III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra »
Patris nostri voluntas est « omnes homines (...) salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (
1Tm 2,4). Ipse « patienter agit (...), nolens aliquos perire » (
2P 3,9) (cf.
Mt 18,14). Eius praeceptum, quod cetera omnia compendiat, et quod nobis totam Eius exprimit voluntatem, est ut diligamus invicem, sicut Ipse dilexit nos
[1809].
Ipse « notum (...) (fecit) nobis mysterium voluntatis Suae, secundum beneplacitum Eius, quod proposuit in eo, (...) recapitulare omnia in Christo (...); in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum Eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis Suae » (
Ep 1,9-11). Instanter petimus ut hoc benevolens consilium in terra plene adimpleatur sicut iam factum est in caelo.
Voluntas Patris, in Christo, et per Huius humanam voluntatem, perfecte et semel pro semper adimpleta est. Iesus, hunc ingrediens mundum, dixit: « Ecce venio, (...) ut faciam, Deus, voluntatem Tuam » (
He 10,7) (cf.
Ps 40,8-9). Solus Iesus dicere potest: « Ego, quae placita sunt Ei, facio semper » (
Jn 8,29). In Suae agoniae oratione, prorsus huic consentit voluntati: « Non mea voluntas, sed Tua fiat » (
Lc 22,42) (cf.
Jn 4,34 Jn 5,30 Jn 6,38). Ecce cur Iesus « dedit Semetipsum pro peccatis nostris (...) secundum voluntatem Dei » (
Ga 1,4). « In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu » (
He 10,10).
Iesus, « cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam » (
He 5,8). Quanto maiore ratione, nos, creaturae et peccatores, in Eo filii adoptionis effecti. A nostro petimus Patre, nostram voluntatem cum illa Filii Eius coniungere ad Eius adimplendam voluntatem, Eius consilium salutis pro mundi vita. Ad id radicaliter sumus impotentes, sed Iesu coniuncti et cum Eius Spiritus Sancti potentia possumus Ei nostram tradere voluntatem et statuere illud eligere quod Eius Filius semper elegit: id facere quod Patri placet: (cf.
Jn 8,29)
« Possumus (...) Ei adhaerendo unus cum Ipso spiritus fieri, et ita Eius capere voluntatem ut, quomodo perfecta est in caelo, sic perficiatur et in terra »[1810].
« Viden quomodo (Iesus Christus) modeste agere doceat, ostendens virtutem non ex nostro studio tantum, sed etiam ex superna gratia pendere? Itemque totius orbis sollicitudinem, nos qui oramus singulos gerere praecipit. Neque enim dixit, "Fiat voluntas Tua" in me, aut in vobis; sed, ubique terrarum, ut error avellatur et veritas inseratur, omnisque nequitia eliminetur, virtus revertatur, atque in ea colenda nihil deinceps differat caelum a terra »
[1811].
In oratione discernere possumus quid sit voluntas Dei (cf.
Rm 12,2 Ep 5,17) et obtinere patientiam ad eam implendam. Iesus nos docet in caelorum Regnum ingredi non verbis, sed faciendo « voluntatem Patris mei, qui in caelis est » (
Mt 7,21).
« Si quis Dei (...) voluntatem (...) facit, hunc exaudit » (
Jn 9,31) (cf.
1Jn 5,14). Tanta est orationis Ecclesiae potentia in nomine Eius Domini, praesertim in Eucharistia; eadem est intercessionis communio cum sanctissima Matre Dei (cf.
Lc 1,38 Lc 1,49) et cum omnibus sanctis qui Domino fuerunt « grati » quia nihil nisi Eius voluerunt voluntatem:
« Nec illud a veritate abhorret, ut accipiamus, "Fiat voluntas Tua sicut in caelo et in terra", sicut in Ipso Domino nostro Iesu Christo, ita et in Ecclesia: tanquam in viro qui Patris voluntatem implevit, ita et in femina quae illi desponsata est »[1812].
IV. « Panem nostrum cotidianum da nobis hodie »
«
Da nobis »: pulchra haec est fiducia filiorum qui omnia a suo exspectant Patre: « Solem Suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos » (
Mt 5,45) et omnibus viventibus dat « escam in tempore suo » (
Ps 104,27). Iesus nos hanc docet petitionem: eadem revera nostrum glorificat Patrem, quia agnoscit quantopere Ille, ultra omnem bonitatem, sit bonus.
« Da nobis » est etiam Foederis expressio: Eius sumus et Ipse est noster, pro nobis. Sed hoc verbum « nos » Eum etiam tamquam Patrem agnoscit omnium hominum et Eum pro eis omnibus precamur, in solidarietate cum eorum necessitatibus eorumque doloribus.
«
Panem nostrum ». Pater, qui nobis dat vitam, nequit nobis nutrimentum ad vitam non dare necessarium, omnia bona « convenientia », materialia et spiritualia. In sermone montano, Iesus hanc filialem urget fiduciam quae Patris nostri cooperatur providentiae (5 cf.
Mt 6,25-34). Ipse ad passivitatem nequaquam nos inducit (5 cf.
2Th 3,6-13), sed vult nos ab omni anxia liberare inquietudine et ab omni sollicitudine. Talis est filialis deditio filiorum Dei:
« Quaerentibus Regnum et iustitiam Dei omnia promittit apponi: nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit »[1813].
Sed praesentia eorum, qui panis inopia esuriunt, aliam huius petitionis revelat profunditatem. Drama famis in mundo vocat christianos, qui in veritate orant, ad efficacem responsabilitatem erga eorum fratres, tam in eorum personalibus agendi modis quam in eorum solidarietate cum humana familia. Haec Orationis Domini petitio separari nequit a parabolis pauperis Lazari (cf.
Lc 16,19-31) et Iudicii ultimi. (Cf
Mt 25,31-46)
Sicut fermentum in massa, Regni novitas terram debet Spiritu Christi perfundere
[1814]. Hoc manifestari debet iustitiae instauratione in relationibus personalibus et socialibus, oeconomicis et internationalibus, quin oblivioni mandetur structuram iustam non haberi sine hominibus qui iusti esse velint.
De pane agitur « nostro », de « uno » pro « pluribus ». Beatitudinum paupertas virtus est communicationis: eadem vocat ad bona materialia et spiritualia communicanda et dividenda, non coactione, sed amore, ut aliorum abundantia necessitatibus aliorum sit remedium (cf.
2Co 8,1-15).
« Ora et labora »
[1815]. « Sic orate ac si totum a Deo dependeret, et sic laborate ac si totum dependeret a vobis »
[1816]. Post nostrum peractum laborem, nutrimentum permanet donum Patris nostri; bonum est id ab Illo postulare, Eidem de hoc gratias agere. Hic in familia christiana sensus est benedictionis ad mensam.
Haec petitio et responsabilitas quam eadem secumfert, etiam de alia valent fame, qua homines pereunt: « Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei » (
Mt 4,4) (cf.
Dt 8,3), id est, in Eius Verbo et Eius Spiritu. Christiani omnes suos conatus impellere debent ut « pauperes evangelizentur ». Sunt qui famem habent in terra, « non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi Verbum Domini » (
Am 8,11). Hac de causa, sensus specifice christianus huius quartae petitionis ad Panem vitae refertur: Verbum Dei fide accipiendum, corpus Christi in Eucharistia receptum (cf.
Jn 6,26-58).
«
Hodie » est etiam fiduciae locutio. Dominus eam nos docet (cf.
Mt 6,34 Ex 16,19); nostra praesumptio eam invenire non poterat. Siquidem praesertim de Eius agitur Verbo et de corpore Filii Eius, hoc « hodie » non solum est illud nostri mortalis temporis: est « Hodie » Dei:
« Cotidie si accipis, cotidie tibi hodie est. Si tibi hodie est Christus, tibi cotidie resurgit. Quomodo? "Filius meus es tu, ego hodie genui te" (Ps 2,7). Hodie ergo est, quando Christus resurgit »[1817].
«
Cotidianum ». Novum Testamentum alias hoc verbo ¦B4bF4l non utitur. Id, sensu temporali sumptum, paedagogica est repetitio illius « hodie » (cf.
Ex 16,19-21) ad nos confirmandos in fiducia « sine exceptione ». Sensu qualitativo sumptum, significat id quod ad vitam necessarium est, et largius omne bonum sufficiens ad subsistendum (cf.
1Tm 6,8). Ad litteram sumptum (¦B4bF4l: super-substantiale »), directe indicat Panem vitae, corpus Christi, « pharmacum immortalitatis »
[1818] sine quo vitam in nobis non habemus. 336 Tandem, si cum verbo praecedenti coniungatur, sensus caelestis est evidens: « dies », de quo ibi agitur, est ille Domini, ille Convivii Regni, anticipati in Eucharistia quae iam praegustatio est Regni venturi. Hac de causa, oportet liturgiam eucharisticam « cotidie » celebrari.
« Ergo Eucharistia panis noster cotidianus est (...). Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus Eius, effecti membra Eius, simus quod accipimus. (...) Et quod in Ecclesia lectiones cotidie auditis, panis cotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis cotidianus est. Haec enim sunt necessaria peregrinationi nostrae »[1819].
Pater de caelo nos hortatur ut, sicut filii de caelo, Panem de caelo petamus (cf.
Jn 6,51). Christus « Ipse est panis qui est satus in Virgine, fermentatus in carne, in passione confectus, fornace coctus sepulcri, in ecclesiis conditus, inlatus altaribus caelestem cibum cotidie fidelibus subministrat »
[1820].
V. « Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »
Haec petitio admirationem movet. Si solummodo primum sententiae implicaret membrum * « Dimitte nobis debita nostra » , in tribus primis petitionibus Orationis Domini posset implicite includi, quia Christi sacrificium « in remissionem peccatorum » est. Attamen, iuxta secundum sententiae membrum, nostra petitio non exaudietur nisi prius cuidam responderimus exigentiae. Nostra petitio se vertit ad futurum, nostra responsio praecessisse debet; quoddam eas coniungit verbum: « sicut ».
« Dimitte nobis debita nostra »...
Audaci fiducia, Patrem nostrum orare incepimus. Eum supplicantes ut Nomen Eius sanctificetur, ab Eo petivimus ut semper magis sanctificemur. Sed, licet veste baptismali superinduti, peccare nosque a Deo avertere non desinimus. Nunc in hac nova petitione, ad Eum redimus, tamquam filius prodigus (cf.
Lc 15,11-32), et nos coram Eo agnoscimus peccatores, sicut publicanus (cf.
Lc 18,13). Nostra petitio quadam incipit « confessione » qua simul nostram miseriam Eiusque confitemur misericordiam. Firma est nostra spes, quia, in Eius Filio, « habemus Redemptionem, remissionem peccatorum » (
Col 1,14) (cf.
Ep 1,7). Efficax et indubium remissionis Eius signum in sacramentis invenimus Ecclesiae Eius (cf.
Mt 26,28 Jn 20,23).
Iam vero, et hoc quidem metuendum est, hic misericordiae fluxus nostrum cor nequit penetrare, dum illis non pepercerimus qui nos offenderunt. Amor, sicut corpus Christi, est indivisibilis: nequimus diligere Deum quem non videmus, nisi diligamus fratrem, sororem, quos videmus (cf.
1Jn 4,20). Nostrum cor, nostris fratribus et sororibus indulgere recusans, occluditur, eius durities illud misericordi Patris amori impenetrabile reddit; in nostri peccati confessione, cor nostrum aperitur gratiae Eius.
Haec petitio tanti momenti est, ut ea una sit ad quam Dominus redit quamque Ipse in sermone evolvit montano
[1821]. Capitalis haec mysterii Foederis exigentia homini est impossibilis. « Apud Deum autem omnia possibilia sunt » (
Mt 19,26).
...« sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »
Hoc « sicut » non est unicum in Iesu doctrina: « Estote ergo vos perfecti,
sicut Pater vester caelestis perfectus est » (
Mt 5,48). « Estote misericordes,
sicut et Pater vester misericors est » (
Lc 6,36). « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem;
sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem » (
Jn 13,34). Observantia mandati Domini est impossibilis, si agitur de exemplari divino extrinsece imitando. Agitur de vitali atque « ex imo corde » provenienti participatione sanctitatis, misericordiae, amoris Dei nostri. Solus Spiritus, quo « vivimus » (
Ga 5,25), potest efficere « nostros » eosdem sensus qui in Christo Iesu fuerunt (cf.
Ph 2,1 Ph 2,5). Tunc veniae unitas possibilis fit, « donantes invicem,
sicut et Deus in Christo donavit vobis » (
Ep 4,32).
Sic vitam accipiunt Domini verba de remissione, de hoc amore qui amat usque ad amoris finem (cf.
Jn 13,1). Servi immisericordis parabola, quae Domini coronat doctrinam de communione ecclesiali (cf.
Mt 18,23-35), his verbis concludit: « Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ». Ibi, revera, in « imo
corde » omnia ligantur et solvuntur. In potestate nostra non est offensam non amplius sentire eamque oblivisci; sed cor quod Spiritui Sancto se offert, vulnus in compassionem vertit atque memoriam purificat, offensam in intercessionem transformans.
Oratio christiana usque ad
inimicorum veniam procedit (cf.
Mt 5,43-44). Transfigurat discipulum, eumdem Eius Magistro configurando. Venia quoddam culmen est orationis christianae; orationis donum solummodo in corde compassioni divinae conformi recipi potest. Venia etiam testatur, amorem, in nostro mundo, peccato esse fortiorem. Hesterni et hodierni martyres hoc Iesu ferunt testimonium. Venia condicio fundamentalis est Reconciliationis (cf.
2Co 5,18-21) filiorum Dei cum eorum Patre et hominum inter se
[1822].
Haec venia essentialiter divina nullum habet limitem nullamque mensuram (cf.
Mt 18,21-22 Lc 17,3-4). Si de « offensis » agitur (de « peccatis » secundum
Lc 11,4 vel de « debitis » secundum
Mt 6,12), revera omnes semper sumus debitores: « Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis » (
Rm 13,8) . Sanctae Trinitatis communio fons est et regula veritatis cuiuslibet relationis (cf.
1Jn 3,19-24). Eadem fit vita in oratione, praesertim in Eucharistia: (cf.
Mt 5,23-24)
« Nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari revertentem prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus. Sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata »[1823].
VI. « Ne nos inducas in tentationem »
Haec petitio radicem attingit praecedentis, quia peccata nostra fructus sunt consensus tentationi. Patrem nostrum rogamus ne nos in eam « inducat ». Difficile est vocem Graecam uno vertere verbo: haec significat « ne permittas intrare in » (cf.
Mt 26,41), « ne sinas nos tentationi succumbere ». « Deus enim non tentatur malis, Ipse autem neminem tentat » (
Jc 1,13), vult e contra nos a tentatione liberare. Eum precamur ne nos sinat ingredi viam quae ad peccatum ducit. In colluctationem incumbimus inter « carnem et Spiritum ». Haec petitio Spiritum implorat discretionis et roboris.
Spiritus Sanctus efficit ut
discernamus inter probationem, ad interioris hominis progressum necessariam
[1824], quaeque « virtutem probatam » intendit (cf.
Rm 5,3-5), et tentationem quae ad peccatum ducit et mortem (cf.
Jc 1,14-15). Etiam discernere debemus inter « tentari » et tentationi « consentire ». Discretio denique mendacium aperit tentationis: specie, eius obiectum est « bonum (...), pulchrum oculis et desiderabile » (
Gn 3,6), dum revera eius fructus mors est.
« Neque enim cuiquam Deus bonum vult quasi necessitate fieri, sed voluntate (...). Porro haec tentationis est utilitas. Quae in anima nostra recepta omnes praeter Deum latent, nosque etiam ipsos, ea per tentationes manifesta fiunt, ne nos amplius lateat quales simus, sed qui simus cognoscentes, sentiamus si velimus propria mala, et agamus etiam gratias pro bonis quae nobis per tentationes ostensa sunt »[1825].
« Non induci in tentationem »
decisionem cordis implicat: « Ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. (...) Nemo potest duobus dominis servire » (
Mt 6,21 Mt 6,24). « Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus » (
Ga 5,25). In hoc Spiritui Sancto « consensu », Pater nobis robur tribuit. « Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere » (
1Co 10,13).
Talis autem colluctatio talisque victoria possibiles non sunt nisi oratione. Per orationem, Iesus victor est Tentatoris, inde ab initio (cf.
Mt 4,1-11) et in ultima Suae agoniae colluctatione. 362 Christus Suae colluctationi Suaeque agoniae nos coniungit in hac ad Patrem nostrum petitione. Cordis
vigilantia, in communione cum vigilantia Eius, instanter commemoratur
[1826]. Vigilantia est « custodia cordis » et Iesus Patrem precatur Suum ut servet nos in nomine Eius (cf.
Jn 17,11). Spiritus Sanctus nos indesinenter excitare quaerit ad hanc vigilantiam
[1827]. Haec petitio suum sensum accipit dramaticum in relatione ad tentationem finalem nostrae colluctationis in terra; eadem
perseverantiam finalem petit. « Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat » (
Ap 16,15).
VII. « Sed libera nos a Malo »
Ultima ad Patrem nostrum petitio etiam in Iesu oratione refertur: « Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo » (
Jn 17,15). Eadem ad nos spectat, ad unumquemque personaliter, sed semper sumus « nos » qui oramus, in communione cum tota Ecclesia et pro totius familiae humanae liberatione. Oratio Domini non desinit, nos ad dimensiones Oeconomiae salutis aperire. Nostra mutua dependentia in peccati et mortis dramate in solidarietatem intra corpus Christi mutatur, in « communionem sanctorum »
[1828].
In hac petitione, Malum abstractio quaedam non est, sed personam designat, Satan, Malignum, angelum qui Deo opponitur. « Diabolus » (*4V-$8H) est ille qui « se proiicit traversum » consilio Dei atque Eius « operi salutis » adimpleto in Christo.
« Homicida (...) ab initio (...), mendax (...) et pater » mendacii (
Jn 8,44), « Satanas, qui seducit universum orbem » (
Ap 12,9), est ille propter quem peccatum et mors intraverunt in mundum et per cuius definitivam cladem tota creatio erit « a corruptione peccati et mortis liberata »
[1829]. « Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum. Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est »
(Io Jn 5,18-19):
« Potens est autem Dominus, qui abstulit peccatum vestrum et delicta vestra donavit, tueri et custodire vos adversum Diaboli adversantis insidias, ut non vobis obrepat inimicus, qui culpam generare consuevit. Sed qui Deo se committit, Diabolum non timet. "Si" enim "Deus pro nobis, quis contra nos" (Rm 8,31) »[1830].
De « principe huius mundi » (cf.
Jn 14,30) victoria, semel pro semper, obtenta est illa Hora, qua Iesus Se libere tradit morti ut nobis Suam donet vitam. Tunc iudicium est huius mundi et princeps huius mundi « proiicitur » (cf.
Jn 12,31 Ap 12,10). Hic « persecutus est Mulierem » (
Ap 12,13) (cf.
Ap 12,13-16) , illam tamen non prehendit: nova Eva, Spiritus Sancti « gratia plena », a peccato et a corruptione mortis praeservatur (immaculata Conceptio et Assumptio sanctissimae Matris Dei Mariae, semper Virginis). « Et iratus est draco in Mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius » (
Ap 12,17) . Hac de causa, Spiritus et Ecclesia orant: « Veni, Domine Iesu » (
Ap 22,17 Ap 22,20), quia Eius Adventus nos a Malo liberabit.
Petentes a Malo liberari, pariter ab omnibus malis liberari petimus, praesentibus, praeteritis et futuris, quorum ille auctor est vel instigator. In hac ultima petitione, Ecclesia omnem mundi angustiam fert coram Patre. Cum liberatione a malis quae genus opprimunt humanum, precatur donum pretiosum pacis et gratiam perseverantis exspectationis reditus Christi. Sic orans, in fidei humilitate recapitulationem anticipat omnium hominum omniumque rerum in Eo qui habet « claves mortis et inferni » (
Ap 1,18), « qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens » (
Ap 1,8) (cf.
Ap 1,4).
« Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae Tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi: exspectantes beatam spem et Adventum Salvatoris nostri Iesu Christi »[1831].
DOXOLOGIA FINALIS
Doxologia finalis « Quia Tuum est regnum, et potestas, et gloria » tres primas petitiones ad Patrem nostrum, per inclusionem, resumit: glorificationem Eius Nominis, Adventum Eius Regni et potentiam Eius voluntatis salvificae. Haec tamen iterata sumptio in ea fit sub forma adorationis et actionis gratiarum, sicut in liturgia caelesti (cf.
Ap 1,6 Ap 4,11 Ap 5,13). Princeps huius mundi sibi mendaciter hos tres titulos tribuerat regalitatis, potentiae et gloriae (cf.
Lc 4,5-6); Christus Dominus eos Patri Suo Patrique nostro restituit, donec Ei Regnum tradat, cum mysterium salutis definitive consummabitur et Deus erit omnia in omnibus (cf.
1Co 15,24-28).
« Tum vero expleta oratione, dicis: "Amen", per illud Amen, quod significat "fiat" (cf.
Lc 1,38), quaecumque in hac a Deo tradita oratione continentur, obsignans »
[1832].
Compendium
In oratione « Pater noster » tres primae petitiones habent, ut obiectum, gloriam Patris: sanctificationem Nominis, Adventum Regni et adimpletionem voluntatis divinae. Reliquae quattuor Ei nostra praesentant desideria: hae petitiones ad nostram referuntur vitam ad eam nutriendam vel ad eam a peccato sanandam et ad nostram attinent colluctationem pro victoria Boni super Malum.
Petentes: « Sanctificetur Nomen Tuum » ingredimur Dei consilium, sanctificationem Eius Nominis * revelati Moysi, deinde in Iesu * a nobis et in nobis, sicut etiam in omni gente et in unoquoque homine.
Secunda petitione, Ecclesia reditum Christi et finalem Regni Dei Adventum praecipue intendit. Etiam orat pro Regni Dei incremento in nostrarum vitarum « hodie ».
In tertia petitione, Patrem nostrum precamur ut nostram voluntatem cum illa coniungat Filii Sui ad Suum salutis consilium in vita mundi adimplendum.
In quarta petitione, dicentes « Da nobis », in communione cum fratribus nostris, nostram filialem exprimimus fiduciam erga Patrem nostrum caelestem. « Panem nostrum » nutrimentum indicat terrestre ad omnium subsistentiam necessarium atque etiam vitae significat Panem: Verbum Dei et corpus Christi. Recipitur in « Hodie » Dei, tamquam nutrimentum pernecessarium, (super-) substantiale Convivii Regni, quod Eucharistia anticipat.
Quinta petitio pro nostris offensis misericordiam postulat Dei, quae nostrum cor nequit penetrare, nisi nostris inimicis indulgere didicimus secundum Christi exemplum et cum Eius adiutorio.
Cum dicimus « Ne nos inducas in tentationem », Deum rogamus ne permittat nos viam aggredi quae ad peccatum ducit. Haec petitio Spiritum implorat discretionis et roboris; gratiam efflagitat vigilantiae et finalem perseverantiam.
In ultima petitione, « Sed libera nos a Malo », christianus Deum cum Ecclesia precatur, ut victoriam, iam a Christo obtentam, de « principe huius mundi », de Satana, angelo qui se personaliter Deo Eiusque salutis consilio opponit, manifestet.
Per finale « Amen », « Fiat » nostrum ad septem attinens petitiones exprimimus: « Ita sit... ».
CONSTITUTIO APOSTOLICA
« FIDEI DEPOSITUM »
QUA CATHOLICAE ECCLESIAE CATECHISMUS POST CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II INSTAURATUS PUBLICI IURIS FIT
IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Venerabilibus Fratribus Cardinalibus, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Presbyteris, Diaconis ceterisque populi Dei membris
Fidei depositum custodiendum Dominus Ecclesiae suae dedit, quod quidem munus Ipsa indesinenter explet. Concilii Oecumenici Vaticani II, triginta ante annos a Decessore Nostro Ioanne Pp. XXIII fel. rec. sollemniter inchoati, mens atque optatum eo spectabant, ut Ecclesiae apostolica atque pastoralis missio apta in luce poneretur, et ita veritatis evangelicae fulgor homines alliceret cunctos ad inquirendam accipiendamque Christi caritatem supereminentem (cf.
Ep 3,19).
His congressionibus Ioannes Pp. XXIII munus praecipuum concredidit aptius tuendi explicandique catholicae doctrinae pretiosum depositum, ut idem magis perspicuum fieret Christifidelibus et universis bonae voluntatis hominibus. Ideo Concilii non erat statim aetatis illius errata damnare, sed ante omnia aequo animo niti doctrinae fidei ostendere fortitudinem venustatemque. « Huius ergo Concilii lumine illustrata * ait ille Ecclesia spiritualibus divitiis, ut confidimus, augebitur, atque, novarum virium robur ex illo hauriens, intrepide futura prospiciet tempora » nostrum est ut « alacres, sine timore, operi, quod nostra exigit aetas, nunc insistamus, iter pergentes, quod Ecclesia a viginti fere saeculis fecit »
[1833].
Deo adiuvante, potuerunt Patres Concilii, quattuor per annos laborantes, doctrinarum normarumque pastoralium conficere haud spernendam summam universaeque Ecclesiae subicere. Pastores atque Christifideles ibi inveniunt consilia ad illam efficiendam « cogitationum, operositatis, morum moralisque virtutis, laetitiae atque spei restitutionem, quam sane Concilium ardenter exoptavit »
[1834].
Suam post conclusionem non destitit Concilium a vita ecclesiali concitanda. Anno MCMLXXXV potuimus declarare: « Nobis quidem Qui feliciter eidem interfuimus atque eiusdem progressui navam dedimus operam * Vaticanum Secundum semper exstitit, atque peculiari ratione manet his Nostri Pontificatus annis, constans comparationis punctum universae Nostrae pastoralis activitatis, scite quidem contendentes ad certam firmamque ipsius normarum accommodationem, respectu habito cuiusque particularis Ecclesiae totiusque catholicae Ecclesiae. Oportet sane indesinenter hunc repetere fontem »
[1835].
Hoc mentis consilio extraordinarium convocavimus Synodi Episcoporum Coetum, die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXV, vicesima incidente anniversaria memoria a conclusione Concilii. Huius Coetus propositum in eo erat ut gratias fructusque spiritales Concilii Vaticani II celebraret, utque ipsius doctrinam altius pervestigaret, quo melius christifideles universi ei assentirentur eiusque agnitio et accommodatio divulgarentur.
His in rebus adiunctis, Patres synodales affirmaverunt: « Valde communiter desideratur catechismus seu compendium totius doctrinae catholicae, tam de fide quam de moribus, conscribendum, quod quasi punctum referentiae sit pro catechismis seu compendiis quae in diversis regionibus componentur. Praesentatio doctrinae talis esse debet quae sit biblica et liturgica, sanam doctrinam praebens simul et vitae hodiernae christianorum accommodata »
[1836]. Inde a Synodi conclusione, Nostrum reddidimus hoc propositum, recte existimantes quod idem « omnino respondet verae necessitati Ecclesiae Universalis et Ecclesiarum particularium »
[1837].
Qua de causa integro corde gratias agimus Domino hoc ipso die quo universae Ecclesiae offerre possumus, inscriptione adhibita « Catechismus Catholicae Ecclesiae », hunc « comparationis textum » pro catechesi renovata vivis fidei fontibus!
Post Liturgiam renovatam atque novam Iuris Canonici Ecclesiae Latinae codificationem catholicarumque Ecclesiarum Orientalium canonum, admodum adiuvabit hic catechismus totius vitae ecclesialis renovationem a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo exoptatam atque ad praxim deductam.
Catholicae Ecclesiae Catechismus est fructus amplissimae cooperationis; ad maturitatem pervenit per enixam sex annorum operam intento apertionis animo atque ferventi ardore peractam.
Anno MCMLXXXVI credidimus duodecim Cardinalium Episcoporumque coetui, Cardinali Iosepho Ratzinger praeside, munus adparandi propositum pro catechismo a Patribus Synodalibus postulato. Redactionis consilium, septem constans episcopis dioecesanis doctrinae theologicae atque catecheseos peritis, coetui adlaboranti adfuit.
Coetus, cuius erat proponere normas atque invigilare ad laborum evolutionem, persecutus est diligenter cuncta itinera novem subsequentium editionum redactionis. Confectionis consilium, pro munere suo, facultatem recepit scribendi textum, immittendi mutationes a Coetu postulatas atque invigilandi notas multorum theologorum, explanatorum christianae doctrinae, institutorum atque praesertim Episcoporum totius mundi, ad textum meliorem conficiendum. In Consilio magno cum emolumento variae sententiae comparatae sunt et ita textus ditior evasit eiusque unitas et congruentia omnino in tuto positae sunt.
Cogitatum propositum amplam obstrinxit catholicorum episcoporum consultationem, eorum episcopalium Conferentiarum vel Synodorum, theologiae atque catecheseos institutorum. In universum, propositum ab episcopis benigne admodum exceptum est. Affirmari potest eiusmodi Catechismum fructum consociatae operae totius Episcopatus Catholicae Ecclesiae, qui magno sane animo Nostram recepit invitationem ut particeps fieret responsalitatis hoc in incepto ad vitam ecclesialem proxime spectanti. Haec responsio altum gaudium Nostrum concitat, quia tot votorum congruentia designat profecto fidei quandam symphoniam. Huius Catechismi effectio ostendit insuper Episcopatus naturam collegialem: Ecclesiae catholicitatem testatur.
Catechismus fideliter quidem atque disposite exhibere debet doctrinam Bibliorum Sacrorum vivaeque in Ecclesia Traditionis, authentici Magisterii pariterque spiritualis hereditatis Patrum, Doctorum, sanctorum sanctarumque Ecclesiae, quo melius christiana mysteria cognoscantur atque fides populi Dei reficiatur. Aptam oportet instituat rationem declarationum doctrinae, quam Sanctus Spiritus per saeculorum decursum Ecclesiae suae suggessit. Oportet insuper auxilio sit in collustrandis rerum novis condicionibus lumine fidei quaestionibusque quae nondum proposita sunt praeterita aetate.
Catechismus ergo exhibebit nova et vetera (cf.
Mt 13,52) cum semper eadem sit fides atque semper fons novorum luminum.
Ut eiusmodi duplici postulationi responsum det, Catholicae Ecclesiae Catechismus repetit una ex parte antiquam translaticiam dispositionem iam a Catechismo Sancti Pii V exhibitam, materiam partiendo in quattuor partes: Credo; sacra Liturgia, cuius primas partes agunt sacramenta; christiana agendi ratio, cuius expositio initium sumit a decalogo; et demum christiana oratio. Tamen, eodem tempore, materia saepe exhibetur « nova » ratione, ut aetatis nostrae postulationibus respondeatur.
Quattuor partes annectuntur aliae aliis: mysterium christianum est fidei obiectum (prima pars); idem celebratur atque communicatur per liturgicas actiones (secunda pars); praesto adest ad illuminandos sustentandosque Dei filios in eorum operibus (tertia pars); nostram conflat orationem, cuius praecipua significatio est « Pater Noster », atque constituit obiectum petitionis nostrae, nostrae laudis, nostraeque intercessionis (quarta pars).
Liturgia ipsa est oratio; fidei confessio locum invenit sibi aptum in cultus celebratione. Gratia, sacramentorum fructus, est actuositatis christianae condicio quae substitui non potest, eadem ratione qua participatio liturgiae Ecclesiae poscit fidem. Si fides operibus nudatur: mortua est in semet ipsa (cf.
Jc 2,14-26) nec fructus ad vitam aeternam afferre potest.
Catholicae Ecclesiae Catechismum legendo, percipere possumus miram mysterii Dei unitatem ipsiusque consilii salutis, sicut et Christi Iesu locum centralem, Unigeniti Filii Dei, a Patre missi, in Beatissimae Virginis Mariae ventre hominis facti cooperante Sancto Spiritu, ut Salvator noster evaderet. Mortuus atque resuscitatus, semper Ecclesiae suae adest, praesertim in Sacramentis; Ipse est verus fidei fons, navitatis christianae exemplar, precum nostrarum Magister.
Ecclesiae Catholicae Catechismus, quem die quinto et vicesimo mensis Iunii p.p. probavimus cuiusque hodie Auctoritate Nostra Apostolica iubemus promulgationem, est Ecclesiae fidei doctrinaeque catholicae expositio, comprobatae vel illustratae a sacra Scriptura, apostolica Traditione atque Ecclesiae Magisterio. Eum declaramus firmam regulam ad fidem docendam, ideoque validum legitimumque instrumentum pro ecclesiali communione. Utinam inserviat renovationi ad quam indesinenter Sanctus Spiritus vocat Dei Ecclesiam, Christi Corpus, in itinere versus Regni lumen nulla umbra foedatum!
Catechismum Catholicae Ecclesiae comprobare illumque publici iuris facere pertinet ad ministerium quod Petri Successor praestare vult Sanctae Catholicae Ecclesiae, omnibus particularibus Ecclesiis pacem et communionem habentibus cum Romana Apostolica Sede: ministerium scilicet sustentandae atque confirmandae fidei omnium discipulorum Domini Iesu (cf.
Lc 22,32), pariterque solidandi unitatis vincula eadem in apostolica fide.
Rogamus ergo Ecclesiae Pastores atque Christifideles ut hunc recipiant Catechismum communionis animo eodemque assidue utantur in explendo munere nuntiandi fidem atque provocandi ad vitam evangelicam. Catechismus hic iis traditur ut comparationis textus habeatur tutus atque authenticus in docenda doctrina catholica, et potissimum omnino in locorum catechismis componendis. Praebetur insuper omnibus Christifidelibus cupientibus aptius cognoscere investigabiles salutis divitias (cf.
Ep 3,8). Afferre vult subsidium oecumenicis laboribus sancto concitatis desiderio unitatis omnium christianorum comparandae, fidei catholicae denotando diligenter summam miramque cohaerentiam. Catechismus Catholicae Ecclesiae demum praebetur omni homini poscenti rationem de ea, quae est in nobis, spe (cf.
1P 3,15) atque concitato desiderio cognoscendi quod Catholica Ecclesia credit.
Hic Catechismus non vult substituere catechismos variis in locis compositos, ab auctoritatibus ecclesiasticis, Episcopis dioecesanis et Episcoporum coetibus legitime comprobatos, praesertim si probati fuerunt a Sede Apostolica. Destinatur ad fovendam atque adiuvandam singulorum locorum compositionem novorum catechismorum, qui rationem habeant diversarum condicionum culturarumque, servent tamen diligenter fidei unitatem necnon erga doctrinam catholicam fidelitatem.
Sub fine huius documenti, quod Catholicae Ecclesiae Catechismum profert, Nos Sanctissimam Virginem Mariam, Verbi Incarnati et Ecclesiae Matrem, precamur, ut sua valida intercessione opus sustineat catecheticum totius Ecclesiae per omnes gradus, hoc tempore quo Ecclesia vocatur ad novum evangelizationis conatum. Utinam verae fidei lux liberet homines ab ignorantia peccatique servitute, ut eos conducat ad unicam libertatem hoc nomine dignam (cf.
Jn 8,32), ad libertatem scilicet vitae in Christo Iesu sub Spiritus Sancti ductu hic in terra agendae, et in Regno caelorum ad plenitudinem felicis contemplationis Dei facie ad faciem! (cf.
1Co 13,12 2Co 5,6-8)
Datum die XI mensis Octobris, anno MCMXCII, triginta exactis annis ab inito Concilio Oecumenico Vaticano II, Pontificatus Nostri quarto decimo.