Ressources Catholiques Magistère

précédent
ARTICULUS 5
UNCTIO INFIRMORUM
CEC 1499 FRA
« Sacra infirmorum Unctione atque oratione presbyterorum, Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat ut eos alleviet et salvet, immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei conferant »[1162].
I. Eius in Oeconomia salutis fundamenta
Aegritudo in vita humana
CEC 1500 FRA
Aegritudo et dolor semper inter gravissima fuerunt problemata quae vitam afficiunt humanam. In aegritudine, homo suam experitur impotentiam, suos limites suamque finitatem. Omnis aegritudo efficere potest ut mortem prospiciamus.
CEC 1501 FRA
Aegritudo ad angustiam ducere potest, ad recedendum in se ipsum, quandoque ad desperationem et ad rebellionem contra Deum. Potest etiam personam maturiorem efficere, eam adiuvare ad discernendum in vita sua quod essentiale non est, ut ipsa se vertat ad id quod est essentiale. Saepissime aegritudo quaesitionem provocat Dei, reditum ad Eum.
Aegrotus coram Deo
CEC 1502 FRA
Homo Veteris Testamenti in aegritudine vivit coram Deo. Ante Deum de sua lamentatur aegritudine (cf. Ps 38) et ab Eo, vitae et mortis Domino, sanationem deprecatur (cf. Ps 6,3 Is 38). Aegritudo fit conversionis via (cf. Ps 38,5 Ps 39,9 Ps 39,12), et Dei indulgentia initiat sanationem. (Cf Ps 32,5; Ps 107,20; Mc 2,5-12) Israel experitur, aegritudinem, arcano modo, cum peccato coniungi et malo, et fidelitatem erga Deum, secundum Eius Legem, reddere vitam: « Ego enim Dominus sanator tuus » (Ex 15,26). Propheta introspicit dolorem sensum habere posse redemptorem pro aliorum peccatis (cf. Is 53,11). Denique, Isaias annuntiat Deum esse pro Sion tempus adducturum, quo omnem dimittet culpam omnemque aegritudinem sanabit (cf. Is 33,24).
Christus-medicus
CEC 1503 FRA
Christi erga aegrotos compassio pluresque Eius sanationes aegrotorum omnis generis (cf. Mt 4,24) perspicue significant Deum visitavisse plebem Suam (cf. Lc 7,16) Regnumque Dei omnino appropinquare. Iesus non solum sanandi habet potentiam, sed etiam peccata dimittendi: (cf. Mc 2,5-12) Ipse venit ut integrum sanaret hominem, corpus et animam; Ipse est medicus quo aegroti indigent (cf. Mc 2,17). Eius compassio erga omnes qui patiuntur, eo procedit ut Se cum illis efficiat unum: eram « infirmus, et visitastis me » (Mt 25,36). Eius praedilectionis amor pro infirmis, saeculorum decursu, christianorum sollicitudinem omnino peculiarem excitare non desivit erga omnes illos qui in suo corpore patiuntur vel anima. Ab eo nisus oriuntur indefessi ad illos sublevandos.
CEC 1504 FRA
Saepe Iesus ab aegrotis postulat ut credant (cf. Mc 5,34 Mc 5,36 Mc 9,23). Signis utitur ad sanandum: saliva et manuum impositione, (Cf Mc 7,32-36; Mc 8,22-25) luto et ablutione (cf. Jn 9,6-15). Aegroti Eum tangere quaerunt (Cf Mc 3,10 Mc 6,56) « quia virtus de Illo exibat et sanabat omnes » (Lc 6,19). Ita, in sacramentis, Christus nos « tangere » pergit ad nos sanandos.
CEC 1505 FRA
Christus, tot doloribus commotus, non solum Se ab aegrotis tangi permittit, sed miserias nostras facit Suas: « Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit » (Mt 8,17) (cf. Is 53,4). Ipse non omnes sanavit aegrotos. Eius sanationes signa erant Adventus Regni Dei. Radicaliorem annuntiabant sanationem: victoriam de peccato et de morte per Eius Pascha. Christus in cruce omne pondus mali super Se accepit (cf. Is 53,4-6) et sustulit « peccatum mundi » (Jn 1,29), cuius aegritudo nonnisi consequentia est. Per Suam passionem et Mortem in cruce, Christus novum sensum dedit dolori: hic iam nos Ei configurare Eiusque passioni redemptrici potest coniungere.
« Infirmos curate... »
CEC 1506 FRA
Christus discipulos invitat Suos ut Eum sequantur, crucem, et ipsi, sumentes suam (cf. Mt 10,38). Eum sequentes, novam aegritudinis et aegrotorum adquirunt visionem. Iesus illos Suae pauperi et servienti consociat vitae. Eos Sui compassionis et sanationis ministerii efficit participes: « Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant » (Mc 6,12-13).
CEC 1507 FRA
Dominus resuscitatus hanc renovat missionem (« In nomine meo (...) super aegrotos manus imponent et bene habebunt »: Mc 16,17-18) eamque confirmat signis quae Ecclesia Nomen Ipsius invocans peragit (cf. Ac 9,34 Ac 14,3). Haec signa speciatim manifestant Iesum vere esse « Deum qui salvat » (cf. Mt 1,21 Ac 4,12).
CEC 1508 FRA
Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat charisma (cf. 1Co 12,9 1Co 12, 28 1Co 12,30) ad virtutem manifestandam gratiae Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet: « Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur » (2Co 12,9); et dolores tolerandos hunc sensum habere posse: « Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore Eius, quod est Ecclesia » (Col 1,24).
CEC 1509 FRA
« Infirmos curate! » (Mt 10,8). Ecclesia hoc a Domino munus accepit atque officium exsequendi illud tam per curas quas ipsa affert aegrotis quam per intercessionis orationem qua ipsa eosdem comitatur. Ipsa in vivificantem Christi credit praesentiam, animarum et corporum medici. Haec praesentia est peculiariter activa per sacramenta, et quidem modo prorsus singulari per Eucharistiam, panem qui vitam donat aeternam (cf. Jn 6,54 Jn 6,58) et cuius vinculum cum corporali sanatione a sancto Paulo innuitur (cf. 1Co 11,30).
CEC 1510 FRA
Ecclesia tamen apostolica proprium cognoscit pro aegrotis ritum, de quo sanctus Iacobus testatur: « Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Jc 5,14-15). Traditio in hoc ritu unum e septem Ecclesiae agnovit sacramentis[1163].
Sacramentum infirmorum
CEC 1511 FRA
Ecclesia credit et confitetur, inter septem sacramenta, sacramentum haberi speciatim destinatum ad eos confortandos qui aegritudine probantur: Unctionem infirmorum:
« Instituta est autem haec sacra Unctio infirmorum tamquam vere et proprie sacramentum Novi Testamenti a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum (cf. Mc 6,13), per Iacobum autem apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum »[1164].
CEC 1512 FRA
In traditione liturgica tam in Oriente quam in Occidente, inde ab antiquitate, habentur testimonia de unctionibus infirmorum oleo benedicto peractis. Saeculorum decursu, infirmorum Unctio, modo magis magisque exclusivo, est illis collata qui in extremo vitae discrimine versabantur. Propterea nomen « Extremae Unctionis » receperat. Non obstante hac evolutione, liturgia nunquam Dominum orare desivit ut aegrotus valetudinem recuperaret, si id eius saluti esset conveniens[1165].
CEC 1513 FRA
Constitutio apostolica « Sacram Unctionem infirmorum » (30 novembris 1972), Concilium Vaticanum II sequens[1166], instituit ut in posterum, in ritu Romano, hoc servetur quod sequitur:
« Sacramentum Unctionis infirmorum confertur infirmis periculose aegrotantibus, eos liniendo in fronte et in manibus oleo olivarum aut, pro opportunitate, alio oleo e plantis, rite benedicto, haec verba, una tantum vice, proferendo: "Per istam sanctam Unctionem et suam piissimam misericordiam adiuvet te Dominus gratia Spiritus Sancti, ut a peccatis liberatum te salvet atque propitius allevet" »[1167].
II. Quis recipit et quis hoc confert sacramentum?
In casu gravis infirmitatis...
CEC 1514 FRA
Unctio infirmorum « non est sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel senium »[1168].
CEC 1515 FRA
Si aegrotus qui Unctionem recepit, valetudinem recuperat, potest, si nova accidat gravis aegritudo, iterum hoc recipere sacramentum. Eadem aegritudine perdurante, hoc sacramentum potest iterari, si aegritudo gravior efficiatur. Congruum est, infirmorum recipere Unctionem ante chirurgicam cuiusdam momenti sectionem. Idem valet pro personis senescentis aetatis quarum fragilitas fit acutior.
« ...advocet presbyteros Ecclesiae »
CEC 1516 FRA
Solummodo sacerdotes (Episcopi et presbyteri) ministri sunt Unctionis infirmorum[1169]. Obligatio est Pastorum, fideles de huius sacramenti instruere beneficiis. Fideles hortentur aegrotos ut sacerdotem advocent ad hoc sacramentum recipiendum. Aegroti se praeparent ad hoc bonis dispositionibus recipiendum, cum Pastoris sui adiutorio et totius communitatis ecclesialis, quae invitatur ut aegrotos, modo prorsus peculiari, suis orationibus suisque fraternis circumdet curis.
III. Quomodo hoc celebratur sacramentum?
CEC 1517 FRA
Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est liturgica et communitaria[1170], sive locum habeat in familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto vel pro integro aegrotorum coetu. Valde conveniens est, eam intra Eucharistiam, memoriale Paschatis Domini, celebrari. Si adiuncta id suadent, celebrationem sacramenti potest Poenitentiae sacramentum praecedere et Eucharistiae sacramentum sequi. Eucharistia, quatenus sacramentum Paschatis Christi, semper ultimum peregrinationis terrestris deberet esse sacramentum, « viaticum » pro « transitu » ad vitam aeternam.
CEC 1518 FRA
Verbum et sacramentum unitatem efformant inseparabilem. Liturgia verbi, quam poenitentialis praecedit actus, celebrationem aperit. Christi verba, Apostolorum testimonium fidem aegroti et communitatis suscitant, ad petendam a Domino virtutem Spiritus Eius.
CEC 1519 FRA
Sacramenti celebratio praecipue elementa includit quae sequuntur: « presbyteri Ecclesiae » (cf. Jc 5,14) manus aegrotis * silentio * imponunt; super aegrotis in fide orant Ecclesiae (cf. Jc 5,15); haec est Epiclesis huius sacramenti propria; tunc unctionem oleo peragunt benedicto, si possibile est, ab Episcopo.
Hae actiones liturgicae indicant, quam gratiam hoc sacramentum conferat aegrotis.
IV. Effectus celebrationis huius sacramenti
CEC 1520 FRA
Peculiare Spiritus Sancti donum. Prima huius sacramenti gratia est confortationis gratia, pacis et vigoris animi ad difficultates superandas quae propriae sunt status aegritudinis gravis vel fragilitatis senectutis. Haec gratia est Spiritus Sancti donum quod fiduciam et fidem renovat in Deum atque contra Maligni roborat tentationes, tentationem nempe defectionis animi et angustiae coram morte (cf. He 2,15). Haec Domini assistentia per virtutem Spiritus Eius aegrotum ducere intendit ad animae sanationem, sed etiam ad illam corporis, si talis est Dei voluntas[1171]. Praeterea, « si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Jc 5,15) [1172].
CEC 1521 FRA
Cum Christi passione coniunctio, Per huius sacramenti gratiam, aegrotus virtutem recipit et donum se arctius cum Christi passione coniungendi: quodammodo consecratur ad fructum ferendum per configurationem ad redemptricem Salvatoris passionem. Dolor, peccati originalis sequela, novum recipit sensum: participatio fit salvifici operis Iesu.
CEC 1522 FRA
Gratia ecclesialis. Fideles qui hoc recipiunt sacramentum, « sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei » conferunt[1173]. Ecclesia, hoc in sanctorum communione celebrans sacramentum, pro aegroti intercedit bono. E parte sua, aegrotus, per huius sacramenti gratiam, ad Ecclesiae confert sanctificationem et ad bonum omnium hominum, pro quibus Ecclesia patitur seseque ad Deum Patrem offert per Christum.
CEC 1523 FRA
Ad ultimum transitum praeparatio. Si sacramentum Unctionis infirmorum omnibus confertur qui aegritudines et infirmitates patiuntur graves, potiore ratione illis, qui sunt « in exitu vitae constituti »[1174], ita ut illud etiam « sacramentum exeuntium » sit appellatum (Ibid). Infirmorum Unctio nostram perficit conformationem ad mortem et resurrectionem Christi, sicut Baptismus illam inceperat. Ipsa sanctas complet unctiones quae totam vitam signant christianam; illa Baptismi vitam novam in nobis sigillaverat; illa Confirmationis nos ad huius vitae proelium roboraverat. Haec ultima unctio finem munit nostrae vitae firmo praesidio pro ultimis ante ingressum in Domum Patris certaminibus[1175].
V. Viaticum, ultimum christiani sacramentum
CEC 1524 FRA
Illis qui hanc vitam sunt relicturi, Ecclesia offert, praeter infirmorum Unctionem, Eucharistiam tamquam viaticum. Communio corporis et sanguinis Christi, recepta hoc momento transitus ad Patrem, sensum habet et momentum peculiaria. Est semen vitae aeternae et virtus resurrectionis, secundum Domini verba: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die » (Jn 6,54). Eucharistia, Christi mortui et resuscitati sacramentum, tunc sacramentum transitus est de morte ad vitam, ex hoc mundo ad Patrem (cf. Jn 13,1).
CEC 1525 FRA
Hoc modo, sicut Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae sacramenta constituunt unitatem quae « sacramenta initiationis christianae » appellatur, dici potest Poenitentiam, sanctam Unctionem et Eucharistiam, cum vita christiana suum attingit finem, constituere, quatenus viaticum praestant, « sacramenta quae praeparant ad Patriam » seu sacramenta quae peregrinationem complent.
Compendium
CEC 1526 FRA
« Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Jc 5,14-15).
CEC 1527 FRA
Sacramentum Unctionis infirmorum habet, ut scopum, gratiam conferre specialem christiano qui difficultates experitur statui gravis aegritudinis vel senectutis inhaerentes.
CEC 1528 FRA
Opportunum ad sanctam Unctionem recipiendam tempus certo iam advenit, cum fidelis in mortis periculo propter aegritudinem vel senectutem incipit versari.
CEC 1529 FRA
Quoties christianus in gravem incidit morbum, sanctam Unctionem recipere potest, itemque cum, post illam receptam, gravescit aegritudo.
CEC 1530 FRA
Solummodo sacerdotes (presbyteri et Episcopi) Unctionis infirmorum possunt conferre sacramentum; ad illud conferendum oleo utuntur benedicto ab Episcopo, vel, si necessarium est, ab ipso presbytero celebranti.
CEC 1531 FRA
Id quod in huius sacramenti celebratione essentiale est, consistit ex unctione super aegroti frontem et manus (in ritu Romano) vel super alias corporis partes (in Oriente), quam unctionem liturgica deprecatio celebrantis comitatur sacerdotis, qui specialem huius sacramenti postulat gratiam.
CEC 1532 FRA
Specialis gratia sacramenti Unctionis infirmorum habet tamquam effectus:
* infirmi coniunctionem cum passione Christi, pro eius et totius Ecclesiae bono;
* solacium, pacem et virtutem ad dolores aegritudinis vel senectutis christiano modo tolerandos;
* remissionem peccatorum, si aegrotus illam per Poenitentiae sacramentum obtinere nequivit;
* valetudinis restitutionem, si id spirituali est saluti conveniens;
* praeparationem ad transitum in vitam aeternam.
CAPUT TERTIUM
SACRAMENTA IN SERVITIUM COMMUNIONIS
CEC 1533 FRA
Baptismus, Confirmatio et Eucharistia sacramenta sunt christianae initiationis. Ipsa vocationem fundant communem omnium discipulorum Christi, vocationem ad sanctitatem et ad missionem evangelizationis mundi. Gratias conferunt necessarias ad vitam secundum Spiritum in hac peregrinorum vita qui procedunt versus patriam.
CEC 1534 FRA
Duo alia sacramenta, Ordo et Matrimonium, ad aliorum ordinantur salutem. Etiam ad salutem conferunt personalem, sed id efficiunt per aliorum servitium. Missionem particularem conferunt in Ecclesia et aedificationi inserviunt populi Dei.
CEC 1535 FRA
In his sacramentis, illi qui iam Baptismo et Confirmatione sunt consecrati[1176] ad commune omnium fidelium sacerdotium, possunt consecrationes accipere particulares. Illi qui sacramentum Ordinis recipiunt, consecrantur « ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam »[1177] in nomine Christi. Iuxta suam condicionem, « coniuges christiani ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur »[1178].
ARTICULUS 6
SACRAMENTUM ORDINIS
CEC 1536 FRA
Ordo est sacramentum per quod missio a Christo Ipsius Apostolis concredita exerceri pergit in Ecclesia usque ad finem temporum: est igitur ministerii apostolici sacramentum. Tres implicat gradus: Episcopatum, presbyteratum et diaconatum.
(De institutione et missione ministerii apostolici a Christo cf nn. 874-896. Hic solum agitur de via sacramentali per quam hoc transmittitur ministerium).
I. Cur hoc sacramenti Ordinis nomen?
CEC 1537 FRA
Verbum Ordo, in antiquitate Romana, corpora sensu civili constituta designabat, praesertim corpus eorum qui gubernant. Ordinatio acceptionem in quemdam designat ordinem. In Ecclesia corpora habentur constituta, quae Traditio, non sine fundamentis in sacra Scriptura (cf. He 5,6 He 7,11 Ps 110,4), inde ab antiquis temporibus nomine JVg,4H (graece), ordines appellat: sic liturgia de ordine Episcoporum loquitur, de ordine presbyterorum, de ordine diaconorum. Alii etiam coetus hoc nomen ordinis accipiunt: catechumeni, virgines, coniugati, viduae...
CEC 1538 FRA
Acceptio in quoddam ex his Ecclesiae corporibus fiebat per ritum qui ordinatio appellabatur, per actum nempe religiosum et liturgicum qui erat consecratio, benedictio vel sacramentum. Hodie verbum ordinatio reservatur actui sacramentali qui in Episcoporum, presbyterorum et diaconorum accipit ordinem et qui meram superat electionem, designationem, delegationem vel institutionem a communitate peractas, quia Spiritus Sancti confert donum quod potestatem sacram[1179] exercere sinit, et quod solum ab Ipso Christo, per Eius Ecclesiam, potest procedere. Ordinatio etiam consecratio appellatur, quia segregatio est et muneris collatio ab Ipso Christo pro Eius Ecclesia. Impositio manuum Episcopi, cum prece consecratoria, signum constituit visibile huius consecrationis.
II. Sacramentum Ordinis in Oeconomia salutis
Sacerdotium Veteris Foederis
CEC 1539 FRA
Populus electus a Deo constitutus est tamquam « regnum sacerdotum et gens sancta » (Ex 19,6) (cf. Is 61,6). Sed, intra populum Israel, Deus unam ex duodecim tribubus elegit, illam Levi, pro servitio liturgico segregatam (cf. Nb 1,48-53) ; Ipse Deus pars est hereditatis eius. (Cf Ios 13,33) Ritus proprius origines sacerdotii Veteris Foederis consecravit (cf. Ex 29,1-30 Lv 8). Sacerdotes in eo « pro hominibus constituuntur in his, quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis » (cf. He 5,1).
CEC 1540 FRA
At hoc sacerdotium, institutum ad verbum Dei annuntiandum (cf. Ml 2,7-9) et ad communionem cum Deo iterum stabiliendam per sacrificia et orationem, incapax manet salutem operandi, egens incessanter sacrificia iterare, quin ad definitivam perveniat sanctificationem (cf. He 5,3 He 7,27 He 10,1-4), quam solummodo sacrificium Christi operaturum erat.
CEC 1541 FRA
Ecclesiae tamen liturgia in sacerdotio Aaronis et in levitarum servitio, sicut etiam in septuaginta « Senum » institutione (cf. Nb 11,24-25), praefigurationes perspicit ministerii ordinati Novi Foederis. Sic, in ritu latino, Ecclesia orat in oratione consecratoria ordinationis Episcoporum:
« Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, (...) Tu qui dedisti in Ecclesia Tua normas per verbum gratiae Tuae, qui praedestinasti ex principio genus iustorum ab Abraham, qui constituisti principes et sacerdotes, et sanctuarium Tuum sine ministerio non dereliquisti... »[1180].
CEC 1542 FRA
In presbyterorum ordinatione, orat Ecclesia:
« Domine, sancte Pater, (...) iam in Priore Testamento officia sacramentis mysticis instituta creverunt: ut cum Moysen et Aaron regendo et sanctificando populo praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis et dignitatis viros eligeres. Sic in eremo, per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti (...). Sic in filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti »[1181].
CEC 1543 FRA
Et in prece consecratoria pro diaconorum ordinatione, Ecclesia confitetur:
« Omnipotens Deus, (...) Ecclesiam Tuam (...) in augmentum templi novi crescere dilatarique largiris, sacris muneribus trinos gradus ministrorum nomini Tuo servire constituens, sicut iam ab initio Levi filios elegisti, ad prioris tabernaculi ministerium explendum »[1182].
Unicum Christi sacerdotium
CEC 1544 FRA
Omnes praefigurationes sacerdotii Veteris Foederis suam inveniunt adimpletionem in Christo Iesu qui est « unicus (...) mediator Dei et hominum » (1Tm 2,5). Melchisedech, « sacerdos Dei altissimi » (Gn 14,18), a Traditione christiana consideratur sicut praefiguratio sacerdotii Christi, qui unus est « pontifex iuxta ordinem Melchisedech » (He 5,10 He 6,20), « sanctus, innocens, impollutus » (He 7,26), quique « una (...) oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur » (He 10,14), id est, uno Suae crucis sacrificio.
CEC 1545 FRA
Sacrificium Christi redemptivum est unicum, semel pro semper peractum. Et tamen ipsum in Sacrificio eucharistico Ecclesiae fit praesens. Idem dicendum est de unico Christi sacerdotio: illud praesens fit per sacerdotium ministeriale quin unicitas sacerdotii minuatur Christi: « Et ideo solus Christus est verus Sacerdos, alii autem ministri Eius »[1183].
Duae unius sacerdotii Christi participationes
CEC 1546 FRA
Christus, Summus Sacerdos et unus mediator, Ecclesiam fecit regnum sacerdotum Deo et Patri Suo[1184]. Tota credentium communitas, qua talis, est sacerdotalis. Fideles suum baptismale exercent sacerdotium per suam participationem, unusquisque secundum suam propriam vocationem, missionis Christi, Sacerdotis, Prophetae et Regis. Per Baptismi et Confirmationis sacramenta, fideles « consecrantur in (...) sacerdotium sanctum »[1185].
CEC 1547 FRA
Episcoporum et presbyterorum sacerdotium ministeriale seu hierarchicum et commune omnium fidelium sacerdotium, quamquam « unum (...) et alterum suo peculiari modo de uno Christi sacerdotio participant »[1186], differunt tamen essentia, quamquam « ad invicem (...) ordinantur »[1187]. Quonam sensu? Dum commune fidelium sacerdotium in rem deducitur per incrementum gratiae baptismalis, vitae fidei, spei et caritatis, vitae secundum Spiritum, sacerdotium ministeriale in servitium est sacerdotii communis, ad incrementum gratiae baptismalis omnium christianorum refertur. Unum habetur ex mediis per quae Christus Suam Ecclesiam aedificare et ducere non desinit. Propterea per proprium transmittitur sacramentum, per Ordinis sacramentum.
In persona Christi-Capitis...
CEC 1548 FRA
In ecclesiali ministri ordinati servitio, Ipse Christus, Ecclesiae Suae est praesens, quatenus Caput Sui corporis, Pastor Sui gregis, Summus sacrificii redemptoris Sacerdos, veritatis Magister. Hoc est quod Ecclesia exprimit affirmans sacerdotem, virtute sacramenti Ordinis, in persona Christi Capitis agere:[1188]
« Idem itaque Sacerdos, Christus Iesus, cuius quidem sacram personam Eius administer gerit. Hic siquidem, ob consecrationem quam accepit sacerdotalem, Summo Sacerdoti assimulatur, ac potestate fruitur operandi virtute ac persona Ipsius Christi »[1189].
« Christus autem est fons totius sacerdotii: nam sacerdos legalis erat figura Ipsius; sacerdos autem novae Legis in persona Ipsius operatur »[1190].
CEC 1549 FRA
Per ministerium ordinatum, praesertim Episcoporum et presbyterorum, praesentia Christi, tamquam Capitis Ecclesiae, in communitate credentium, visibilis fit[1191]. Secundum pulchram sancti Ignatii Antiocheni locutionem, Episcopus est JbBH JL() A"JD`H, quasi vivens imago Dei Patris[1192].
CEC 1550 FRA
Haec Christi praesentia in ministro non sic debet intelligi ac si hic contra omnes humanas debilitates esset praemunitus, contra spiritum dominationis, contra errores, etiam contra peccatum. Spiritus Sancti virtus non omnibus ministri actibus eodem modo suam dat cautionem. Dum in sacramentis, haec datur cautio, ita ut ipsum ministri peccatum fructum gratiae impedire nequeat, multi alii habentur actus in quibus humanum ministri sigillum relinquit vestigia quae non semper signum sunt fidelitatis erga Evangelium, et quae consequenter apostolicae Ecclesiae fecunditati nocere possunt.
CEC 1551 FRA
Hoc sacerdotium est ministeriale. « Munus (...) illud, quod Dominus Pastoribus populi Sui commisit, verum est servitium »[1193]. Ad Christum et ad homines plene refertur. Plene a Christo et ab Eius dependet unico sacerdotio, et pro hominibus et Ecclesiae constitutum est communitate. Sacramentum Ordinis « sacram potestatem » communicat, quae alia non est ac illa Christi. Huius auctoritatis exercitium debet igitur secundum exemplar mensurari Christi, qui propter amorem ultimus et omnium factus est servus (cf. Mc 10,43-45 1P 5,3). « Iure itaque Dominus curam gregis amoris erga Se argumentum esse dixit ». (Sanctus Ioannes Chrysostomus, De sacerdotio, 2, 4: SC 272, 118 (PG 48, 635); cf Io 21,15-17)
...« nomine totius Ecclesiae »
CEC 1552 FRA
Sacerdotium ministeriale non solum habet munus repraesentandi Christum * Ecclesiae Caput * coram fidelium congregatione, agit etiam totius Ecclesiae nomine, cum Deo orationem praesentat Ecclesiae[1194] et maxime cum eucharisticum offert Sacrificium[1195].
CEC 1553 FRA
« Nomine totius Ecclesiae », hoc non significat sacerdotes delegatos esse communitatis. Ecclesiae oratio et oblatio ab oratione et oblatione Christi, Capitis eius, sunt inseparabiles. Semper est cultus Christi in Ecclesia Sua et per ipsam. Tota Ecclesia, corpus Christi, orat et se offert « per Ipsum et cum Ipso et in Ipso », in unitate Spiritus Sancti, Deo Patri. Totum corpus, caput et membra, orat et se offert, et propterea illi qui, in corpore, speciatim eius sunt ministri, appellantur ministri non solum Christi, sed etiam Ecclesiae. Quia sacerdotium ministeriale Christum repraesentat, potest Ecclesiam repraesentare.
III. Tres sacramenti Ordinis gradus
CEC 1554 FRA
« Ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversis ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, presbyteri et diaconi vocantur »[1196]. Doctrina catholica, in liturgia, Magisterio et constanti Ecclesiae explicita praxi, agnoscit, duos gradus participationis ministerialis exsistere sacerdotii Christi: Episcopatum et presbyteratum. Diaconatus ad illos adiuvandos atque ad illis serviendum destinatur. Propterea verbum sacerdos designat, in usu hodierno, Episcopos et presbyteros, sed non diaconos. Tamen doctrina catholica docet, gradus participationis sacerdotalis (Episcopatum et presbyteratum) et gradum servitii (diaconatum) conferri, hos omnes tres, actu sacramentali qui « ordinatio » appellatur, id est, sacramento Ordinis:
« Cuncti revereantur diaconos ut Iesum Christum, sicut et Episcopum, qui est typus Patris, presbyteros autem ut senatum Dei et concilium Apostolorum. Sine his Ecclesia non vocatur »[1197].
Ordinatio episcopalis - plenitudo sacramenti Ordinis
CEC 1555 FRA
« Inter varia illa ministeria quae inde a primis temporibus in Ecclesia exercentur, teste traditione, praecipuum locum tenet munus illorum qui, in Episcopatum constituti, per successionem ab initio decurrentem, apostolici seminis traduces habent »[1198].
CEC 1556 FRA
Ad suam altam adimplendam missionem, « Apostoli speciali effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt, et ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt, quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est »[1199].
CEC 1557 FRA
Concilium Vaticanum II docet « episcopali consecratione plenitudinem conferri sacramenti Ordinis, quae nimirum et liturgica Ecclesiae consuetudine et voce sanctorum Patrum summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur »[1200].
CEC 1558 FRA
« Episcopalis autem consecratio, cum munere sanctificandi, munera quoque confert docendi et regendi (...). Perspicuum est manuum impositione et verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti ita conferri et sacrum characterem ita imprimi, ut Episcopi, eminenti ac adspectabili modo, Ipsius Christi Magistri, Pastoris et Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant »[1201]. « Episcopi itaque, per Spiritum Sanctum qui datus est eis, veri et authentici effecti sunt fidei Magistri, Pontifices ac Pastores »[1202].
CEC 1559 FRA
« Membrum Corporis episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii capite atque membris »[1203]. Indoles et natura collegiales ordinis episcopalis manifestantur, inter alia, vetere Ecclesiae praxi quae pro novi Episcopi consecratione vult ut plures Episcopi participent in sacro[1204]. Pro legitima Episcopi ordinatione, hodie specialis Episcopi Romani requiritur interventus, ratione suae qualitatis supremi visibilis vinculi communionis Ecclesiarum particularium in una Ecclesia et sponsoris earum libertatis.
CEC 1560 FRA
Unusquisque Episcopus, tamquam Christi vicarius, pastorale habet munus Ecclesiae particularis quae ipsi est concredita, sed simul pro omnibus Ecclesiis sollicitudinem cum omnibus suis in Episcopatu fratribus gestat collegialiter: « Quodsi unusquisque Episcopus portionis tantum gregis sibi commissae sacer Pastor est, tamen qua legitimus Apostolorum successor ex Dei institutione et praecepto apostolici muneris Ecclesiae una cum ceteris Episcopis sponsor fit »[1205].
CEC 1561 FRA
Quidquid nunc dictum est, explicat cur Eucharistia ab Episcopo celebrata prorsus specialem habeat significationem tamquam expressionem Ecclesiae circa altare congregatae sub praesidentia illius qui visibiliter repraesentat Christum, bonum Pastorem et Caput Ecclesiae Eius[1206].
Ordinatio presbyterorum - cooperatorum Episcoporum
CEC 1562 FRA
« Christus, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, consecrationis missionisque Suae per Apostolos Suos, eorum successores, videlicet Episcopos participes effecit, qui munus ministerii sui, vario gradu, variis subiectis in Ecclesia legitime tradiderunt »[1207]. Eorum « munus ministerii, subordinato gradu, presbyteris traditum est, ut in Ordine presbyteratus constituti, ad rite explendam missionem apostolicam a Christo concreditam, ordinis episcopalis essent cooperatores »[1208].
CEC 1563 FRA
« Officium presbyterorum, utpote ordini episcopali coniunctum, participat auctoritatem qua Christus Ipse corpus Suum extruit, sanctificat et regit. Quare sacerdotium presbyterorum initiationis christianae sacramenta supponit, peculiari tamen illo sacramento confertur, quo presbyteri, unctione Spiritus Sancti, speciali charactere signantur et sic Christo Sacerdoti configurantur, ita ut in persona Christi Capitis agere valeant »[1209].
CEC 1564 FRA
« Presbyteri, quamvis pontificatus apicem non habeant et in exercenda sua potestate ab Episcopis pendeant, cum eis tamen sacerdotali honore coniuncti sunt et vi sacramenti Ordinis, ad imaginem Christi, Summi atque aeterni Sacerdotis (cf. He 5,1-10 He 7,24 He 9,11-28), ad Evangelium praedicandum fidelesque pascendos et ad divinum cultum celebrandum consecrantur, ut veri sacerdotes Novi Testamenti »[1210].
CEC 1565 FRA
Sacerdotes, virtute sacramenti Ordinis, universalitatem participant missionis Apostolis a Christo concreditae. Donum spirituale quod in ordinatione receperunt, eos praeparat, non ad missionem quamdam limitatam et restrictam, sed ad missionem salutis amplitudinis universalis, « usque ad ultimum terrae » (Ac 1,8) [1211], ita ut sint « animo parati ad Evangelium ubique praedicandum »[1212].
CEC 1566 FRA
« Suum vero munus sacrum maxime exercent in eucharistico cultu vel synaxi, qua in persona Christi agentes Eiusque mysterium proclamantes, vota fidelium sacrificio Capitis ipsorum coniungunt, et unicum sacrificium Novi Testamenti, Christi scilicet Sese Patri immaculatam hostiam semel offerentis, in Sacrificio Missae usque ad Adventum Domini repraesentant et applicant »[1213]. Ex hoc unico sacrificio, totum eorum sacerdotale ministerium suam haurit vim[1214].
CEC 1567 FRA
« Presbyteri, ordinis episcopalis providi cooperatores eiusque adiutorium et organum, ad populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium cum suo Episcopo constituunt, diversis quidem officiis mancipatum. In singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum fidenti et magno animo sociantur, quodammodo praesentem reddunt eiusque munera et sollicitudinem pro parte suscipiunt et cura cotidiana exercent »[1215]. Presbyteri ministerium suum exercere non possunt nisi dependentes ab Episcopo et in communione cum ipso. Oboedientiae promissio quam Episcopo in ordinationis faciunt momento et osculum pacis Episcopi ad finem liturgiae ordinationis significant, Episcopum eos tamquam suos collaboratores, suos filios, suos fratres suosque amicos considerare, eosque vicissim illi amorem debere et oboedientiam.
CEC 1568 FRA
« Presbyteri, per ordinationem in Ordine presbyteratus constituti, omnes inter se intima fraternitate sacramentali nectuntur; specialiter autem in dioecesi cuius servitio sub Episcopo proprio addicuntur unum presbyterium efformant »[1216]. Presbyterii unitas expressionem invenit liturgicam in consuetudine, secundum quam presbyteri, in ritu ordinationis, post Episcopum, et ipsi manus imponunt.
Ordinatio diaconorum - « ad ministerium »
CEC 1569 FRA
« In gradu inferiori hierarchiae sistunt diaconi, quibus "non ad sacerdotium, sed ad ministerium" manus imponuntur »[1217]. Pro diacono ordinando, solus Episcopus manus imponit, ita significans diaconum in muneribus suae « diaconiae » Episcopo speciatim annecti[1218].
CEC 1570 FRA
Diaconi missionem et gratiam Christi, modo speciali, participant[1219]. Ordinis sacramentum eos signat sigillo (« charactere ») quod nemo delere potest et quod eos configurat Christo qui factus est « diaconus », id est, omnium minister[1220]. Ad diaconos pertinent, inter alia, Episcopo et presbyteris in mysteriorum divinorum celebratione assistere, maxime Eucharistiae, eamque distribuere, Matrimonio assistere idque benedicere, Evangelium proclamare et praedicare, exsequiis praesidere atque se diversis caritatis consecrare servitiis[1221].
CEC 1571 FRA
Post Concilium Vaticanum II, ab Ecclesia latina diaconatus « tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae »[1222] est iterum stabilitus, dum Ecclesiae Orientales illum semper servaverant. Hic diaconatus permanens, qui viris coniugatis conferri potest, Ecclesiam multum ad eius ditavit missionem. Re vera, aptum est et utile, viros qui in Ecclesia ministerium vere diaconale explent sive in vita liturgica et pastorali sive in operibus socialibus et caritativis « per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant »[1223].
IV. Huius sacramenti celebratio
CEC 1572 FRA
Celebratio ordinationis Episcopi, presbyterorum vel diaconorum, propter suum pro vita Ecclesiae particularis momentum, fidelium postulat concursum quam maximum sit possibile. Die Dominica et in cathedrali ecclesia potissimum peragetur cum sollemnitate adiunctis accommodata. Tres ordinationes, Episcopi nempe, presbyteri et diaconi, idem sequuntur schema. Earum locus intra eucharisticam est liturgiam.
CEC 1573 FRA
Ritus essentialis sacramenti Ordinis, pro tribus gradibus, impositione manuum ab Episcopo super caput ordinandi peracta constituitur atque prece consecratoria specifica quae a Deo effusionem postulat Spiritus Sancti Eiusque dona ministerio, ad quod candidatus ordinatur, accommodata[1224].
CEC 1574 FRA
Sicut in omnibus sacramentis, ritus quidam annexi celebrationem circumdant. In diversis traditionibus liturgicis magnopere variantes, in communi habent, eos multiplices exprimere gratiae sacramentalis rationes. Sic, in ritu latino, ritus initiales ordinandi presentatio et electio, Episcopi allocutio, ordinandi interrogatorium, sanctorum litaniae * testantur candidati electionem secundum usum Ecclesiae esse factam actumque sollemnem praeparant consecrationis, post quam plures sequuntur ritus ut mysterium adimpletum exprimant et symbolice perficiant: pro Episcopo et presbytero unctio sancto chrismate, signum specialis unctionis Spiritus Sancti qui fecundum eorum reddit ministerium; libri Evangeliorum, anuli, mitrae et baculi traditio Episcopo tamquam signum eius missionis apostolicae annuntiandi verbum Dei, eius fidelitatis erga Ecclesiam, Sponsam Christi, eius muneris pastoris gregis Domini; presbytero traditio patenae et calicis, oblationis plebis sanctae[1225], ad quam Deo praesentandam vocatur; traditio libri Evangeliorum diacono qui missionem iam accepit Evangelium Christi nuntiandi.
V. Quis potest hoc sacramentum conferre?
CEC 1575 FRA
Christus Apostolos elegit eisque in Sua missione Suaque auctoritate dedit participationem. Ad dexteram Patris elevatus, gregem Suum non deserit, sed eum per Apostolos sub continua Sua custodit protectione et adhuc per hos eosdem dirigit Pastores qui hodie Eius opus prosequuntur[1226]. Christus igitur quosdam « dat » esse Apostolos, alios autem Pastores (cf. Ep 4,11). Ipse per Episcopos agere pergit. (Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (anno 1965) 24)
CEC 1576 FRA
Quia sacramentum Ordinis est ministerii apostolici sacramentum, ad Episcopos, quatenus Apostolorum successores, pertinet « donum spirituale »[1227], « apostolici seminis traduces » (Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57 (anno 1965) 23) transmittere. Episcopi valide ordinati, id est, illi qui in successione sunt apostolica, valide tres sacramenti Ordinis conferunt gradus[1228].
VI. Quis potest hoc recipere sacramentum?
CEC 1577 FRA
« Sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus » (5 CIC 1024). Dominus Iesus viros elegit ad efformandum duodecim Apostolorum collegium (cf. Mc 3,14-19 Lc 6,12-16), atque idem fecerunt Apostoli cum elegerunt collaboratores[1229], qui eis in eorum succederent munere. (Cf Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 42, 4: SC 167, 168-170 (Funk 1, 152); Ibid., 44,3: SC 167, 172 (Funk 1, 156)) Episcoporum collegium cum quo presbyteri in sacerdotio sunt coniuncti, praesens, usque ad Christi reditum, reddit et actuale efficit Duodecim collegium. Ecclesia se agnoscit huius electionis Ipsius Domini vinculo alligatam. Hac de causa, mulierum ordinatio possibilis non est[1230].
CEC 1578 FRA
Nemo habet ius sacramentum Ordinis recipiendi. Re vera, nemo sibi hoc sumit munus. Ad illud fit a Deo vocatio (cf. He 5,4). Qui signa vocationis Dei ad ministerium ordinatum agnoscere putat, suum optatum humiliter submittere debet Ecclesiae auctoritati, ad quam pertinent responsabilitas et ius aliquem vocandi ad ordines recipiendos. Sicut omnis gratia, hoc sacramentum recipi non potest nisi tamquam donum immeritum.
CEC 1579 FRA
Omnes Ecclesiae latinae ministri ordinati, praeter diaconos permanentes, modo normali inter fideles viros eliguntur qui ut coelibes vivunt et voluntatem habent coelibatum servandi « propter Regnum caelorum » (Mt 19,12). Vocati ut sine divisione Domino consecrentur et illis quae sunt Eius (cf. 1Co 7,32), se totos Deo et hominibus tradunt. Coelibatus signum est huius novae vitae in cuius servitium minister consecratur Ecclesiae; laeto acceptus corde, modo splendenti Regnum annuntiat Dei[1231].
CEC 1580 FRA
In Ecclesiis Orientalibus, inde a saeculis, disciplina viget diversa: dum Episcopi solum inter coelibes eliguntur, viri coniugati possunt diaconi et presbyteri ordinari. Haec praxis, a longo tempore, legitima habetur; hi presbyteri ministerium in suis communitatibus exercent fructuosum[1232]. Ceterum, coelibatus presbyterorum in Ecclesiis Orientalibus valde est in honore, et plures presbyteri illum propter Regnum Dei libere elegerunt. In Oriente, sicut in Occidente, qui sacramentum recepit Ordinis, non potest iam matrimonium contrahere.
VII. Effectus sacramenti Ordinis
Character indelebilis
CEC 1581 FRA
Hoc sacramentum ordinandum Christo per gratiam Spiritus Sancti configurat specialem, ut sit instrumentum Christi pro Eius Ecclesia. Per ordinationem recipitur capacitas agendi tamquam Christi legatus, Capitis Ecclesiae, in Eius triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.
CEC 1582 FRA
Sicut in Baptismo et Confirmatione, haec participatio muneris Christi semel pro semper praebetur. Sacramentum Ordinis confert, et ipsum, characterem spiritualem indelebilem et iterari non potest nec ad tempus conferri[1233].
CEC 1583 FRA
Valide ordinatus potest certe, gravibus de causis, ab obligationibus et muneribus exonerari ordinationi coniunctis vel prohiberi ne ea exerceat[1234], sed non potest, sensu stricto, laicus rursus fieri quia impressus ordinatione character manet semper[1235]. Vocatio et missio receptae die eius ordinationis eum permanenti modo signant.
CEC 1584 FRA
Quia Christus est qui ultimo agit et operatur salutem per ministrum ordinatum, huius indignitas non impedit quominus Christus agat[1236]. Sanctus Augustinus id firmiter asserit:
« Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur; sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. (...) Spiritalis enim virtus sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur »[1237].
Gratia Spiritus Sancti
CEC 1585 FRA
Spiritus Sancti gratia huic sacramento propria est illa configurationis ad Christum Sacerdotem, Magistrum et Pastorem, cuius ordinatus constituitur minister.
CEC 1586 FRA
Pro Episcopo est imprimis gratia roboris (« Spiritum principalem » seu Spiritum qui principes constituit, petit oratio consecrationis Episcopi in ritu latino[1238] ): illa ducendi suam Ecclesiam eamque defendendi fortiter et prudenter sicut pater et pastor, cum amore erga omnes gratuito et praedilectione erga pauperes, infirmos et nos[1239]. Haec gratia illum impellit ut Evangelium omnibus nuntiet, ut gregi suo sit exemplar, ut illum in via sanctificationis praecedat, se in Eucharistia cum Christo Sacerdote et Victima unum efficiens, quin timeat pro ovibus suis dare vitam:
« Da, cordis cognitor Pater, super hunc servum Tuum, quem elegisti ad Episcopatum, pascere gregem sanctum Tuum, et primatum sacerdotii Tibi exhibere sine reprehensione, servientem noctu et die, incessanter repropitiari vultum Tuum et offerre dona sanctae Ecclesiae Tuae, spiritu primatus sacerdotii habere potestatem dimittere peccata secundum mandatum Tuum, dare sortes secundum praeceptum Tuum, solvere etiam omnem colligationem secundum potestatem quam dedisti Apostolis, placere autem Tibi in mansuetudine et mundo corde, offerentem Tibi odorem suavitatis, per Puerum Tuum Iesum Christum... »[1240].
CEC 1587 FRA
Donum spirituale, quod ordinatio confert presbyteralis, hac oratione ritui Byzantino propria exprimitur. Episcopus, manus imponens, dicit inter alia:
« Ipse Domine, etiam et istum quem Tibi presbyteri gradum subire complacuit, dono Sancti Tui Spiritus adimple, ut inculpate sancto Tuo altari assistere dignus fiat, Regni Tui Evangelium annuntiare, veritatis Tuae verbum sanctificare, dona et hostias spirituales Tibi offerre, populumque Tuum per lavacrum regenerationis innovare; ut et ipse in secundo magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi Filii Tui unigeniti Adventu occurrens, rectae administrationis proprii nimirum sibi ordinis, in multitudine bonitatis Tuae, mercedem accipiat »[1241].
CEC 1588 FRA
Diaconi vero « gratia (...) sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt »[1242].
CEC 1589 FRA
Coram gratiae et muneris sacerdotalium magnitudine, sancti doctores urgentem ad conversionem sunt experti vocationem ut tota vita sua corresponderent Ei, cuius sacramentum illos constituit ministros. Sic sanctus Gregorius Nazianzenus, tunc admodum iuvenis presbyter, exclamat:
« Purgari prius oportet, deinde purgare; sapientia instrui, atque ita demum alios sapientia instruere; lux fieri, et alios illuminare; ad Deum appropinquare, et ita alios adducere; sanctificari, et postea sanctificare; cum manibus ducere, cum prudentia consilium dare »[1243]. « Scio, cuius ministri sumus, et ubi iacentes, et quo mittentes. Scio, quae Dei sublimitas, quae humana infirmitas, ac rursum potentia sit »[1244]. (Quis est ergo sacerdos? Est) veritatis propugnator, « qui cum angelis stabit, cum archangelis glorificabit, ad supernum altare sacrificia transmittet, cum Christo sacerdotio fungetur, figmentum instaurabit, imaginem exhibebit, superno mundo opificem aget, et, ut, quod maius est, dicam, deus erit, aliosque deos efficiet »[1245].
Et sanctus Parochus pagi Ars: « Sacerdos opus Redemptionis hic in terris prosequitur ». (...) « Si quis hic in terris bene intelligeret sacerdotem, moreretur non ex metu, sed ex amore ». (...) « Sacerdotium est cordis Iesu amor »[1246].
Compendium
CEC 1590 FRA
Sanctus Paulus suo discipulo Timotheo dicit: « Admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum » (2Tm 1,6), et: « si quis Episcopatum appetit, bonum opus desiderat » (1Tm 3,1). Ad Titum dicebat: « Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui » (Tt 1,5).
CEC 1591 FRA
Tota Ecclesia populus est sacerdotalis. Propter Baptismum, omnes fideles sacerdotium participant Christi. Haec participatio « sacerdotium commune fidelium » appellatur. Super eius fundamento et in eius servitium alia exsistit missionis Christi participatio, illa ministerii collati sacramento Ordinis, cuius munus est, nomine et in persona Christi Capitis, in communitate servire.
CEC 1592 FRA
Sacerdotium ministeriale essentialiter a sacerdotio fidelium differt communi propterea quod sacram potestatem in fidelium confert servitium. Ministri ordinati suum erga populum Dei servitium exercent per doctrinam (munus docendi), cultum divinum (munus liturgicum) et per pastoralem gubernationem (munus regendi).
CEC 1593 FRA
Inde ab originibus, ministerium ordinatum in tribus gradibus collatum est et exercitum: in illo Episcoporum, in illo presbyterorum et in illo diaconorum. Ministeria per ordinationem collata pro organica Ecclesiae structura non possunt substitui: sine Episcopo, presbyteris et diaconis de Ecclesia sermo esse nequit[1247].
CEC 1594 FRA
Episcopus sacramenti Ordinis recipit plenitudinem quae eum in Collegium inserit episcopale eumque efficit visibile caput Ecclesiae particularis quae ei concredita est. Episcopi, quatenus Apostolorum successores et Collegii membra, responsabilitatem apostolicam participant et missionem totius Ecclesiae sub auctoritate Romani Pontificis, Successoris sancti Petri.
CEC 1595 FRA
Presbyteri in dignitate sacerdotali cum Episcopis coniunguntur simulque ab illis dependent in suorum munerum pastoralium exercitio; vocati sunt ut providi Episcoporum sint cooperatores; circa suum Episcopum presbyterium constituunt, quod cum illo responsabilitatem sustinet Ecclesiae particularis. Ab Episcopo officium communitatis accipiunt paroecialis vel munus ecclesiale concretum.
CEC 1596 FRA
Diaconi sunt ministri ordinati ad munera servitii Ecclesiae; sacerdotium non accipiunt ministeriale, sed ordinatio illis confert munera magni momenti in ministerio verbi, cultus divini, pastoralis gubernationis et servitii caritatis, quae quidem munera sub auctoritate pastorali sui Episcopi debent explere.
CEC 1597 FRA
Sacramentum Ordinis per manuum impositionem confertur quam oratio sollemnis sequitur consecratoria quae a Deo pro ordinando postulat gratias Spiritus Sancti ad eius ministerium requisitas. Ordinatio characterem sacramentalem imprimit indelebilem.
CEC 1598 FRA
Ecclesia sacramentum Ordinis solummodo baptizatis confert viris, quorum aptitudines ad ministerii exercitium rite recognitae sunt. Ad Ecclesiae auctoritatem pertinent responsabilitas et ius aliquem vocandi ad ordines recipiendos.
CEC 1599 FRA
In Ecclesia latina, sacramentum Ordinis pro presbyteratu normali modo nonnisi candidatis confertur qui dispositi sunt ad coelibatum libere amplectendum et publice suam manifestant voluntatem eum servandi propter Regni Dei et servitii hominum amorem.
CEC 1600 FRA
Ad Episcopos pertinet Ordinis sacramentum in tribus conferre gradibus.
suivant