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
14 Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus
hic populo tuo faciat extremo tempore ».
15 Sumpta igitur parabola sua, rursum ait: « Dixit Balaam
filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus,
16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et
visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos.
17 Video eum, sed non modo; intueor illum, sed non prope. Oritur
stella ex Iacob, et consurgit virga de Israel; et percutit tempora
Moab et verticem omnium filiorum Seth.
18 Et erit Idumæa possessio eius, et hereditas eius Seir,
inimicus eius; Israel vero fortiter aget.
19 De Iacob erit, qui dominetur et perdat reliquias
civitatis ».
20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam suam ait:
« Principium gentium Amalec, cuius extrema perdentur ».
21 Vidit quoque Cinæum et, assumpta parabola sua, ait:
« Robustum quidem est habitaculum tuum, et in petra positus
nidus tuus.
22 Erit in combustionem Cain, donec Assur capiat te ».
23 Assumptaque parabola sua, iterum locutus est: « Heu! Quis
vivet, quando ista faciet Deus?
24 Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque
Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt ». Surrexitque Balaam
et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat,
rediit.