01 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo,
postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo dicens:
02 « Faciant filii Israel Pascha in tempore suo
03 quarta decima die mensis huius ad vesperam iuxta omnia
præcepta et iustificationes eius ».
04 Præcepitque Moyses filiis Israel, ut facerent Pascha.
05 Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam
in deserto Sinai; iuxta omnia, quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt
filii Israel.
06 Ecce autem quidam immundi super animam hominis, qui non
poterant facere Pascha in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron
07 dixerunt ei: « Immundi sumus super animam hominis; quare
fraudamur, ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo
inter filios Israel? ».
08 Quibus respondit Moyses: « State, ut consulam quid
præcipiat Dominus de vobis ».
09 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
10 « Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super
anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino
11 in mense secundo quarta decima die mensis ad vesperam; cum
azymis et lactucis agrestibus comedent illud,
12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non
confringent: omnem ritum Pascha observabunt.
13 Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen
non fecit Pascha, exterminabitur anima illa de populis suis, quia
sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse
portabit.
14 Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient
Pascha Domino iuxta præcepta et iustificationes eius; præceptum idem
erit apud vos tam advenæ quam indigenæ ».
15 Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes
habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super
habitaculum erat quasi species ignis usque mane.
16 Sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per
noctem quasi species ignis.
17 Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc
proficiscebantur filii Israel; et in loco, ubi stetisset nubes, ibi
castrametabantur.
18 Ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius
castrametabantur. Cunctis diebus, quibus stabat nubes super
habitaculum, manebant in eodem loco.
19 Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant
filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur;
20 si diebus paucis fuisset nubes super habitaculum, ad imperium
Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant.
21 Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo
habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem
recessisset, dissipabant tentoria.
22 Si vero biduo aut uno mense vel longiore tempore fuisset super
habitaculum, manebant filii Israel in eodem loco et non
proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra.
23 Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius
proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per
manum Moysi.
01 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus
convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.
03 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad
ostium tabernaculi conventus.
04 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita
congregationis Israel;
05 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi,
qui sunt ad orientalem plagam;
06 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ levabunt
tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui
facient, ululantibus tubis in profectionem.
07 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor
erit, et non ululabunt.
08 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis
legitimum sempiternum in generationibus vestris.
09 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui
dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit
recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus
inimicorum vestrorum.
10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis
tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis
in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ».
11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est
nubes de habitaculo testimonii;
12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto
Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu
Moysi.
14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudæ per
turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;
15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps
Nathanael filius Suar;
16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius
Helon.
17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt
filii Gerson et Merari.
18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas
suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.
19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit
Salamiel filius Surisaddai.
20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph
filius Deuel.
21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Et erectum
est habitaculum, antequam venirent.
22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas
suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel
filius Phadassur;
24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan
filius Gedeonis.
25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per
turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius
Ammisaddai.
26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel
filius Ochran;
27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira
filius Enan.
28 Hæ sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando
egrediebantur.
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ cognato suo:
« Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni
nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit
Israeli ».
30 Cui ille respondit: « Non vadam tecum, sed revertar in
terram meam, in qua natus sum ».
31 Et ille: « Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in
quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor
noster.
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus,
quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ».
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque
fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum
locum.
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: « Surge, Domine,
et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie
tua ».
36 Cum autem deponeretur, aiebat: « Revertere, Domine, ad
multitudinem exercitus Israel ».
01 Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra
Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos
ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.
02 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum,
et absorptus est ignis.
03 Vocaverunt nomen loci illius Tabera, eo quod incensus fuisset
contra eos ignis Domini.
04 Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit
desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt:
« Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
05 Recordamur piscium, quos comedebamus in Ægypto gratis; in
mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepæ et alia.
06 Guttur nostrum aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri
nisi man ».
07 Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii.
08 Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive
terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis
quasi panis oleati.
09 Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter
et man.
10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per
ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi
intoleranda res visa est,
11 et ait ad Dominum: « Cur afflixisti servum tuum? Quare
non invenio gratiam coram te? Et cur imposuisti pondus universi
populi huius super me?
12 Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas
mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum,
et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?".
13 Unde mihi carnes, ut dem universo populo isti? Flent contra me
dicentes: "Da nobis carnes, ut comedamus!".
14 Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis
gravis est mihi.
15 Si hoc modo agis mecum, obsecro ut interficias me, si inveni
gratiam in oculis tuis, ne videam amplius mala mea! ».
16 Et dixit Dominus ad Moysen: « Congrega mihi septuaginta
viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac
magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque
ibi tecum.
17 Et descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo
tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus
graveris.
18 Populo quoque dices: Sanctificamini, cras comedetis carnes;
ego enim audivi vos flere: "Quis dabit nobis escas carnium? Bene
nobis erat in Ægypto". Et dabit vobis Dominus carnes, et comedetis
19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti
quidem,
20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras et
vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio
vestri est, et fleveritis coram eo dicentes: "Quare egressi sumus ex
Ægypto?" ».
21 Et ait Moyses: « Populus, in cuius medio sum, sescenta
milia peditum sunt, et tu dicis: "Dabo eis esum carnium mense
integro!".
22 Numquid ovium et boum multitudo cædetur, ut possit sufficere
ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos
satient? ».
23 Cui respondit Dominus: « Numquid manus Domini abbreviata
est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an
non ».
24 Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans
septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa
tabernaculum.
25 Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens
de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris senibus.
Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra
fecerunt.
26 Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur
Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi
descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque
prophetarent in castris,
27 cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: « Eldad et Medad
prophetant in castris ».
28 Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a
iuventute sua ait: « Domine mi Moyses, prohibe eos! ».
29 At ille: « Quid, inquit, æmularis pro me? Quis tribuat,
ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? ».
30 Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra.
31 Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices
detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest,
ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in ære duobus
cubitis altitudine super terram.
32 Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero
congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas
per gyrum castrorum.
33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat
huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum
percussit eum plaga magna nimis.
34 Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt
populum, qui desideraverat.
35 Egressi autem de Cibrottaava, venerunt in Aseroth et manserunt
ibi.
01 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius
Æthiopissam
02 et dixerunt: « Num per solum Moysen locutus est Dominus?
Nonne et per nos similiter est locutus? ». Quod cum audisset
Dominus
03 — erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui
morabantur in terra —
04 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam:
« Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ».
Cumque fuissent egressi,
05 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu
tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
06 dixit ad eos: « Audite sermones meos! Si quis fuerit
inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium
loquar ad illum.
07 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea
fidelissimus est!
08 Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per ænigmata et
figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo
Moysi? ».
09 Iratusque contra eos abiit,
10 nubes quoque recessit, quæ erat super tabernaculum; et ecce
Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron
et vidisset perfusam lepra,
11 ait ad Moysen: « Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc
peccatum, quod stulte commisimus,
12 ne fiat hæc quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de
vulva matris suæ; ecce iam medium carnis eius devoratum est a
lepra ».
13 Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: « Deus, obsecro,
sana eam! ».
14 Cui respondit Dominus: « Si pater eius spuisset in faciem
illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi?
Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ».
15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et
populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
16 Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in
deserto Pharan.
01 Ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam
daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex
principibus ».
03 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan
mittens principes viros, quorum ista sunt nomina:
04 de tribu Ruben Sammua filium Zacchur,
05 de tribu Simeon Saphat filium Hori,
06 de tribu Iudæ Chaleb filium Iephonne,
07 de tribu Issachar Igal filium Ioseph,
08 de tribu Ephraim Osee filium Nun,
09 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu,
10 de tribu Zabulon Geddiel filium Sodi,
11 de tribu Ioseph, tribu Manasse, Gaddi filium Susi,
12 de tribu Dan Ammiel filium Gemalli,
13 de tribu Aser Sthur filium Michael,
14 de tribu Nephthali Nahabi filium Vaphsi,
15 de tribu Gad Guel filium Machi.
16 Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam
terram. Vocavitque Osee filium Nun Iosue.
17 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit
ad eos: « Ascendite per Nageb. Cumque veneritis ad montes,
18 considerate terram, qualis sit, et populum, qui habitator est
eius, utrum fortis sit an infirmus, si pauci numero an plures;
19 ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an muratæ;
20 humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus.
Confortamini et afferte nobis de fructibus terræ ». Erat autem
tempus, quando iam præcoquæ uvæ vesci possunt.
21 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin usque
Rohob in introitu Emath.
22 Ascenderuntque ad Nageb et venerunt in Hebron, ubi erant
Ahiman et Sesai et Tholmai filii Enac. Nam Hebron septem annis ante
Tanim urbem Ægypti condita est.
23 Pergentesque usque ad Nehelescol absciderunt palmitem cum uva
sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et
de ficis loci illius tulerunt,
24 qui appellatus est Nehelescol, eo quod botrum portassent inde
filii Israel.
25 Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni
regione circuita,
26 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israel
in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni
congregationi ostenderunt fructus terræ
27 et narraverunt dicentes: « Venimus in terram, ad quam
misisti nos, quæ re vera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus
cognosci potest.
28 Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas.
Stirpem Enac vidimus ibi;
29 Amalec habitat in Nageb, Hetthæus et Iebusæus et Amorræus in
montanis, Chananæus vero moratur iuxta mare et circa fluenta
Iordanis ».
30 Inter hæc Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur
contra Moysen, ait: « Ascendamus et possideamus terram, quoniam
poterimus obtinere eam ».
31 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: « Nequaquam ad
hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est ».
32 Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israel
dicentes: « Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos;
populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est;
33 ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus
comparati quasi locustæ videbamur ».
01 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
02 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel
dicentes: « Utinam mortui essemus in Ægypto vel in hac vasta
solitudine!
03 Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et
uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in
Ægyptum? ».
04 Dixeruntque alter ad alterum: « Constituamus nobis ducem
et revertamur in Ægyptum! ».
05 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram
omni congregatione filiorum Israel.
06 At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et
ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua
07 et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt:
« Terra, quam circuivimus, valde bona est.
08 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet
humum lacte et melle manantem.
09 Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum
terræ huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab
eis omne præsidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere ».
10 Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet
opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus
cunctis filiis Israel,
11 et dixit Dominus ad Moysen: « Usquequo detrahet mihi
populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quæ feci
coram eis?
12 Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam
in gentem magnam et fortiorem quam hæc est ».
13 Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Ægyptii, de quorum medio
eduxisti populum istum in virtute tua,
14 et dicent ad habitatores terræ huius, quia audierunt quod tu,
Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua
protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem et in
columna ignis per noctem.
15 Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent
gentes, quæ audierunt auditum tuum:
16 "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua
iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!".
17 Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens:
18 "Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem
et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata
patrum in filios in tertiam et quartam generationem".
19 Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem
misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti populo huic de Ægypto usque
ad locum istum ».
20 Dixitque Dominus: « Dimisi iuxta verbum tuum.
21 Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram!
22 Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa,
quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem
vices nec obœdierunt voci meæ,
23 non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec
quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam.
24 Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me,
inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam.
25 Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus, cras
movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris
Rubri ».
26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
27 « Usquequo congregatio hæc pessima murmurat contra me?
Querelas filiorum Israel audivi.
28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis,
audiente me, sic faciam vobis!
29 In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui
numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me,
30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut
habitare vos facerem, præter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium
Nun.
31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus
forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit.
32 Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac;
33 filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et
portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in
deserto.
34 Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram
— annus pro die imputabitur — quadraginta annis portabitis
iniquitates vestras et scietis ultionem meam.
35 Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic
pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et
morietur ».
36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram
et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem
detrahentes terræ quod esset mala,
37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.
38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex
omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram.
39 Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios
Israel, et luxit populus nimis.
40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque
dixerunt: « Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus
locutus est, quia peccavimus ».
41 Quibus Moyses: « Cur, inquit, transgredimini verbum
Domini, quod vobis non cedet in prosperum?
42 Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis
coram inimicis vestris!
43 Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio
corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus
vobiscum ».
44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca
autem fœderis Domini et Moyses non recesserunt de castris.
45 Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte,
et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.