III. Ecclesia - Templum Spiritus Sancti
« Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra; hoc Spiritus Sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia »
[578]. « Huic autem Christi Spiritui tamquam non adspectabili principio id quoque attribuendum est, ut omnes corporis partes tam inter sese, quam cum excelso Capite suo coniungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in singulis membris »
[579]. Spiritus Sanctus Ecclesiam efficit « templum Dei vivi » (
2Co 6,16) (cf.
1Co 3,16-17 Ep 2,21).
« Hoc enim Ecclesiae creditum est Dei munus (...) et in eo deposita est communicatio Christi, id est Spiritus Sanctus, arrha incorruptelae et confirmatio fidei nostrae et scala ascensionis ad Deum. (...) Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia et omnis gratia »[580].
Spiritus Sanctus « in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris principium »
[581]. Ipse multipliciter in totius corporis aedificationem operatur in caritate: (cf.
Ep 4,16) per Verbum Dei « qui potens est aedificare » (
Ac 20,32), per Baptisma per quod Ipse corpus efformat Christi (cf.
1Co 12,13); per sacramenta quae membris Christi augmentum praebent et sanationem; per Apostolorum gratiam quae inter Eius dona praestat
[582], per virtutes quae secundum bonum agere faciunt, per multiplices denique speciales gratias (quae « charismata » appellantur) per quas Ipse fideles « aptos et promptos reddit ad suscipienda varia opera et officia, pro renovatione et ampliore aedificatione Ecclesiae proficua »
[583].
Charismata
Charismata, sive extraordinaria sive simplicia et humilia, Spiritus Sancti sunt gratiae quae directe vel indirecte utilitatem habent ecclesialem, quatenus ad Ecclesiae ordinantur aedificationem, ad hominum bonum et ad mundi necessitates.
Charismata cum gratitudine sunt accipienda ab illo qui ea recipit, sed etiam ab omnibus Ecclesiae membris. Ea sunt revera mirabiles divitiae gratiae pro vitalitate apostolica et pro sanctitate totius corporis Christi; dummodo de donis agatur quae vere a Spiritu Sancto procedunt et modo exerceantur plene impulsibus authenticis Eiusdem Spiritus conformi, id est secundum caritatem, veram charismatum mensuram (cf.
1Co 13).
Hoc sensu, charismatum discretio apparet semper necessaria. Nullum charisma eximitur de relatione et submissione Pastoribus Ecclesiae. Eis « speciatim competit, non Spiritum extinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere »
[584], ut omnia charismata in sua diversitate et complementaritate « ad utilitatem » (
1Co 12,7) cooperentur
[585].
Compendium
Christus Iesus «
dedit Semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni inquitate et mundaret Sibi populum peculiarem » (
Tt 2,14).
«
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem » (
1P 2,9).
Ingressus in populum Dei per fidem fit et per Baptismum. «
Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines »
[586],
ut in Christo «
homines unam familiam unumque populum Dei constituant »
[587].
Ecclesia corpus est Christi. Per Spiritum Eiusque actionem in sacramentis, praesertim in Eucharistia, Christus mortuus et resuscitatus communitatem credentium constituit tamquam corpus Suum.
In huius corporis unitate diversitas habetur membrorum et munerum. Omnia membra inter se uniuntur, peculiariter cum illis qui patiuntur, pauperes sunt et persecutione vexati.
Ecclesia corpus est cuius Christus est Caput: de Ipso, in Ipso et pro Ipso vivit; Ipse cum illa vivit et in illa.
Ecclesia Sponsa est Christi: Ipse eam dilexit et tradidit Semetipsum pro ea. Per Suum sanguinem eam purificavit. Eam Matrem fecit fecundam omnium filiorum Dei.
Ecclesia templum est Spiritus Sancti. Spiritus est velut corporis mystici anima, principium vitae eius, unitatis in diversitate et divitiarum suorum donorum et charismatum.
«
Sic apparet universa Ecclesia sicuti "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata" »
[588].
Paragraphus 3: ECCLESIA EST UNA, SANCTA, CATHOLICA ET APOSTOLICA
« Haec est unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur »
[589]. Haec quattuor attributa inseparabiliter inter se connexa
[590], Ecclesiae eiusque missionis lineamenta denotant essentialia. Ecclesia ea ex se ipsa non habet; Christus per Spiritum Sanctum tribuit Ecclesiae ut una, sancta, catholica sit et apostolica, atque etiam Ipse eam vocat ut unamquamque ex his qualitatibus deducat in rem.
Solum fides agnoscere potest Ecclesiam has proprietates ex fonte habere divino. Sed earum historicae manifestationes sunt etiam signa quae rationi humanae clare loquuntur. « Ecclesia per se ipsa * commemorat Concilium Vaticanum I , ob suam (...) eximiam sanctitatem (...), ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile »
[591].
I. Ecclesia est una
Unitatis Ecclesiae sacrum mysterium
[592]
Ecclesia una est ratione sui fontis: « Huius mysterii supremum exemplar et principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei Patris et Filii in Spiritu Sancto »
[593]. Ecclesia una est
ratione sui Fundatoris: « Ipse enim Filius incarnatus (...) per crucem Suam omnes homines Deo reconciliavit (...) restituens omnium unitatem in uno populo et uno corpore »
[594]. Ecclesia una est
ratione « animae » suae: « Spiritus Sanctus, qui credentes inhabitat totamque replet atque regit Ecclesiam, miram illam communionem fidelium efficit et tam intime omnes in Christo coniungit, ut Ecclesiae unitatis sit Principium »
[595]. Ad ipsam ergo essentiam Ecclesiae pertinet ut una sit:
« O miraculum mysticum! Unus quidem est universorum Pater. Unum est etiam Verbum universorum, et Spiritus Sanctus unus, et Ipse est ubique. Una autem sola est Mater Virgo; mihi autem placet eam vocare Ecclesiam »[596].
Haec tamen Ecclesia una, inde ab origine sua, se cum magna praesentat
diversitate, quae simul procedit e varietate donorum Dei et e multiplicitate personarum quae illa recipiunt. In populi Dei unitate diversitates congregantur populorum et culturarum. Inter Ecclesiae membra diversitas exsistit donorum, munerum, condicionum et vitae modorum; « in ecclesiastica communione legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes »
[597]. Magnae huius diversitatis divitiae unitati Ecclesiae non opponuntur. Peccatum tamen et eius consequentiarum pondus constanter unitatis dono minantur. Propterea Apostolus hortari debet ad servandam « unitatem spiritus in vinculo pacis » (
Ep 4,3).
Quaenam sunt haec unitatis vincula? Super omnia, caritas quae « est vinculum perfectionis » (
Col 3,14). Sed Ecclesiae peregrinantis unitas etiam per visibilia communionis fulcitur vincula:
* per unius fidei Professionem ab Apostolis receptae;
* per communem cultus divini celebrationem, praesertim sacramentorum;
* per apostolicam ope sacramenti Ordinis successionem, quae concordiam familiae Dei sustinet fraternam[598].
« Haec est unica Christi Ecclesia, (...) quam Salvator noster, post Resurrectionem Suam, Petro pascendam tradidit, eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit (...). Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata »
[599].
Decretum de Oecumenismo Concilii Vaticani II explicat: « Per solam enim catholicam Christi Ecclesiam, quae generale auxilium salutis est, omnis salutarium mediorum plenitudo attingi potest. Uni nempe Collegio apostolico cui Petrus praeest credimus Dominum commisisse omnia bona Foederis Novi, ad constituendum unum Christi corpus in terris, cui plene incorporentur oportet omnes, qui ad populum Dei iam aliquo modo pertinent »[600].
Unitatis vulnera
De facto, « in hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat Apostolus; posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt dissensiones, et communitates haud exiguae a plena communione Ecclesiae catholicae seiunctae sunt, quandoque non sine hominum utriusque partis culpa »
[601]. Rupturae quae unitatem vulnerant corporis Christi (distinguuntur haeresis, apostasia et schisma) (cf.
CIC 751), sine hominum peccatis non fiunt:
« Ubi peccata sunt, ibi est multitudo, ibi schismata, ibi haereses, ibi dissensiones; ubi autem virtus, ibi singularitas, ibi unio, ex quo omnium credentium erat cor unum et anima una »[602].
Illi qui hodie in communitatibus ortis ex talibus rupturis nascuntur « et fide Christi imbuuntur, de separationis peccato argui nequeunt, eosque fraterna reverentia et dilectione amplectitur Ecclesia catholica. (...) Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur »
[603].
Praeterea, « elementa plura sanctificationis et veritatis »
[604] extra visibiles Ecclesiae catholicae limites exsistunt: « Verbum Dei scriptum, vita gratiae, fides, spes et caritas, aliaque interiora Spiritus Sancti dona ac visibilia elementa »
[605]. Christi Spiritus his Ecclesiis et communitatibus utitur ecclesialibus tamquam salutis mediis quorum virtus ex gratiae et veritatis procedit plenitudine quam Christus Ecclesiae catholicae commisit. Haec omnia bona proveniunt a Christo et ad Illum ducunt
[606] atque ex semetipsis « ad unitatem catholicam »282 vocant.
In via ad unitatem
Unitatem, « quam Christus ab initio Ecclesiae Suae largitus est, (...) inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus »
[607]. Christus Suae Ecclesiae donum unitatis semper praebet, sed Ecclesia semper orare et adlaborare debet ad conservandam, fulciendam et perficiendam unitatem quam pro illa Christus vult. Hac de causa, Ipse Iesus in hora Suae passionis Patrem oravit, et orare non desinit, pro Suorum discipulorum unitate: « ...ut omnes unum sint, sicut Tu, Pater, in me et ego in Te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia Tu me misisti » (
Jn 17,21). Optatum unitatem omnium christianorum restaurandi Christi est donum et Spiritus Sancti vocatio
[608].
Ut huic adaequate respondeatur, requiruntur:
* permanens Ecclesiae renovatio in maiore fidelitate ad eius vocationem. Haec renovatio vis est motus unitatem versus
[609];
*
cordis conversio ut singuli « secundum Evangelium vitam degere studeant »
[610], quia membrorum infidelitas Christi dono divisionum est causa;
*
oratio in communi, quia « cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis supplicationibus pro christianorum unitate, tamquam anima totius motus oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari possunt »
[611];
*
mutua fraterna cognitio[612];
*
oecumenica institutio fidelium et speciatim sacerdotum
[613];
*
dialogus inter theologos et conventus inter christianos diversarum Ecclesiarum et communitatum
[614];
*
cooperatio inter christianos in diversis servitii hominum campis
[615].
« Ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat, tam ad fideles quam ad Pastores »
[616]. Sed oportet nos esse conscios « hoc sanctum propositum reconciliandi christianos omnes in unitate unius unicaeque Ecclesiae Christi humanas vires et dotes excedere ». Hac de causa, nostram spem reponimus totam « in oratione Christi pro Ecclesia, in amore Patris erga nos, in virtute Spiritus Sancti »
[617].
II. Ecclesia est sancta
« Ecclesia (...) indefectibiliter sancta creditur. Christus enim Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu "solus Sanctus" celebratur, Ecclesiam tamquam Sponsam Suam dilexit, Seipsum tradens pro ea, ut illam sanctificaret, eamque Sibi ut corpus Suum coniunxit atque Spiritus Sancti dono cumulavit, ad gloriam Dei »
[618]. Ecclesia est igitur « populus Dei sanctus »
[619], eiusque membra « sancti » appellantur. (Cf
Act 9,13;
1Cor 6,1,
1Cor 16,1)
Ecclesia, Christo unita, ab Ipso sanctificatur; ab Ipso et in Ipso illa fit etiam
sanctificans: ad sanctificationem hominum in Christo et Dei glorificationem, « uti ad finem, omnia (...) Ecclesiae opera contendunt »
[620]. In illa « omnis salutarium mediorum plenitudo »298 reposita est. In illa « per gratiam Dei sanctitatem acquirimus »
[621].
« Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur »
[622]. In eius membris, sanctitas perfecta adhuc est acquirenda: « Tot ac tantis salutaribus mediis muniti, christifideles omnes, cuiusvis conditionis ac status, ad perfectionem sanctitatis qua Pater Ipse perfectus est, sua quisque via, a Domino vocantur »
[623].
Caritas anima est sanctitatis ad quam omnes appellantur: illa « omnia sanctificationis media regit, informat ad finemque perducit »:
[624]
« Intellexi Ecclesiae, si ipsa corpus variis compactum membris habeat, membrum maxime necessarium et omnium nobilissimum deesse non posse; intellexi Ecclesiam Cor habere et huiusmodi Cor esse Amore incensum. Intellexi unum Amorem facere ut membra Ecclesiae agant, etsi Amor extingueretur, Apostolos Evangelium non amplius esse annuntiaturos, Martyres recusaturos esse sanguinem effundere suum... Intellexi Amorem omnes in se concludere Vocationes, Amorem omnia esse, eundemque universa tempora et loca comprehendere... uno verbo amorem Aeternum esse »
[625].
« Dum vero Christus, "sanctus, innocens, impollutus", peccatum non novit, sed sola delicta populi repropitiare venit, Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, paenitentiam et renovationem continuo prosequitur »
[626]. Omnia Ecclesiae membra, eius ministris inclusis, se peccatores agnoscere debent (cf.
1Jn 1,8-10). In omnibus zizania peccati bono Evangelii semini usque ad finem temporum adhuc miscentur (cf.
Mt 13,24-30). Ecclesia igitur peccatores congregat Christi salute captos, sed adhuc in sanctificationis via:
Ecclesia « est igitur sancta, licet in sinu suo peccatores complectatur; nam ipsa non alia fruitur vita, quam vita gratiae; hac profecto si aluntur, membra illius sanctificantur, si ab eadem se removent, peccata sordesque animae contrahunt, quae obstant, ne sanctitas eius radians diffundatur. Quare affligitur et paenitentiam agit pro noxis illis, potestatem habens ex his sanguine Christi et dono Spiritus Sancti filios suos liberandi »[627].
Ecclesia, quosdam
canonizans fideles, id est sollemniter proclamans hos fideles heroice virtutes exercuisse et in fidelitate gratiae Dei duxisse vitam, potentiam agnoscit Spiritus sanctitatis qui est in ea, et spem sustinet fidelium his illos praebens tamquam exemplaria et intercessores
[628]. « In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae, semper sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis »
[629]. « Sanctitas Ecclesiae est profecto secretus fons et mensura infallibilis eius operositatis apostolicae et impetus missionarii »
[630].
« Dum autem Ecclesia in beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit, christifideles adhuc nituntur, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt »:
[631] in ea, Ecclesia est iam plene sancta.
III. Ecclesia est catholica
Quid « catholica » significet?
Verbum « catholica » significat « universalis » sive « secundum totalitatem » sive « secundum integritatem ». Ecclesia est catholica duplici sensu:
Est catholica quia in ea Christus est praesens. « Ubi fuerit Christus Iesus, ibi catholica est Ecclesia »
[632]. In ea Christi corporis, eius Capiti uniti, subsistit plenitudo (cf.
Ep 1,22-23), id quod implicat eam ex Illo recipere « plenitudinem mediorum salutis »
[633] ab Ipso volitorum: rectae et completae fidei confessionem, vitam sacramentalem integram atque ordinatum in successione apostolica ministerium. Hoc sensu fundamentali, Ecclesia die Pentecostes erat catholica
[634], et ipsa id semper erit usque ad diem Parusiae.
Ea est catholica quia a Christo ad genus humanum mittitur universum: (cf.
Mt 28,19)
« Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque Suos, qui erant dispersi, in unum tandem congregare statuit. (...) Hic universalitatis character, qui populum Dei condecorat, Ipsius Domini donum est, quo catholica Ecclesia efficaciter et perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius »[635].
Unaquaeque particularis Ecclesia est « catholica »
« Christi Ecclesia vere adest in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae, Pastoribus suis adhaerentes, et ipsae in Novo Testamento Ecclesiae vocantur. (...) In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur fideles et celebratur mysterium Coenae Domini (...). In his communitatibus, licet saepe exiguis et pauperibus, vel in dispersione degentibus, praesens est Christus, cuius virtute consociatur una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia »
[636].
Nomine Ecclesiae particularis, quae in primis dioecesis est (vel eparchia), communitas quaedam intelligitur fidelium in communione fidei et sacramentorum cum eorum Episcopo in successione apostolica ordinato
[637]. Hae Ecclesiae particulares « ad imaginem Ecclesiae universalis » sunt formatae, « in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit »
[638].
Ecclesiae particulares plene sunt catholicae per communionem cum una ex ipsis: cum Ecclesia Romana, quae « caritati praesidens »
[639] est. « Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles »
[640]. « Ab initio enim quando ad nos Dei Verbum assumpta carne descendit, unicam firmam basim et fundamentum omnes ubique christianorum Ecclesiae, quae ibi (Romae) est, maximam nacti sunt habentque Ecclesiam: ut in quam, iuxta ipsam Salvatoris promissionem, portae inferi haudquaquam praevaluerint »
[641].
« Caveamus autem, ne Ecclesiam universalem cogitemus quamdam esse summam vel, si dicere licet, foederatam consociationem (...) Ecclesiarum particularium (...). Ecclesia ipsa, vocatione et missione universali, cum radices mittit in varias conditiones, ad civilem, socialem et humanum ordinem spectantes, in quavis orbis terrae parte exteriores facies ac lineamenta diversa induit »
[642]. Dives disciplinarum ecclesiasticarum, liturgicorum rituum, patrimoniorum theologicorum et spiritualium Ecclesiis localibus propriorum « in unum conspirans varietas indivisae Ecclesiae catholicitatem luculentius demonstrat »
[643].
Quis ad Ecclesiam pertinet catholicam?
« Ad (...) catholicam populi Dei unitatem (...) omnes vocantur homines, ad eamque variis modis pertinent vel ordinantur sive fideles catholici, sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter homines, gratia Dei ad salutem vocati »
[644].
« Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe Professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis. Non salvatur tamen, licet Ecclesiae incorporetur, qui in caritate non perseverans, in Ecclesiae sinu "corpore" quidem, sed non "corde" remanet »
[645].
« Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam »
[646]. « Hi enim qui in Christum credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta constituuntur »
[647].
Cum Ecclesiis orthodoxis haec communio tam profunda est « ut paululum ei desit ad plenitudinem assequendam quae permittat communem celebrationem Eucharistiae Domini »
[648].
Ecclesia et non-christiani
« (...) qui Evangelium nondum acceperunt, ad populum Dei diversis rationibus ordinantur »
[649].
Relatio Ecclesiae cum populo Iudaico. Ecclesia, populus Dei in Novo Foedere, suum proprium scrutans mysterium, vinculum suum cum populo detegit Iudaico
[650], ad quem « prius locutus est Dominus Deus noster »
[651]. Aliter ac apud alias religiones non christianas, fides Iudaica revelationi Dei in Vetere Foedere est iam responsum. Huius populi Iudaici « adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, (...) (eius) sunt patres, et (...) (ex eo) Christus secundum carnem » (
Rm 9,4-5), « sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei » (
Rm 11,29).
Ceterum, si futurum consideretur, populus Dei Veteris Foederis et novus populus Dei ad scopos tendunt analogos: exspectationem Adventus (vel reditus) Messiae. Sed, ex alia parte, est exspectatio reditus Messiae, mortui et resuscitati, tamquam Domini et Filii Dei agniti; ex alia vero parte, exspectatio Adventus, in fine temporum, Messiae, cuius lineamenta velata permanent, exspectatio quam tragoedia ignorantiae vel inscientiae comitatur Christi Iesu.
Relationes Ecclesiae cum musulmanis. « Propositum salutis et eos amplectitur, qui Creatorem agnoscunt, inter quos imprimis musulmanos, qui fidem Abrahae se tenere profitentes, nobiscum Deum adorant unicum, misericordem, homines die novissimo iudicaturum »
[652].
Ecclesiae vinculum cum religionibus non christianis imprimis illud est originis et finis generi humano communium:
« Una enim communitas sunt omnes gentes, unam habent originem, cum Deus omne genus hominum inhabitare fecerit super universam faciem terrae, unum etiam habent finem ultimum, Deum, cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad omnes se extendunt, donec uniantur electi in Civitate sancta »[653].
Ecclesia in aliis religionibus « in umbris et imaginibus » inquisitionem agnoscit Dei ignoti, sed proximi, quia Ipse omnibus vitam, spiritum et omnia praebet et quia Ipse vult omnes homines salvos fieri. Sic Ecclesia quidquid bonum et verum in religionibus inveniri potest, tamquam praeparationem evangelicam considerat « et ab Illo datum qui illuminat omnem hominem, ut tandem vitam habeat »
[654].
Homines tamen in suo religiose procedendi modo etiam limites manifestant et errores qui in eis imaginem deturpant Dei:
« At saepius homines, a Maligno decepti, evanuerunt in cogitationibus suis, et commutaverunt veritatem Dei in mendacium, servientes creaturae magis quam Creatori vel sine Deo viventes ac morientes in hoc mundo, extremae desperationi exponuntur »[655].
Pater, ut omnes filios Suos quos peccatum dispersit et avertit, iterum congregaret, totam humanitatem in Ecclesiam Filii Sui convocare voluit. Ecclesia est locus in quo humanitas suam unitatem suamque salutem recuperare debet. Ipsa est « mundus reconciliatus »
[656]. Ipsa haec navis est « quae pleno dominicae crucis velo Sancti Spiritus flatu in hoc bene navigat mundo »
[657] secundum aliam imaginem Patribus Ecclesiae acceptam, ipsa ab Arca Noe figuratur quae sola salvat de diluvio (cf. iam
1P 3,20-21).
« Extra Ecclesiam nulla salus »
Quomodo haec assertio saepe a Patribus Ecclesiae repetita est intelligenda? Modo positivo formulata, significat omnem salutem a Christo-Capite per Ecclesiam procedere quae corpus est Eius:
Sancta Synodus « docet (...), sacra Scriptura et Traditione innixa, Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad salutem. Unus enim Christus est mediator ac via salutis, qui in corpore Suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem fidei et Baptismi expressis verbis inculcando, necessitatem Ecclesiae, in quam homines per Baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint »[658].
Haec affirmatio ad illos non refertur qui sine culpa sua Christum Eiusque ignorant Ecclesiam:
« Qui enim Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam sine culpa ignorantes, Deum tamen sincero corde quaerunt, Eiusque voluntatem per conscientiae dictamen agnitam operibus adimplere, sub gratiae influxu, conantur, aeternam salutem consequi possunt »[659].
« Etsi ergo Deus viis Sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere (cf.
He 11,6), Ecclesiae tamen necessitas incumbit, simulque ius sacrum, evangelizandi »
[660] omnes homines.
Missio - exigentia catholicitatis Ecclesiae
Missionale mandatum. « Ad gentes divinitus missa ut sit "universale salutis sacramentum" Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens, Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit »:
[661] « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (
Mt 28,19-20).
Missionis origo et scopus. Mandatum Domini missionale fontem suum habet ultimum in amore aeterno Sanctissimae Trinitatis: « Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum propositum Dei Patris »
[662]. Ultimus missionis scopus alius non est quam homines efficere participes communionis exsistentis inter Patrem et Filium in Ipsorum amoris Spiritu
[663].
Missionis motivum. Ex Dei erga omnes homines
amore hausit semper Ecclesia obligationem et vim sui impulsus missionalis: « Caritas enim Christi urget nos... » (
2Co 5,14)
[664]. Revera, Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (
1Tm 2,4). Deus vult omnium salutem per
veritatis agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale, missionaria esse debet.
Missionis viae. « Spiritus (...) Sanctus primas partes agens est totius missionis ecclesialis »
[665]. Ipse Ecclesiam conducit in missionis viis. Eadem continuat et per historiam explicat missionem Ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est; « eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac Ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et Sui Ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per Resurrectionem Suam victor processit »
[666]. Hoc modo, « semen est sanguis christianorum »
[667].
At Ecclesia in sua peregrinatione etiam experitur « quantum inter se distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium concreditur »
[668]. Populus Dei, nonnisi « paenitentiam et renovationem » prosequens
[669] et « per angustam viam crucis procedens »
[670], Regnum Christi extendere valet. 355 « Sicut autem Christus opus Redemptionis in paupertate et persecutione perfecit, ita Ecclesia ad eamdem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet »
[671].
Ecclesia, per suam ipsam missionem, « una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit »
[672]. Missionalis igitur nisus
patientiam exigit. Is per annuntiationem Evangelii incipit ad populos et ad coetus qui nondum in Christum credunt
[673]; prosequitur christianas stabiliens communitates quae signa sint praesentiae Dei in mundo
[674], et locales fundans Ecclesias
[675]; processum aggreditur inculturationis ad Evangelium in populorum culturis incarnandum
[676]; non illi deerit ut etiam contrarium experiatur exitum. « Quod autem ad homines coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit »
[677].
Ecclesiae missio nisum postulat
in christianorum unitatem[678]. Etenim « divisiones christianorum impedimento Ecclesiae sunt quominus ipsa ad effectum deducat plenitudinem catholicitatis sibi propriam in iis filiis, qui sibi quidem Baptismate appositi, sed a sua plena communione seiuncti sunt. Immo et pro ipsa Ecclesia difficilius fit plenitudinem catholicitatis sub omni respectu in ipsa vitae realitate exprimere »
[679].
Missionale opus
dialogum observantia plenum implicat cum illis qui nondum Evangelium acceptant
[680].Credentes pro se ipsis ex hoc dialogo profectum possunt obtinere, melius cognoscere discentes « quidquid (...) veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur »
[681].Ipsi Bonum Nuntium illis qui eum ignorant, annuntiant ut consolident, compleant et elevent veritatem et bonum quae Deus inter homines et populos diffudit, atque ut eos ab errore purificent et malo « ad gloriam Dei, confusionem Daemonis et beatitudinem hominis »
[682].
IV. Ecclesia est apostolica
Ecclesia est apostolica quia est super Apostolos fundata, et quidem triplici sensu:
* ipsa fuit et permanet aedificata « super fundamentum Apostolorum » (Ep 2,20 (cf. Ap 21,14) ), testium ab Ipso Christo electorum et missorum[683];
* ipsa, adiutorio Spiritus habitantis in ea, doctrinam (cf.
Ac 2,42), bonum depositum, sana verba ab Apostolis audita 371 custodit et transmittit;
* ipsa doceri, sanctificari et dirigi pergit ab Apostolis usque ad Christi reditum ope eorum qui illos in eorum munere pastorali succedunt: ope collegii Episcoporum, « cui assistunt presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore »
[684].
« Qui gregem Tuum, Pastor aeterne, non deseris, sed per beatos Apostolos continua protectione custodis, ut iisdem rectoribus gubernetur, quos Filii Tui vicarios eidem contulisti praeesse Pastores »
[685].
Apostolorum missio
Iesus est Patris Missus. Inde ab initio Sui ministerii « vocat ad Se, quos voluit Ipse (...). Et fecit Duodecim, ut essent cum Illo, et ut mitteret eos praedicare » (
Mc 3,13-14). Exinde ii erunt Eius « missi » (verbum graecum òB`FJ84 hoc significat). Ipse in eis Suam propriam prosequitur missionem: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (
Jn 20,21) (cf.
Jn 13,20 Jn 17,18). Eorum ministerium est ergo missionis Eius continuatio: « Qui recipit vos, me recipit », dicit Ipse Duodecim (
Mt 10,40) (cf.
Lc 10,16).
Iesus eos missioni Suae coniungit a Patre receptae: sicut « non potest Filius a Se facere quidquam » (
Jn 5,19 Jn 5,30), sed omnia recipit a Patre qui Illum misit, sic ii quos Iesus mittit, nihil possunt facere sine Illo (cf.
Jn 15,5) a quo missionis mandatum et potestatem illam adimplendi recipiunt. Christi igitur Apostoli sciunt se a Deo factos esse idoneos « ministros Novi Testamenti » (
2Co 3,6), « Dei ministros » (
2Co 6,4), « pro Christo (...) legatione » fungentes (
2Co 5,20), « ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » (
1Co 4,1).
In Apostolorum munere, quaedam habetur ratio quae transmitti non potest: esse scilicet resurrectionis Domini testes electos atque Ecclesiae fundamenta. Sed alia etiam permanens habetur ratio eorum muneris. Christus eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse permansurum (cf.
Mt 28,20). « Missio illa divina, a Christo Apostolis concredita, ad finem saeculi erit duratura, cum Evangelium, ab eis tradendum, sit in omne tempus pro Ecclesia totius vitae principium. Quapropter Apostoli (...) de instituendis successoribus curam egerunt »
[686].
Episcopi Apostolorum successores
Apostoli « ut missio ipsis concredita post eorum mortem continuaretur, cooperatoribus suis immediatis, quasi per modum testamenti, demandaverunt munus perficiendi et confirmandi opus ab ipsis inceptum, commendantes illis ut attenderent universo gregi, in quo Spiritus Sanctus eos posuit pascere Ecclesiam Dei. Constituerunt itaque huiusmodi viros ac deinceps ordinationem dederunt, ut cum decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent »
[687].
« Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato Episcoporum iugiter exercendum ». Propterea docet Ecclesia « Episcopos ex divina institutione in locum Apostolorum successisse, tamquam Ecclesiae Pastores, quos qui audit, Christum audit, qui vero spernit, Christum spernit et Eum qui Christum misit »
[688].
Apostolatus
Tota Ecclesia est apostolica quatenus, per successores Petri et Apostolorum, in fidei et vitae communione cum origine permanet sua. Tota Ecclesia est apostolica quatenus in mundum « mittitur » universum; omnia Ecclesiae membra, licet modis diversis, hanc participant missionem. « Vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum ». « Apostolatus » appellatur « omnis navitas corporis mystici » ad « Regnum Christi ubique terrarum » dilatandum
[689].
« Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus » tam ministrorum ordinatorum quam laicorum « pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione »
[690]. Apostolatus, secundum vocationes, temporis postulationes, diversa Spiritus Sancti dona, formas maxime diversas sumit. Sed caritas, hausta praesertim ex Eucharistia, semper « veluti anima est totius apostolatus »
[691].
Ecclesia est
una, sancta, catholica et apostolica in sua profunda et ultima identitate, quia in ea iam exsistit et in fine temporum adimplebitur « Regnum caelorum », « Regnum Dei » (cf.
Ap 19,6), quod in Persona Christi advenit et in corde eorum qui Ei sunt incorporati, modo crescit arcano usque ad suam plenam eschatologicam manifestationem. Tunc
omnes homines ab Eo redempti, in Eo effecti « sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate » (cf.
Ep 1,4), congregabuntur tamquam
unicus populus Dei, « Sponsa Agni » (cf.
Ap 21,9), « Civitas sancta descendens de caelo a Deo, habens claritatem Dei » (cf.
Ap 21,10-11); « et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina
duodecim Apostolorum Agni » (
Ap 21,14).
Compendium
Ecclesia est una:
ipsa unum habet Dominum, unam profitetur fidem, ex uno nascitur Baptismo, nonnisi unum efformat corpus, uno vivificatum Spiritu, in ordine ad unam spem (cf.
Ep 4,3-5),
in cuius impletione omnes superabuntur divisiones.
Ecclesia est sancta: Sanctissimus Deus eius est auctor; Christus eius Sponsus est, qui tradidit Semetipsum ut eam sanctificaret; Spiritus sanctitatis eam vivificat. Licet peccatores amplectatur, ipsa est sine peccato ex peccatoribus facta. In sanctis sanctitas eius elucet; in Maria est ipsa iam plene sancta.
Ecclesia est catholica:
ipsa totalitatem annuntiat fidei; in se fert et administrat mediorum salutis plenitudinem; ipsa mittitur ad omnes gentes; ad omnes homines se dirigit; omnia amplectitur tempora; ipsa « natura sua missionaria est ».[692]
Ecclesia est apostolica:
ipsa est super fundamentis mansuris aedificata: duodecim Apostolos Agni (cf.
Ap 21,14);
ipsa est indestructibilis; (cf.
Mt 16,18)
ipsa in veritate servatur infallibiliter; Christus eam per Petrum et alios gubernat Apostolos, praesentes in eorum successoribus, in Summo Pontifice et in Episcoporum collegio.
«
Unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur, (...)
subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur »
[693].