Paragraphus 4: CHRISTIFIDELES: HIERARCHIA, LAICI, VITA CONSECRATA
« Christifideles sunt qui, utpote per Baptismum Christo incorporati, in populum Dei sunt constituti, atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes facti, secundum propriam cuiusque condicionem, ad missionem exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo adimplendam concredidit »
[694].
« Inter christifideles omnes, ex eorum quidem in Christo regeneratione, vera viget quoad dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti, secundum propriam cuiusque condicionem et munus, ad aedificationem corporis Christi cooperantur »
[695].
Differentiae ipsae quas Dominus inter corporis Sui membra ponere voluit, eius unitatem servant eiusque missionem. Quia « est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas missionis. Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est munus in Ipsius nomine et potestate docendi, sanctificandi et regendi. At laici, muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Christi participes effecti, suas partes in missione totius populi Dei explent in Ecclesia et in mundo »
[696]. Tandem « ex utraque parte (ex hierarchia et ex laicis) habentur christifideles, qui professione consiliorum evangelicorum (...) suo peculiari modo Deo consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt »
I. Hierarchica Ecclesiae constitutio
Cur ministerium ecclesiale?
Ipse Christus est ministerii fons in Ecclesia. Ipse illud instituit illique auctoritatem et missionem, directionem praebuit et finalitatem:
« Christus Dominus, ad populum Dei pascendum semperque augendum, in Ecclesia Sua varia ministeria instituit, quae ad bonum totius corporis tendunt. Ministri enim, qui sacra potestate pollent, fratribus suis inserviunt, ut omnes qui de populo Dei sunt (...) ad salutem perveniant »[697].
« Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? » (
Rm 10,14-15). Nemo, nec individuum ullum neque ulla communitas, potest sibi ipsi Evangelium annuntiare: « Fides ex auditu » (
Rm 10,17). Nemo potest sibi ipsi mandatum dare et missionem Evangelium nuntiandi. Missus a Domino non auctoritate propria loquitur et agit, sed virtute auctoritatis Christi; non tamquam communitatis membrum, sed eidem nomine Christi loquens. Nemo potest sibi ipsi conferre gratiam, haec debet donari et offerri. Hoc supponit ministros gratiae, auctoritate et aptitudine a Christo ornatos. Ab Eo Episcopi et presbyteri missionem et facultatem (« sacram potestatem ») agendi
in persona Christi Capitis accipiunt, diaconi vero vim populo Dei serviendi in « diaconia » liturgiae, verbi et caritatis, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio. Hoc ministerium, in quo missi a Christo e dono Dei faciunt et tribuunt quod ex se ipsis facere et tribuere non possunt, Ecclesiae traditio « sacramentum » appellat. Ministerium Ecclesiae per sacramentum proprium confertur.
Intrinsece coniuncta naturae sacramentali ministerii ecclesialis est
eius indoles servitii. Ministri etenim, prorsus dependentes a Christo qui missionem praebet et auctoritatem, vere sunt « servi Christi » (cf.
Rm 1,1) ad imaginem Christi qui libere propter nos « formam servi » (
Ph 2,7) accepit. Quia verbum et gratia quorum sunt ministri, eorum non sunt, sed Christi qui illa eis pro aliis concredidit, ipsi libere omnium fient servi (cf.
1Co 9,19).
Eodem modo, sacramentalis naturae ministerii ecclesialis est ut indolem collegialem habeat. Revera, Dominus Iesus, inde ab initio Sui ministerii, Duodecim instituit, « novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae » originem
[698]. Simul electi, etiam sunt simul missi, eorumque unitas fraterna in servitium erit fraternae communionis omnium fidelium; ea quasi reverberatio erit et testimonium communionis Personarum divinarum (cf.
Jn 17,21-23). Hac de causa, quilibet Episcopus suum exercet ministerium in collegii episcopalis sinu, in communione cum Episcopo Romano, sancti Petri Successore et collegii capite; presbyteri ministerium exercent suum in presbyterii dioecesis sinu, sub Episcopi sui directione.
Naturae denique sacramentalis est ministerii ecclesialis ut habeat
indolem personalem. Si Christi ministri in communione agunt, etiam semper modo agunt personali. Unusquisque personaliter vocatur: « Tu me sequere » (
Jn 21,22) (cf.
Mt 4,19 Mt 4,21 Jn 1,43), ut, in missione communi, testis sit personalis, responsabilitatem personaliter ferens coram Illo qui missionem praebet, « in Eius persona » et pro personis agens: « Ego te baptizo in nomine Patris... »; « Ego te absolvo... ».
Ministerium sacramentale in Ecclesia est igitur servitium in nomine Christi exercitum. Hoc indolem habet personalem et formam collegialem. Haec in vinculis efficitur inter collegium episcopale et eius caput, Successorem Petri, et in relatione inter responsabilitatem pastoralem Episcopi pro sua Ecclesia particulari et sollicitudinem collegii episcopalis communem pro Ecclesia universali.
Collegium episcopale eiusque caput, Romanus Pontifex
Christus, Duodecim condens, « ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit »
[699]. « Sicut statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, Successor Petri et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur »
[700].
Dominus e solo Simone, cui nomen dedit Petri, petram fecit Ecclesiae Suae. Ei claves eius dedit (cf.
Mt 16,18-19); eum pastorem totius gregis instituit (cf.
Jn 21,15-17). « Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat »
[701]. Hoc Petri et aliorum Apostolorum pastorale munus ad Ecclesiae pertinet fundamenta. Id ab Episcopis continuatur sub Romani Pontificis primatu.
Summus Pontifex, Romanus Episcopus et Successor sancti Petri, « est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum »
[702]. « Romanus enim Pontifex habet in Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere exercere valet »
[703].
«
Collegium autem
seu corpus Episcoporum auctoritatem non habet, nisi simul cum Pontifice Romano, (...) ut capite eius intellegatur ». Hoc collegium, qua tale, « subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit, quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest »
[704].
« Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico » (
CIC 337, $ 1). « Concilium Oecumenicum nunquam datur, quod a Successore Petri non sit ut tale confirmatum vel saltem receptum »
[705].
« Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem etuniversalitatem populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum unitatem gregis Christi exprimit »
[706].
«
Episcopi autem singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus »
[707]. Qua tales « regimen suum pastorale super portionem populi Dei sibi commissam (...) exercent »
[708], cum presbyterorum et diaconorum assistentia. Sed, qua collegii episcopalis membra, singuli eorum pro omnibus Ecclesiis participant sollicitudinem
[709], quam exercent imprimis « bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae universalis », sic conferentes « ad bonum totius mystici corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum »
[710]. Haec sollicitudo praesertim ad pauperes extendetur (cf.
Ga 2,10), ad eos qui persecutionem propter fidem patiuntur, necnon ad missionarios qui in tota operantur terra.
Ecclesiae particulares proximae et cultura praeditae homogenea provincias efformant ecclesiasticas vel ampliores circumscriptiones patriarchatus appellati vel regiones
[711]. Harum circumscriptionum Episcopi in Synodis possunt congregari vel in provincialibus Conciliis. « Simili ratione Coetus Episcopales hodie multiplicem atque fecundam opem conferre possunt, ut collegialis affectus ad concretam applicationem perducatur »
[712].
Munus docendi
Episcopi, cum presbyteris, cooperatoribus suis, « primum habent officium Evangelium Dei omnibus evangelizandi »
[713], secundum Domini mandatum (cf.
Mc 16,15). Ipsi « sunt fidei praecones, qui novos discipulos ad Christum adducunt, et doctores authentici » fidei apostolicae, « auctoritate Christi praediti »
[714].
Christus, qui veritas est, ad Ecclesiam in puritate fidei ab Apostolis transmissae conservandam, voluit Ecclesiae Suae participationem in Sua propria infallibilitate conferre. « Mediante supernaturali sensu fidei », populus Dei « fidei indefectibiliter adhaeret », sub ductu vivi Magisterii Ecclesiae
[715].
Missio Magisterii coniungitur cum indole definitiva Foederis a Deo in Christo cum populo Suo instaurati; Ipse eum a deviationibus protegere debet et defectibus, eique possibilitatem obiectivam tutari fidem authenticam sine errore profitendi. Sic Magisterii pastorale munus ordinatur ad vigilandum ut populus Dei in veritate permaneat quae liberat. Ad hoc servitium adimplendum, Christus Pastores charismate donavit infallibilitatis in rebus fidei et morum. Huius charismatis exercitium diversas potest induere formas:
Hac « infallibilitate Romanus Pontifex, Collegii Episcoporum caput vi muneris sui gaudet, quando, ut supremus omnium christifidelium Pastor et Doctor, qui fratres suos in fide confirmat, doctrinam de fide vel moribus definitivo actu proclamat. (...) Infallibilitas Ecclesiae promissa in corpore Episcoporum quoque inest, quando supremum Magisterium cum Petri Successore exercet », presertim in aliquo Concilio Oecumenico
[716]. Cum Ecclesia, ope sui supremi Magisterii, quaedam « tamquam divinitus revelata credenda proponit »
[717] et tamquam doctrinam Christi, talibus « definitionibus fidei obsequio est adhaerendum »
[718]. Haec infallibilitas « tantum patet quantum divinae Revelationis patet depositum »
[719].
Assistentia divina etiam Apostolorum successoribus praebetur in communione cum Petri Successore docentibus, et peculiariter Episcopo Romano, totius Ecclesiae Pastori, cum, quin ad definitionem perveniant infallibilem et quin « modo definitivo » se exprimant, in Magisterii ordinarii exercitio doctrinam proponunt quae ad meliorem Revelationis ducit intelligentiam in rebus fidei et morum. Christifideles huic ordinario Magisterio « religioso animi obsequio adhaerere debent »
[720], quod, licet ab assensu fidei distinguatur, illum tamen protrahit.
Munus sanctificandi
Episcopus etiam « est "oeconomus gratiae supremi sacerdotii" »
[721], praesertim in Eucharistia quam ipse offert et cuius oblationem per presbyteros, cooperatores suos, tutatur. Eucharistia enim centrum est vitae Ecclesiae particularis. Episcopus et presbyteri Ecclesiam sanctificant oratione sua suoque labore, per verbi et sacramentorum ministerium. Eam sanctificant per exemplum suum, non « dominantes in cleris, sed formae facti gregis » (
1P 5,3). Sic fiet « ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniant sempiternam »
[722].
Munus regendi
« Episcopi Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate »
[723], quam tamen debent ad aedificandum exercere in servitii spiritu, qui ille est Magistri eorum (cf.
Lc 22,26-27).
« Haec potestas qua, nomine Christi, personaliter funguntur, est propria, ordinaria et immediata, licet a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem ultimatim regatur »
[724]. Sed Episcopi considerandi non sunt tamquam vicarii Romani Pontificis, cuius ordinaria et immediata super omnem Ecclesiam auctoritas illam eorum non abrogat, sed e contra confirmat et defendit. Haec exerceri debet in communione cum tota Ecclesia sub Romani Pontificis ductu.
Bonus Pastor exemplar erit et « forma » muneris pastoralis Episcopi. Debilitatum suarum conscius, Episcopus « condolere potest iis qui ignorant et errant. Subditos, quos ut veros filios suos fovet (...), audire ne renuat. (...) Fideles autem Episcopo adhaerere debent sicut Ecclesia Iesu Christo, et sicut Iesus Christus Patri »:
[725]
« Omnes Episcopo obtemperate, ut Iesus Christus Patri, et presbyterio ut Apostolis; diaconos autem revereamini ut Dei mandatum. Separatim ab Episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad Ecclesiam spectant »[726].
II. Christifideles laici
« Nomine laicorum hic intelleguntur omnes christifideles praeter membra ordinis sacri et status religiosi in Ecclesia sanciti, christifideles scilicet qui, utpote Baptismate Christo concorporati, in populum Dei constituti, de munere Christi sacerdotali, prophetico et regali suo modo participes facti, pro parte sua missionem totius populi christiani in Ecclesia et in mundo exercent »
[727].
Laicorum vocatio
« Laicorum est, ex vocatione propria, res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, Regnum Dei quaerere. (...) Ad illos ergo peculiari modo spectat res temporales omnes, quibus arcte coniunguntur, ita illuminare et ordinare, ut secundum Christum iugiter fiant et crescant et sint in laudem Creatoris et Redemptoris »
[728].
Laicorum christianorum incepta peculiariter sunt necessaria cum agitur de detegendis et inveniendis mediis ut ea quae doctrina et vita christianae exigunt, realitates sociales, politicas, oeconomicas imbuant. Haec incepta elementum sunt normale vitae Ecclesiae:
« Christifideles, et magis concrete laici, in prima vitae Ecclesiae inveniuntur acie; per illos Ecclesia societatis humanae vitale est principium. Propterea illi, et quidem praecipue, semper clarius conscii esse debent se non solum ad Ecclesiam pertinere, sed Ecclesiam esse, id est, christifidelium in terris communitatem sub communis capitis ductu, nempe Romani Pontificis, et Episcoporum in communione cum ipso. Illi sunt Ecclesia »[729].
Laici, quia ipsis, sicut omnibus christifidelibus, a Deo virtute Baptismi et Confirmationis apostolatus est commendatus, officio tenentur et iure gaudent, sive individualiter sive in consociationibus congregati, laborandi ut nuntius divinus salutis ab omnibus hominibus et in terra universa cognoscatur et accipiatur; haec obligatio est adhuc urgentior cum homines nonnisi per eos Evangelium audire possunt et Christum cognoscere. Eorum actio in communitatibus ecclesialibus ita est necessaria ut, sine illa, apostolatus Pastorum plerumque non possit suum plenum effectum obtinere
[730].
Participatio laicorum in munere sacerdotali Christi
« Laici, utpote Christo dicati et Spiritu Sancto uncti, mirabiliter vocantur et instruuntur, ut uberiores semper fructus Spiritus in ipsis producantur. Omnia enim eorum opera, preces et incepta apostolica, conversatio coniugalis et familiaris, labor quotidianus, animi corporisque relaxatio, si in Spiritu peragantur, immo molestiae vitae si patienter sustineantur, fiunt spirituales hostiae, acceptabiles Deo per Iesum Christum (cf.
1P 2,5), quae in Eucharistiae celebratione, cum dominici corporis oblatione, Patri piissime offeruntur. Sic et laici, qua adoratores ubique sancte agentes, ipsum mundum Deo consecrant »
[731].
Modo peculiari, parentes munus participant sanctificationis « vitam coniugalem spiritu christiano ducendo et educationem christianam filiorum procurando » (
CIC 835, $ 4).
Laici, si qualitates habeant requisitas, possunt modo stabili ad ministeria admitti lectoris et acolythi (cf.
CIC 230, $ 1). « Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt etiam laici, etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia supplere, videlicet ministerium verbi exercere, precibus liturgicis praeesse, Baptismum conferre atque sacram Communionem distribuere, iuxta iuris praescripta » (
CIC 230, $ 3).
Eorum participatio in munere prophetico Christi
« Christus (...) Suum munus propheticum adimplet, non solum per Hierarchiam, (...) sed etiam per laicos, quos ideo et testes constituit et sensu fidei et gratia verbi instruit »:
[732]
« Instructio (...) conversiva ad fidem (...) potest competere cuilibet praedicatori, vel etiam cuilibet fideli »[733].
Laici suam missionem propheticam etiam per evangelizationem adimplent, « nuntium Christi scilicet et testimonio vitae et verbo prolatum ». Apud laicos « haec evangelizatio (...) notam quamdam specificam et peculiarem efficacitatem acquirit ex hoc, quod in communibus condicionibus vitae completur »:
[734]
« Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio consistit; verus apostolatus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive non credentibus (...), sive fidelibus »[735].
Illi ex christifidelibus laicis qui harum rerum capaces sint et ad eas efformentur, suum etiam possunt praebere concursum ad catecheticam formationem (cf.
CIC 774 CIC 776 CIC 780), ad scientiarum sacrarum institutionem, 451 ad communicationis socialis media (cf.
CIC 822, $ 3).
« Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando officium, ut sententiam suam de his quae ad bonum Ecclesiae pertinent sacris Pastoribus manifestent eamque, salva fidei morumque integritate ac reverentia erga Pastores, attentisque communi utilitate et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant »
Eorum participatio in munere Christi regali
Christus, per Suam oboedientiam usque ad mortem (cf.
Ph 2,8-9), Suis discipulis communicavit donum libertatis regiae ut « sui abnegatione vitaque sancta regnum peccati in seipsis devincant »
[736].
« Quicumque proprium corpus subegerit nec eius passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur, quod regere se noverit et arbiter sui iuris sit, non captivus trahatur in culpam »[737].
« Laici praeterea, collatis quoque viribus, instituta ac condiciones mundi, si qua mores ad peccatum incitant, ita sanent, ut haec omnia ad iustitiae normas conformentur et virtutum exercitio potius faveant quam obsint. Ita agendo culturam operaque humana valore morali imbuent »
[738].
« Laici (...) possunt animadvertere se vocatos esse vel vocari ad consociandam operam cum Pastoribus in famulatu communitatis ecclesialis, in eius auctum et vitae ubertatem, dum ministeria valde distincta exercent, pro gratia atque charismatibus, quae Dominus iis dilargiri voluerit »
[739].
In Ecclesia, in exercitio potestatis regiminis, « christifideles laici ad normam iuris cooperari possunt » (
CIC 129, $ 2). Sic cum eorum praesentia in Conciliis particularibus (cf.
CIC 443, $ 4), Synodis dioecesanis,461 Consiliis pastoralibus (cf.
CIC 511-512 CIC 536); in exercitio muneris pastoralis cuiusdam paroeciae (cf.
CIC 517, $ 2); collaboratione in Consiliis de rebus oeconomicis;464 participatione in tribunalibus ecclesiasticis (cf.
CIC 1421, $ 2), etc.
Christifideles debent « sedulo distinguere inter iura et officia quae eis incumbunt, quatenus Ecclesiae aggregantur, et ea quae eis competunt, ut sunt humanae societatis membra. Utraque inter se harmonice consociare satagent, memores se, in quavis re temporali, christiana conscientia duci debere, cum nulla humana activitas, ne in rebus temporalibus quidem, Dei imperio substrahi possit »
[740].
« Sic omnis laicus, ex ipsis donis sibi collatis, testis simul et vivum instrumentum missionis ipsius Ecclesiae exsistit "secundum mensuram donationis Christi" (
Ep 4,7) »
[741].
III. Vita consecrata
« Status (...), qui professione consiliorum evangelicorum constituitur, licet ad Ecclesiae structuram hierarchicam non spectet, ad eius tamen vitam et sanctitatem inconcusse pertinet »
[742].
Consilia evangelica, vita consecrata
Consilia evangelica, in sua multiplicitate, omnibus Christi proponuntur discipulis. Perfectio caritatis, ad quam omnes christifideles vocantur, pro illis qui libere vocationem assumunt ad vitam consecratam, implicat obligationem observandi castitatem in caelibatu pro Regno, paupertatem et oboedientiam. Horum consiliorum
professio, in vitae stabilis statu ab Ecclesia agnito, « vitam consecratam » Deo distinguit
[743].
Vitae consecratae status apparet tunc tamquam unus e modis vivendi in consecratione « intimiore », quae in Baptismo radicatur et Deo totaliter devovet
[744]. In vita consecrata, christifideles sibi proponunt, sub Spiritus Sancti motione, Christum pressius sequi, se Deo super omnia dilecto dare et, perfectionem persequentes caritatis in Regni servitio, gloriam mundi futuri significare et annuntiare in Ecclesia (cf.
CIC 573).
Arbor magna, plures rami
« Quasi in arbore ex germine divinitus dato mirabiliter et multipliciter in agro Domini ramificata, variae formae vitae solitariae vel communis, variaeque Familiae (...) (creverunt), quae tum ad profectum sodalium, tum ad bonum totius corporis Christi opes augent »
[745].
« Inde ab exordiis quidem Ecclesiae fuerunt viri et mulieres, qui per praxim consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque imitari intenderunt et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt vel Familias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate libenter suscepit et adprobavit »
[746].
Episcopi nova dona vitae consecratae a Spiritu Sancto Ecclesiae Eius concredita semper discernere satagent; novarum vitae consecratae formarum approbatio Sedi Apostolicae reservatur (cf.
CIC 605).
Vita eremitica
Eremitae, quin publice tria consilia evangelica semper profiteantur, « arctiore a mundo secessu, solitudinis silentio, assidua prece et paenitentia, suam in laudem Dei et mundi salutem vitam devovent » (
CIC 603, $ 1).
Ipsi singulis hanc interiorem mysterii Ecclesiae ostendunt rationem, quae intimitas est personalis cum Christo. Eremitae vita, oculis hominum abscondita, silentiosa est praedicatio Eius, cui ipse vitam suam donavit, quia Is pro ipso est omnia. Ibi vocatio habetur peculiaris ad inveniendam in deserto, in ipso spirituali proelio, Crucifixi gloriam.
Virgines et viduae consecratae
A temporibus apostolicis, virgines (cf.
1Co 7,34-36) fuerunt et viduae christianae
[747], quae a Domino vocatae ut Ei sine divisione adhaereant in maiore cordis, corporis et spiritus libertate, consilium ceperunt, ab Ecclesia approbatum, vivendi respective in virginitatis vel castitatis perpetuae statu « propter Regnum caelorum » (
Mt 19,12).
Virgines, « sanctum propositum emittentes Christum pressius sequendi, ab Episcopo dioecesano iuxta probatum ritum liturgicum Deo consecrantur, Christo Dei Filio mystice desponsantur et Ecclesiae servitio dedicantur » (
CIC 604, $ 1). Per hunc sollemnem ritum (
Consecratio virginum), « virgo (...) (constituitur) persona sacrata, signum transcendens amoris Ecclesiae erga Christum, imago eschatologica Sponsae caelestis vitaeque futurae »
[748].
Aliis vitae consecratae formis accedens (cf.
CIC 604, $ 1), ordo virginum mulierem in mundo viventem (vel monialem) instituit in oratione, paenitentia, fratrum servitio et apostolico labore, secundum statum et charismata unicuique respective oblata (cf.
CIC 604, $ 1).81 Virgines consecratae consociari possunt ut fidelius propositum servent suum (cf.
CIC 604, $ 2).
Vita religiosa
Vita religiosa, in Oriente prioribus christianismi saeculis orta
[749] et in institutis canonice ab Ecclesia erectis acta,484 ab aliis vitae consecratae formis distinguitur ratione cultuali, publica consiliorum evangelicorum professione, vita fraterna in communi ducta, testimonio unioni Christi et Ecclesiae tributo (cf.
CIC 607).
Vita religiosa ab Ecclesiae procedit mysterio. Ea donum est quod Ecclesia a Domino recipit suo et quod ipsa, tamquam statum stabilem fideli vocato a Deo in professione offert consiliorum. Sic Ecclesia simul potest Christum manifestare et se tamquam Salvatoris agnoscere Sponsam. Vita religiosa invitatur ut, sub formis diversis, ipsam Dei significet caritatem, in nostri temporis sermone.
Omnes religiosi, exempti vel non exempti (cf.
CIC 591), inter Episcopi dioecesani in eius pastorali munere cooperatores locum obtinent
[750]. Plantatio et dilatatio missionalis Ecclesiae praesentiam requirunt vitae religiosae omnibus eius formis inde ab evangelizationis initio
[751]. « Illustrat historia merita egregia religiosarum Familiarum in fide propaganda necnon in novis conformandis Ecclesiis: nec solum antiquorum Institutorum monasticorum et Ordinum Mediae Aetatis, verum nostrae etiam aetatis Congregationum »
[752].
Instituta saecularia
« Institutum saeculare est institutum vitae consecratae, in quo christifideles in saeculo viventes ad caritatis perfectionem contendunt atque ad mundi sanctificationem praesertim ab intus conferre student » (
CIC 710).
Membra horum institutorum, « vita perfecte et omnino (huic) sanctificationi consecrata »
[753], « munus Ecclesiae evangelizandi, in saeculo et ex saeculo, participant » (
CIC 713, $ 2), ubi eorum praesentia ut fermentum agit
[754]. Eorum testimonium vitae christianae tendit ad ordinandas secundum Deum res temporales atque ad mundum virtute Evangelii informandum. Vinculis sacris consilia assumunt evangelica et inter se communionem servant et fraternitatem vitae rationi saeculari eorum proprias (cf.
CIC 713).
Societates vitae apostolicae
Diversis vitae consecratae formis « accedunt societates vitae apostolicae, quarum sodales, sine votis religiosis, finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam fraternam in communi ducentes, secundum propriam vitae rationem, per observantiam constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt. Inter has sunt societates in quibus sodales (...) consilia evangelica assumunt » secundum suas constitutiones (
CIC 731, $ 1-2).
Consecratio et missio: Regem annuntiare qui venit
Deo summe dilecto traditus, ille quem iam Baptismus Ei dicaverat, sic intimius servitio divino invenitur consecratus et bono Ecclesiae deditus. Per statum consecrationis ad Deum, Ecclesia manifestat Christum atque ostendit quomodo Spiritus Sanctus modo admirabili in ipsa agat. Ii qui consilia evangelica profitentur, habent imprimis, ut missionem, suam consecrationem in vitam ducere. « Cum vi ipsius consecrationis sese servitio Ecclesiae dedicent, obligatione tenentur ad operam, ratione suo Instituto propria, speciali modo in actione missionali navandam »
[755].
In Ecclesia quae est veluti sacramentum, id est signum et instrumentum vitae Dei, vita religiosa tamquam signum mysterii Redemptionis apparet peculiare. « Pressius » Christum sequi et imitari, « clarius » Eius manifestare exinanitionem, est « profundius » praesens, in corde Christi, esse coaetaneis suis. Illi qui in hac « arctiore » sunt via, suos fratres exemplo stimulant suo et « praeclarum et eximium testimonium reddunt, mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum »
[756].
Sive hoc testimonium publicum sit, sicut in statu religioso, sive magis privatum vel etiam secretum, Christi Adventus pro omnibus consecratis origo et eorum vitae permanet directio:
« Cum enim populus Dei hic manentem civitatem non habeat, (...) (hic status) tum bona caelestia iam in hoc saeculo praesentia omnibus credentibus manifestat, tum vitam novam et aeternam Redemptione Christi acquisitam testificat, tum resurrectionem futuram et gloriam Regni caelestis praenuntiat »[757].
Compendium
«
Ex divina institutione, inter christifideles sunt in Ecclesia ministri sacri, qui in iure et clerici vocantur; ceteri autem et laici nuncupantur ».
Denique ex utraque hac parte habentur christifideles qui, per consiliorum evangelicorum professionem, sunt Deo consecrati et sic missioni prosunt Ecclesiae (cf.
CIC 207, $ 1-2).
Christus ad fidem annuntiandam et Regnum Suum stabiliendum Suos mittit Apostolos eorumque successores. Eos Suae missionis facit participes. Ii potestatem agendi in Eius persona ab Ipso accipiunt.
Dominus ex Petro fundamentum Ecclesiae Suae fecit visibile. Ei claves dedit eius. Episcopus Ecclesiae Romanae, Successor Petri, «
Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor » (
CIC 331).
Romanus Pontifex «
suprema, plena, immediata et universali in curam animarum, ex divina institutione, gaudet potestate »
[758].
Episcopi, a Spiritu Sancto constituti, Apostolis succedunt. «
Singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus »
[759].
Episcopi, a presbyteris, suis collaboratoribus, et a diaconis adiuti, munus habent fidem authentice docendi, cultum divinum, praecipue Eucharistiam, celebrandi, et Ecclesias suas, tamquam veri Pastores, regendi. Eorum muneri etiam omnium Ecclesiarum pertinet sollicitudo cum et sub Romano Pontifice.
«
Cum vero laicorum statui hoc sit proprium ut in medio mundi negotiorumque saecularium vitam agant, ipsi a Deo vocantur ut, spiritu christiano ferventes, fermenti instar in mundo apostolatum suum exerceant »
[760].
Laici sacerdotium Christi participant: Ei semper magis uniti, gratiam Baptismi et Confirmationis in omnibus vitae personalis, familiaris, socialis et ecclesialis rationibus explicant, et sic vocationem ad sanctitatem omnibus baptizatis directam deducunt in rem.
Laici, propter suam missionem propheticam, «
etiam ad hoc vocantur ut in omnibus, in media quidem humana consortione, Christi sint testes »
[761].
Laici, propter suam missionem regiam, per suam abnegationem et per sanctitatem vitae suae possunt peccato imperium eius in se ipsis evellere et in mundo[762].
Vita Deo consecrata per professionem publicam consiliorum evangelicorum distinguitur paupertatis, castitatis et oboedientiae in statu vitae stabilis ab Ecclesia agnito.
Deo summe dilecto traditus, ille quem iam Baptismus ad Eum destinaverat, in vitae consecratae statu, intimius servitio divino dicatus invenitur et totius Ecclesiae bono deditus.
Paragraphus 5: SANCTORUM COMMUNIO
Symbolum Apostolicum postquam « sanctam Ecclesiam catholicam » est professum, « sanctorum communionem » adiungit. Hic articulus quodammodo explicitatio est praecedentis: « Ecclesia quid est aliud quam sanctorum omnium congregatio? »
[763]. Sanctorum communio est profecto Ecclesia.
« Quia omnes fideles sunt unum corpus, bonum unius alteri communicatur. (...) Unde et inter alia credenda (...), est quod communicatio bonorum sit in Ecclesia (...). Principale membrum est Christus, quia est Caput. (...) Bonum ergo Christi communicatur (...) omnibus membris; et haec communicatio fit per sacramenta Ecclesiae »
[764]. « Unitas enim Spiritus, a quo illa regitur, efficit ut quidquid in eam collatum est, commune sit »
[765].
Expressio igitur « sanctorum communio » duas habet significationes: « communionem rerum sanctarum (sancta) » et « communionem inter personas sanctas (sancti) ».
« Sancta sanctis! » a celebrante proclamatur in plerisque liturgiis orientalibus cum elevatio fit sanctorum Donorum ante Communionis servitium. Christifideles (sancti) corpore et sanguine Christi (sancta) nutriuntur ut in communione Spiritus Sancti crescant (54lTl") eamque mundo communicent.
I. Bonorum spiritualium communio
In communitate primitiva Ierusalem, discipuli « erant (...) perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus » (
Ac 2,42).
Communio in fide. Fides fidelium est fides Ecclesiae ab Apostolis accepta, thesaurus vitae qui communicatus ditescit.
Sacramentorum communio. « Omnium enim sacramentorum fructus ad universos fideles pertinet; quibus sacramentis, veluti sacris vinculis, Christo connectuntur et copulantur, et maxime omnium baptismo, quo tamquam ianua in Ecclesiam ingrediuntur. Hac autem sanctorum communione sacramentorum communionem intelligi debere, Patres in Symbolo significant (...). Hoc nomen (communionis) omnibus sacramentis convenit, cum Deo nos coniungant (...); magis tamen proprium est Eucharistiae, quae hanc efficit communionem »
[766].
Charismatum communio: in Ecclesiae communione, Spiritus Sanctus « inter omnis ordinis fideles distribuit gratias quoque speciales » ad Ecclesiae aedificationem
[767]. « Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem » (
1Co 12,7).
«
Erant illis omnia communia » (
Ac 4,32): « Nihil tandem a vere christiano homine possidetur, quod sibi cum ceteris omnibus commune esse non existimare debeat; quare ad sublevandam indigentium miseriam prompti ac parati esse debent »
[768]. Christianus est administrator bonorum Domini (cf.
Lc 16,1-3).
Communio caritatis: in
sanctorum communione « nemo (...) nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur » (
Rm 14,7). « Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte » (
1Co 12,26-27). Caritas « non quaerit, quae sua sunt » (
1Co 13,5) (cf.
1Co 10,24). Nostrorum actuum minimus in caritate factus ad omnium profectum repercutitur, in hac mutua necessitudine cum omnibus hominibus, vivis et mortuis, quae in sanctorum communione fundatur. Omne peccatum huic nocet communioni.
II. Communio inter Ecclesiam caelestem et terrestrem
Tres Ecclesiae status. « Donec ergo Dominus venerit in maiestate Sua et omnes angeli cum Eo et, destructa morte, Illi subiecta fuerint omnia, alii e discipulis Eius in terris peregrinantur, alii hac vita functi purificantur, alii vero glorificantur intuentes "clare Ipsum Deum trinum et unum, sicuti est" »:
[769]
« Omnes tamen, gradu quidem modoque diverso, in eadem Dei et proximi caritate communicamus et eundem hymnum gloriae Deo nostro canimus. Universi enim qui Christi sunt, Spiritum Eius habentes, in unam Ecclesiam coalescunt et invicem cohaerent in Ipso »[770].
« Viatorum igitur unio cum fratribus qui in pace Christi dormierunt, minime intermittitur, immo secundum perennem Ecclesiae fidem, spiritualium bonorum communicatione roboratur »
[771].
Sanctorum intercessio: « Ex eo enim quod coelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant (...). Non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes merita quae per unum mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum in terris sunt adepti. (...) Eorum proinde fraterna sollicitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur »:
[772]
« Nolite plorare, quia ego utilior ero vobis ad locum, ad quem vado, quam hic fuerim »[773]. « In meo degere volo caelo, bonum faciens in terra »[774].
Communio cum sanctis. « Nec tamen solius exempli titulo coelitum memoriam colimus, sed magis adhuc ut totius Ecclesiae unio in Spiritu roboretur per fraternae caritatis exercitium. Nam sicut christiana inter viatores communio propinquius nos ad Christum adducit, ita consortium cum sanctis nos Christo coniungit, a quo tamquam a fonte et capite omnis gratia et ipsius populi Dei vita promanat »:
[775]
« Illum (Christum) enim, utpote Filium Dei, adoramus; martyres vero tamquam Domini discipulos et imitatores merito diligimus propter eximiam ipsorum erga Regem ac Magistrum suum benevolentiam; quorum utinam et nos fiamus consortes ac condiscipuli »[776].
Cum defunctis communio: « Hanc communionem totius Iesu Christi mystici corporis apprime agnoscens, Ecclesia viatorum inde a primaevis christianae religionis temporibus, defunctorum memoriam magna cum pietate excoluit et, quia "sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur"
(Mac Mac 12,46), etiam suffragia pro illis obtulit »
[777]. Nostra pro eis oratio non solum eos potest iuvare, sed etiam eorum intercessionem pro nobis efficacem facere.
In una Dei familia. « Omnes qui filii Dei sumus et unam familiam in Christo constituimus, dum in mutua caritate et una Sanctissimae Trinitatis laude invicem communicamus, intimae Ecclesiae vocationi correspondemus »
[778].
Compendium
Ecclesia est « sanctorum communio »: haec expressio imprimis « res sanctas » (sancta)
denotat et maxime Eucharistiam, per quam «
repraesentatur et efficitur unitas fidelium, qui unum corpus in Christo constituunt »
[779].
Haec locutio etiam communionem denotat « personarum sanctarum » (sancti) in Christo qui « pro omnibus mortuus est », ita ut id quod unusquisque in et pro Christo facit vel patitur, ferat fructum pro omnibus.
«
Credimus communionem omnium christifidelium, scilicet eorum qui in terris peregrinantur, qui vita functi purificantur et qui caelesti beatitudine perfruuntur, universosque in unam Ecclesiam coalescere; ac pariter credimus in hac communione praesto nobis esse misericordem Dei Eiusque sanctorum amorem, qui semper precibus nostris pronas aures praebent »
[780].
Paragraphus 6: MARIA - MATER CHRISTI, MATER ECCLESIAE
Postquam de beatae Virginis munere in mysterio Christi et Spiritus sumus locuti, oportet nunc eius locum in mysterio Ecclesiae considerare. « Virgo enim Maria (...) ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur et honoratur (...), immo "plane Mater membrorum (Christi), (...) quia cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius Capitis membra sunt »
[781]. « Maria, (...) Mater Christi, Mater etiam (...) Ecclesiae »
[782].
I. Maternitas Mariae relate ad Ecclesiam
Tota suo Filio unita...
Munus Mariae erga Ecclesiam ab eius unione cum Christo est inseparabile, ex ea directe derivatur. « Haec autem Mariae cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius usque Mortem manifestatur »
[783]. In hora passionis Eius illa est peculiariter manifesta:
« Beata Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine divino consilio stetit, vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens; ac demum ab Eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, hisce verbis data est: "Mulier, ecce filius tuus" » (cf Jn 19,26-27) [784].
Maria, post Ascensionem Filii sui, « primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit »
[785]. Cum Apostolis et quibusdam adunatam mulieribus, « videmus (...) Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat »
[786].
...etiam in Assumptione sua...
« Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium ac peccati mortisque victori »
[787]. Sanctae Virginis Assumptio est singularis participatio Resurrectionis Filii sui et anticipatio resurrectionis ceterorum christianorum:
« In generatione tua virginitatem servasti, in dormitione tua mundum non dereliquisti, o Dei genetrix: fontem Vitae es adepta, tu, quae Deum concepisti viventem et quae, per preces tuas, nostras animas liberabis a morte »
[788].
...ipsa est Mater nostra in ordine gratiae
Virgo Maria, propter suam plenam adhaesionem voluntati Patris, operi Filii sui redemptivo et omni Spiritus Sancti motioni, est pro Ecclesia exemplar fidei et caritatis. Hac de causa, ipsa est « supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae »
[789], et etiam « exemplarem effectionem », «
typum », Ecclesiae constituit
[790].
Sed eius munus erga Ecclesiam et omnem humanitatem ulterius extenditur. Ipsa « operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob causam Mater nobis in ordine gratiae exsistit »
[791].
« Haec autem in gratiae Oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In coelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis. (...) Propterea beata Virgo in Ecclesia titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis invocatur »
[792].
« Mariae autem maternum munus erga homines (...) Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris beatae Virginis influxus (...) ex superabundantia meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex eademque totam virtutem haurit »
[793]. « Nulla enim creatura cum Verbo incarnato ac Redemptore connumerari unquam potest; sed sicut sacerdotium Christi variis modis tum a ministris tum a fideli populo participatur, et sicut una bonitas Dei in creaturis modis diversis realiter diffunditur, ita etiam unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem »
[794].
II. Beatae Virginis cultus
«
Beatam me dicent omnes generationes » (
Lc 1,48). « Ecclesiae pietas erga beatam Mariam Virginem pertinet ad naturam ipsam christiani cultus »
[795]. Beata Virgo « speciali cultu ab Ecclesia merito honoratur. Et sane ab antiquissimis temporibus beata Virgo sub titulo "Deiparae" colitur, sub cuius praesidium fideles in cunctis periculis et necessitatibus suis deprecantes confugiunt. (...) Qui cultus (...) singularis omnino quamquam est, essentialiter differt a cultu adorationis, qui Verbo incarnato aeque ac Patri et Spiritui Sancto exhibetur, eidemque potissimum favet »
[796]; ipse in festivitatibus liturgicis Matri Dei dicatis exprimitur
[797] et in oratione mariana, sicut est sanctum Rosarium, « totius Evangelii breviarium »
[798].
III. Maria - icon eschatologica Ecclesiae
Postquam de Ecclesia, de eius origine, de missione eius atque de eius destinatione sumus locuti, melius concludere non possumus quam erga Mariam vertens intuitum ut in illa contemplemur quid Ecclesia in suo mysterio, in sua sit « peregrinatione fidei », et quid ipsa in patria futura sit, in sui itineris fine, ubi eam, « ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis », « in omnium sanctorum communione »
[799], illa exspectat quam Ecclesia tamquam Matrem Domini sui suamque propriam Matrem veneratur.
« Interim autem Mater Iesu, quemadmodum in caelis corpore et anima iam glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro saeculo consummandae, ita his in terris, quoadusque advenerit dies Domini, tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti populo Dei praelucet »[800].
Compendium
Maria, verbum « Fiat » in Annuntiatione pronuntians atque sic mysterio Incarnationis suum donans consensum, iam toti cooperatur operi quod eius Filius adimplere debet. Ipsa est Mater ubicumque Ille Salvator est atque corporis mystici Caput.
Beatissima Virgo Maria, peracto suae vitae terrestris cursu, corpore et anima in gloriam caelestem assumpta est, ubi ipsa iam Resurrectionis Filii sui participat gloriam, omnium membrorum corporis Eius anticipans resurrectionem.
«
Credimus sanctissimam Dei Genetricem, novam Hevam, Matrem Ecclesiae, caelitus nunc materno pergere circa Christi membra munere fungi »
[801].