Ressources Catholiques Magistère

précédent
ARTICULUS 10
«CREDO REMISSIONEM PECCATORUM»
CEC 976 FRA
Symbolum Apostolicum fidem de peccatorum remissione cum fide in Spiritum Sanctum coniungit, sed etiam cum fide de Ecclesia et de sanctorum communione. Christus resuscitatus, Apostolis Suis donans Spiritum Sanctum, eis Suam propriam divinam remittendi peccata contulit potestatem: « Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt » (Jn 20,22-23).
(Altera Catechismi pars de peccatorum remissione per Baptismum, per sacramentum Paenitentiae et alia sacramenta, praesertim Eucharistiam aget explicite. Sufficit igitur hic breviter quaedam elementa commemorare fundamentalia).
I. Unum Baptisma in remissionem peccatorum
CEC 977 FRA
Dominus noster remissionem peccatorum ad fidem et Baptismum alligavit: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit » (Mc 16,15-16). Baptismus est primum et praecipuum sacramentum remissionis peccatorum, quia ipse nos cum Christo coniungit mortuo propter nostra peccata et resuscitato propter nostram iustificationem (cf. Rm 4,25), ut « in novitate vitae ambulemus » (Rm 6,4).
CEC 978 FRA
« Venia, cum primum fidem profitentes sacro baptismo abluimur, adeo cumulate nobis datur, ut nihil aut culpae delendum, sive ea origine contracta, sive quid propria voluntate omissum vel commissum sit, aut poenae persolvendum relinquatur. Verum per baptismi gratiam nemo tamen ab omni naturae infirmitate liberatur: quin potius, (...) unicuique adversus concupiscentiae motus, quae nos ad peccata incitare non desinit, pugnandum » est[802].
CEC 979 FRA
Quis, in hoc proelio cum inclinatione ad malum, sat esset strenuus et vigilans ad omne vulnus peccati vitandum? « Cum igitur necesse fuerit in Ecclesia potestatem esse peccata remittendi alia etiam ratione quam baptismi sacramento, claves regni caelorum illi concreditae sunt, quibus possint unicuique paenitenti, etiam si usque ad extremum vitae diem peccasset, delicta condonari »[803].
CEC 980 FRA
Per Paenitentiae sacramentum, baptizatus potest cum Deo et cum Ecclesia reconciliari:
« Merito Paenitentia "laboriosus quidam Baptismus"[804] a sanctis Patribus dictus (...) (est). Est autem hoc sacramentum Paenitentiae lapsis post Baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse Baptismus »[805].
II. Potestas clavium
CEC 981 FRA
Christus, post Resurrectionem Suam, Suos misit Apostolos ut praedicarent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes » (Lc 24,47). Apostoli eorumque successores hoc « ministerium reconciliationis » (2Co 5,18) adimplent non solum hominibus remissionem a Deo annuntiantes, quam nobis Christus meruit, eosque ad conversionem et ad fidem vocantes, sed etiam eis remissionem peccatorum per Baptismum communicantes eosque cum Deo et cum Ecclesia reconciliantes virtute potestatis clavium a Christo receptae:
Ecclesia « claves accipit Regni caelorum, ut in illa per sanguinem Christi, operante Spiritu Sancto, fiat remissio peccatorum. In hac Ecclesia revivescit anima, quae mortua fuerat peccatis, ut convivificetur Christo, cuius gratia sumus salvi facti »[806].
CEC 982 FRA
Nulla habetur culpa, cuiuslibet sit gravitatis, quam sancta Ecclesia remittere non possit. « Nemo adeo improbus et scelestus fuerit, quem si erratorum suorum vere paeniteat, certa ei veniae spes proposita esse non debeat »[807]. Christus, qui pro omnibus hominibus mortuus est, vult ianuas remissionis in Ecclesia Sua semper apertas esse cuicumque qui redeat e peccato (cf. Mt 18,21-22).
CEC 983 FRA
Catechesis nitetur ut in fidelibus fidem de incomparabili magnitudine doni a Domino resuscitato Eius Ecclesiae facti suscitet atque nutriat: missionis et potestatis peccata per Apostolorum eorumque successorum ministerium vere remittendi.
« Vult Dominus plurimum posse discipulos Suos, vult a servulis Suis ea fieri in nomine Suo, quae faciebat Ipse positus in terris »[808].
« Potestatemque acceperunt (sacerdotes), quam neque angelis neque archangelis dedit Deus. (...) Ac quaecumque inferne sacerdotes faciunt eadem Deus superne confirmat »[809].
Remissio peccatorum « in Ecclesia si non esset, nulla spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futurae vitae et liberationis aeternae spes esset. Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae Suae dedit hoc donum »[810].
Compendium
CEC 984 FRA
Symbolum « remissionem peccatorum » cum Professione fidei in Spiritum Sanctum coniungit. Christus etenim resuscitatus potestatem remittendi peccata concredidit Apostolis, cum eis Spiritum Sanctum donavit.
CEC 985 FRA
Baptismus primum est et praecipuum sacramentum pro remissione peccatorum: ipse nos cum Christo coniungit mortuo et resuscitato nobisque Spiritum Sanctum donat.
CEC 986 FRA
Ex Christi voluntate, Ecclesia remittendi baptizatis peccata possidet potestatem quam, modo habituali, per Episcopos et presbyteros exercet in sacramento Paenitentiae.
CEC 987 FRA
« Tum sacerdotes tum sacramenta ad peccata condonanda veluti instrumenta (...) (valent), quibus Christus Dominus, auctor Ipse et largitor salutis, remissionem peccatorum et iustitiam in nobis efficit »[811].
ARTICULUS 11
«CREDO CARNIS RESURRECTIONEM»
CEC 988 FRA
Symbolum christianum * Professio nostrae fidei in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum atque de Eius actione creatrici, salvatrici et sanctificanti * ad culmen pervenit in proclamatione resurrectionis mortuorum in fine temporum atque vitae aeternae.
CEC 989 FRA
Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit (cf. Jn 6,39-40). Nostra resurrectio, sicut illa Eius, opus erit Sanctissimae Trinitatis:
« Quod si Spiritus Eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum Suum in vobis » (Rm 8,11) [812].
CEC 990 FRA
Verbum « caro » hominem denotat in eius condicione debilitatis et mortalitatis (cf. Gn 6,3 Ps 56,5 Is 40,6). « Carnis resurrectio » significat post mortem non solum vitam animae haberi immortalis, sed etiam nostra « mortalia corpora » (Rm 8,11) vitam esse iterum assumptura.
CEC 991 FRA
Credere mortuorum resurrectionem elementum fuit essentiale fidei christianae inde ab eius initiis. « Fiducia christianorum resurrectio mortuorum. Illam credentes sumus »:[813]
« Quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra (...). Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium » (1Co 15,12-14 1Co 15,20).
I. Resurrectio Christi et nostra
Progressiva Resurrectionis revelatio
CEC 992 FRA
Resurrectio mortuorum progressive a Deo est populo Eius revelata. Spes in corporalem mortuorum resurrectionem praevaluit tamquam intrinseca consequentia fidei in Deum totius hominis, animae et corporis, Creatorem. Caeli et terrae Creator est etiam Ille qui Foedus Suum cum Abraham et eius progenie fideliter servat. In hoc duplici prospectu fides resurrectionis incipiet exprimi. Martyres Maccabaei in suis profitentur probationibus:
« Rex mundi defunctos nos pro Suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit » (Mac Mac 7,9). « Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo iterum ab Ipso resuscitandos » (Mac Mac 7,14) (cf. Mac Mac 7,29; Da 12,1-13).
CEC 993 FRA
Pharisaei (cf. Ac 23,6) et plures Domini coaetanei 565 resurrectionem exspectabant. Iesus illam firmiter docet. Sadducaeis qui eam negant, respondet: « Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? » (Mc 12,24). Resurrectionis fides nititur fidei in Deum qui « non est Deus mortuorum sed vivorum » (Mc 12,27).
CEC 994 FRA
Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit Persona: « Ego sum Resurrectio et Vita » (Jn 11,25). Ipse Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderint (cf. Jn 5,24-25 Jn 6,40) et qui Eius maducaverint corpus Eiusque biberint sanguinem (cf. Jn 6,54). Iam nunc signum praebet et pignus quibusdam mortuis vitam reddens[814], Suam sic propriam annuntians Resurrectionem quae tamen alius erit ordinis. De hoc eventu unico loquitur tamquam de signo Ionae (cf. Mt 12,39), tamquam de signo Templi: (cf. Jn 2,19-22) Ipse Resurrectionem Suam die tertia post Suam interfectionem annuntiat esse eventuram (cf. Mc 10,34).
CEC 995 FRA
Christi esse testem est « testem Resurrectionis Eius » (Ac 1,22) (cf. Ac 4,33) esse, manducavisse et bibisse « cum Illo postquam resurrexit a mortuis » (Ac 10,41). Spes christiana resurrectionis est prorsus signata occursibus cum Christo resuscitato. Resurgemus sicut Ipse, cum Ipso, per Ipsum.
CEC 996 FRA
Inde ab initio, fides christiana resurrectionis incomprehensionibus occurrit et oppositionibus (cf. Ac 17,32 1Co 15,12-13). « In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione »[815]. Valde communiter accipitur vitam personae humanae, post mortem, modo prosequi spirituali. Sed quomodo crederetur hoc corpus tam manifeste mortale ad vitam posse resurgere aeternam?
Quomodo resurgunt mortui?
CEC 997 FRA
Quid est « resurgere »? In morte, animae et corporis separatione, corpus hominis in corruptionem decidit, dum eius anima in Dei occursum procedit, manens tamen in exspectatione corpori suo glorificato sese coniungendi. Deus, omnipotentia Sua, definitive vitam incorruptibilem nostris reddet corporibus, ea, resurrectionis Iesu virtute, nostris animabus coniungens.
CEC 998 FRA
Quis resurget? Omnes homines qui mortui sunt: « Procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii » (Jn 5,29) (cf. Da 12,2).
CEC 999 FRA
Quomodo? Christus cum proprio Suo corpore surrexit: « Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! » (Lc 24,39); sed Ipse ad vitam non rediit terrestrem. Pari modo, in Eo « omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant »[816], sed hoc corpus transfigurabitur in corpus gloriae (cf. Ph 3,21), in « corpus spiritale » (1Co 15,44):
« Sed dicet aliquis: "Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?" Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum (...). Seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; (...) mortui suscitabuntur incorrupti (...). Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem » (1Co 15,35-37 1Co 15, 42 1Co 15,52-53).
CEC 1000 FRA
Hic « modus quo resurrectio fiet », nostram imaginationem nostrumque superat intellectum; ipse solum in fide est accessibilis. Sed nostra in Eucharistia participatio iam nobis praelibationem praebet transfigurationis nostri corporis per Christum:
« Quemadmodum enim qui est a terra panis, percipiens invocationem Dei, iam non communis panis est, sed Eucharistia ex duabus rebus constans, terrena et caelesti: sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam iam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia »[817].
CEC 1001 FRA
Quando? Modo definitivo, « in novissimo die » (Jn 6,39-40 Jn 6, 44 Jn 6,54 Jn 11,24); « in fine mundi »[818]. Resurrectio etenim mortuorum intime cum Parusia Christi connectitur:
« Quoniam Ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi » (1Th 4,16).
Cum Christo resuscitati
CEC 1002 FRA
Si verum est Christum nos « in novissimo die » esse resuscitaturum, etiam est verum nos iam quodammodo cum Christo esse resuscitatos. Revera, vita christiana, propter Spiritum Sanctum, est, iam in terris, participatio in morte et resurrectione Christi:
« Consepulti Ei in Baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit Illum a mortuis (...). Igitur si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens » (Col 2,12 Col 3,1).
CEC 1003 FRA
Credentes, Christo per Baptismum coniuncti, realiter vitam caelestem Christi resuscitati iam participant (cf. Ph 3,20), sed haec vita permanet « abscondita (...) cum Christo in Deo » (Col 3,3). Ipse nos « et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu » (Ep 2,6). Corpore Christi in Eucharistia nutriti, iam ad Eius corpus pertinemus. Cum in novissimo resurgemus die, « tunc et » nos apparebimus « cum Ipso in gloria » (Col 3,4).
CEC 1004 FRA
In huius diei exspectatione, corpus et anima credentis iam dignitatem participant essendi « in Christo »; unde exigentia observantiae erga proprium corpus, sed etiam erga corpus alius, praesertim cum patitur:
« Corpus autem (...) Domino, et Dominus corpori; Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem Suam. Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? (...) Non estis vestri. (...) Glorificate ergo Deum in corpore vestro » (1Co 6,13-15 1Co 6,19-20).
II. In Christo Iesu mori
CEC 1005 FRA
Ad resurgendum cum Christo oportet cum Christo mori, oportet « peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum » (2Co 5,8) . In profectione (cf. Ph 1,23), quae est mors, anima a corpore separatur. Ea corpori suo iterum coniungetur resurrectionis mortuorum die[819].
Mors
CEC 1006 FRA
« Coram morte aenigma condicionis humanae maximum evadit »[820]. Quodam sensu, corporalis mors est naturalis, sed pro fide, de facto, « stipendia (...) peccati mors » (Rm 6,23) est (cf. Gn 2,17). Et pro illis qui in gratia moriuntur Christi, ipsa participatio est in morte Domini, ut illi in Eius resurrectione etiam possint participare (cf. Rm 6,3-9 Ph 3,10-11).
CEC 1007 FRA
Mors terminus est vitae terrestris. Vitae nostrae mensurantur a tempore, in cuius cursu mutamur, senescimus et, sicut apud omnia entia terrae viventia, mors tamquam finis normalis apparet vitae. Haec mortis ratio nostris vitis urgentiam praebet: mortalitatis nostrae recordatio etiam inservit ut nobis in memoriam revocet nos tempus habere limitatum ad vitam nostram deducendam in rem:
« Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam (...) revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum » (Si 12,1 Si 12,7).
CEC 1008 FRA
Mors consequentia est peccati. Ecclesiae Magisterium, authenticus affirmationum sacrae Scripturae[821] et Traditionis interpres, docet mortem in mundum ingressam esse propter hominis peccatum[822]. Quamquam homo naturam possidebat mortalem, Deus illum destinabat ad non moriendum. Mors igitur contraria consiliis fuit Dei Creatoris et in mundum ingressa est tamquam peccati consequentia (cf. Sg 2,23-24). « Mors (...) corporalis, a qua homo si non peccasset subtractus fuisset »[823], est etiam hominis « novissima (...) inimica » (1Co 15,26) vincenda.
CEC 1009 FRA
Mors est a Christo transformata. Iesus, Filius Dei, etiam mortem est passus, ut condicionis humanae proprium est. Sed Ipse, non obstante Suo coram illa pavore (cf. Mc 14,33-34 He 5,7-8) , eam assumpsit in actu totalis et liberae submissionis voluntati Patris Sui. Iesu oboedientia maledictionem mortis in benedictionem transformavit (cf. Rm 5,19-21).
Mortis christianae sensus
CEC 1010 FRA
Propter Christum, mors christiana sensum habet positivum. « Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum » (Ph 1,21). « Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus » (2Tm 2,11). Essentialis novitas mortis christianae in hoc habetur: christianus, per Baptismum, est iam sacramentaliter « mortuus cum Christo », ut in vita nova vivat; si in gratia morimur Christi, mors physica illud « mori cum Christo » consummat et ita nostram ad Illum perficit in Eius actu redemptivo incorporationem:
« Praestat mihi in (,ÆH) 0D4FJLµ 3,FLµ µD4, 2L"µ N4l4$LF J,DD", 4µB,D"D,. 388Lµ 2L",D, 2L4 BD l$4F µDJLLF ,FJ; 388Lµ R8, 2L4 BDBJ,D lF D,FLDD,P4J. A"DJLF µ404 4lFJ"J. () G4l4J, µ404 BLDLµ 8Lµ,l B,D4B,D,; L$4 488L "*R,l,D, 0µ ,D »[824].
CEC 1011 FRA
Deus ad Se hominem vocat in morte. Hac de causa, christianus relate ad mortem potest optatum experiri simile illi sancti Pauli: « desiderium » habeo « dissolvi et cum Christo esse » (Ph 1,23); et suam propriam mortem potest transformare in actum oboedientiae et amoris erga Patrem ad exemplum Christi: (cf. Lc 23,46)
« Amor meus crucifixus est; (...) aqua vivens et loquens in me est, mihi interius dicens: "Veni ad Patrem" »[825]. « Te videndi anxia,mori cupio »[826]. « Non morior, vitam ingredior »[827].
CEC 1012 FRA
Visio christiana mortis (cf. 1Th 4,13-14), modo praeclaro, in liturgia exprimitur Ecclesiae:
« Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur, et, dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio comparatur »[828].
CEC 1013 FRA
Mors finis est terrestris peregrinationis hominis, temporis gratiae et misericordiae quas Deus ei offert ad eius vitam terrestrem in rem deducendam secundum consilium divinum et ad eius ultimam decidendam sortem. « Expleto unico terrestris nostrae vitae cursu »[829], ad alias vitas terrestres ulterius non redibimus. « Statutum est hominibus semel mori » (He 9,27).
« Reincarnatio » post mortem non habetur.
CEC 1014 FRA
Ecclesia nos hortatur ut ad horam mortis nostrae praeparemur (« A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine »: antiquae Litaniae sanctorum), ut Matrem Dei pro nobis « in hora mortis nostrae » intercedere precemur (oratio « Ave Maria »), ut nos sancto Ioseph, bonae mortis patrono, committamus:
« Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere, quam mortem fugere. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? »[830].
« Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem, quam nullus homo vivens potest evadere. Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus; beati illi, quos reperiet in Tuis sanctissimis voluntatibus, quia secunda mors non faciet eis malum »[831].
Compendium
CEC 1015 FRA
« Caro salutis est cardo »[832]. Credimus in Deum qui est carnis Creator; credimus in Verbum carnem factum ut carnem redimeret; credimus resurrectionem carnis, culmen creationis et redemptionis carnis.
CEC 1016 FRA
Anima per mortem a corpore separatur, sed in resurrectione Deus vitam incorruptibilem corpori nostro reddet transformato, illud iterum nostrae coniungens animae. Sicut Christus resurrexit et in aeternum vivit, omnes nos ultimo resurgemus die.
CEC 1017 FRA
« Credimus (...) veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus »[833]. Seminatur tamen in sepulcro corpus corruptibile, resurgit corpus incorruptibile (cf. 1Co 15,42), « corpus spiritale » (1Co 15,44).
CEC 1018 FRA
Consequenter ad peccatum originale, homo debet corporalem subire mortem « a qua (...) si non peccasset subtractus fuisset »[834].
CEC 1019 FRA
Iesus, Filius Dei, mortem pro nobis est libere passus in totali et libera submissione voluntati Dei, Patris Sui. Sua Morte vicit mortem, possibilitatem salutis omnibus sic aperiens hominibus.
ARTICULUS 12
« CREDO VITAM AETERNAM »
CEC 1020 FRA
Christianus qui suam propriam mortem cum illa Iesu coniungit, mortem videt tamquam adventum ad Ipsum et ingressum in vitam aeternam. Cum Ecclesia ultimo super morientem christianum verba veniae absolutionis Christi dixerit, ultimo unctione roboranti eum signaverit eique Christum in viatico tamquam alimentum pro itinere dederit, eum cum dulci alloquitur securitate:
« Proficiscere, anima christiana, de hoc mundo, in nomine Dei Patris omnipotentis, qui te creavit, in nomine Iesu Christi Filii Dei vivi, qui pro te passus est, in nomine Spiritus Sancti, qui in te effusus est; hodie sit in pace locus tuus et habitatio tua apud Deum in sancta Sion, cum sancta Dei Genetrice Virgine Maria, cum sancto Ioseph, et omnibus angelis et sanctis Dei. (...) Ad auctorem tuum, qui te de limo terrae formavit, revertaris. Tibi itaque egredienti de hac vita sancta Maria, angeli et omnes sancti occurrant. (...) Redemptorem tuum facie ad faciem videas et contemplatione Dei potiaris in saecula saeculorum »[835].
I. Iudicium particulare
CEC 1021 FRA
Mors vitae hominis imponit finem tamquam tempori aperto acceptationi vel reiectioni gratiae divinae in Christo manifestatae (cf. 2Tm 1,9-10). Novum Testamentum de iudicio loquitur praecipue in prospectu finalis occursus cum Christo in Eius secundo Adventu, sed pluries etiam retributionem uniuscuiusque immediate post mortem affirmat in relatione cum eius operibus eiusque fide. Parabola pauperis Lazari (cf. Lc 16,22) et verbum Christi in cruce ad bonum latronem (cf. Lc 23,43), sicut alii Novi Testamenti textus 611 loquuntur de ultima animae sorte, 612 quae diversa pro aliis et aliis esse potest.
CEC 1022 FRA
Singuli homines inde a morte sua retributionem suam aeternam in sua immortali recipiunt anima in iudicio particulari quod eorum vitam refert Christo sive per purificationem[836] sive ad immediate in beatitudinem caeli ingrediendum[837] sive ad se immediate in aeternum damnandum. (Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 858; Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1002; Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1306)
« Ad vesperum te de amore examinabunt »[838].
II. Caelum
CEC 1023 FRA
Illi qui in gratia et amicitia moriuntur Dei et qui perfecte sunt purificati, in aeternum cum Christo vivunt. In aeternum sunt similes Deo quia Eum vident « sicuti est » (Io Jn 3,2), « facie ad faciem » (1Co 13,12): (cf. Ap 22,4)
« Auctoritate apostolica diffinimus: quod secundum communem Dei ordinationem animae sanctorum omnium (...) et aliorum fidelium defunctorum post sacrum ab eis Christi Baptisma susceptum, in quibus nihil purgabile fuit, quando decesserunt, (...) vel si tunc fuerit aut erit aliquid purgabile in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae (...) etiam ante resumptionem suorum corporum et iudicium generale post Ascensionem Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in caelum, fuerunt, sunt et erunt in caelo, caelorum Regno et paradiso caelesti cum Christo, sanctorum angelorum consortio congregatae, ac post Domini Iesu Christi passionem et mortem viderunt et vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura »[839].
CEC 1024 FRA
Haec vita perfecta cum Sanctissima Trinitate, haec communio vitae cum Ea, cum Maria Virgine, angelis et omnibus beatis « caelum » appellatur. Caelum finis est ultimus et adimpletio profundissimarum appetitionum hominis, status supremae et definitivae beatitudinis.
CEC 1025 FRA
In caelo vivere est « cum Christo esse »[840]. Electi « in Ipso » vivunt, sed ibi servant, immo inveniunt suam propriam identitatem, suum proprium nomen: (cf. Ap 2,17)
« Vita est enim esse cum Christo, quia ubi Christus ibi Regnum »[841].
CEC 1026 FRA
Iesus Christus, per Suam Mortem Suamque Resurrectionem nobis caelum « aperuit ». Beatorum vita in plena possessione consistit fructuum Redemptionis peractae a Christo qui Suae glorificationi caelesti illos consociat qui in Eum crediderunt et qui Eius voluntati permanserunt fideles. Caelum beata est communitas omnium eorum qui Ei perfecte sunt incorporati.
CEC 1027 FRA
Hoc mysterium beatae communionis cum Deo et cum omnibus illis qui in Christo sunt, omnem comprehensionem superat et repraesentationem omnem. Scriptura nobis de illa loquitur in imaginibus: vita, lux, pax, nuptiale convivium, vinum Regni, domus Patris, Ierusalem caelestis, paradisus: « Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt Illum » (1Co 2,9).
CEC 1028 FRA
Deus, propter Suam transcendentiam, non potest sicuti est videri nisi cum Ipse Suum mysterium immediatae aperit contemplationi hominis illique Ipse capacitatem praebet. Haec Dei contemplatio in Eius gloria caelesti ab Ecclesia « visio beatifica » appellatur:
« Quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias, (...) cum iustis et Dei amicis in Regno caelorum datae immortalitatis voluptate gaudere »[842].
CEC 1029 FRA
In caeli gloria, beati gaudenter voluntatem Dei implere pergunt relate ad alios homines et ad universam creationem. Iam illi cum Christo regnant; cum Eo « regnabunt in saecula saeculorum » (Ap 22,5) (cf. Mt 25,21 Mt 25,23).
III. Finalis purificatio seu purgatorium
CEC 1030 FRA
Illi qui in gratia et amicitia Dei, sed imperfecte purificati, moriuntur, quamquam suae aeternae salutis sunt certi, post suam mortem patiuntur purificationem, ut sanctitatem acquirant necessariam ad caeli gaudium ingrediendum.
CEC 1031 FRA
Ecclesia purgatorium hanc finalem appellat electorum purificationem quae prorsus a damnatorum poena est diversa. Ecclesia doctrinam fidei relate ad purgatorium formulavit, praecipue in Conciliis Florentino[843] et Tridentino. 625 Ecclesiae Traditio, se ad quosdam Scripturae textus referens[844], de igne loquitur purificatorio:
« De quibusdam levibus culpis esse ante iudicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod veritas dicit quia si quis in Sancto Spiritu blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro (Mt 12,32). In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse laxari »[845].
CEC 1032 FRA
Haec doctrina etiam nititur praxi orationis pro defunctis, de qua iam sacra Scriptura loquitur: « Unde pro defunctis expiationem fecit (Iudas Maccabaeus), ut a peccato solverentur » (Mac Mac 12,46). Inde a prioribus temporibus, Ecclesia defunctorum memoriam est venerata et suffragia pro illis obtulit, maxime Sacrificium eucharisticum[846], ut purificati ad visionem beatificam Dei possent pervenire. Ecclesia etiam eleemosynas, indulgentias et opera paenitentiae commendat pro defunctis:
« Eis ergo opem feramus, et commemorationem eorum peragamus. Si enim Iobi filios expiabat patris sacrificium: (cf. Iob 1,5) quid dubitas, an nobis pro eis qui excesserunt offerentibus, ipsis detur aliqua consolatio? (...) Ne nos pigeat opem ferre iis qui excesserunt, et pro eis offerre preces »[847].
IV. Infernus
CEC 1033 FRA
Non possumus Deo esse uniti nisi libere Eum diligere eligamus. Sed Deum diligere non possumus, si contra Eum, contra nostrum proximum vel contra nosmetipsos graviter peccemus: « Qui non diligit, manet in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem » (Io Jn 3,14-15). Dominus noster nos monet nos ab Eo separatos fore, si necessitatibus gravibus occurrere omittamus pauperum et parvulorum qui Eius sunt fratres (cf. Mt 25,31-46). In peccato mortali mori quin nos huius paeniteat et quin amorem Dei excipiamus misericordem, significat ab Eo in aeternum propter nostram propriam liberam electionem manere separatos. Hic status definitivae exclusionis sui ipsius (« auto-exclusionis ») a communione cum Deo et cum beatis denotatur verbo « infernus ».
CEC 1034 FRA
Iesus saepe loquitur de « gehenna » ignis inextinguibilis[848], illis reservata qui usque ad suae vitae finem credere et converti recusant, et ubi simul anima et corpus perdi possunt (cf. Mt 10,28). Iesus verbis annuntiat gravibus: « Mittet Filius hominis angelos Suos, et colligent de Regno Eius (...) eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis » (Mt 13,41-42), et Ipse condemnationem pronuntiabit: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum! » (Mt 25,41).
CEC 1035 FRA
Doctrina Ecclesiae exsistentiam inferni eiusque affirmat aeternitatem. Animae eorum qui in statu moriuntur peccati mortalis, immediate post mortem in inferos descendunt ubi poenas patiuntur inferni, « ignem aeternum »[849]. Praecipua inferni poena consistit in aeterna separatione a Deo in quo solummodo potest homo vitam et beatitudinem habere pro quibus creatus est et quas cupit.
CEC 1036 FRA
Affirmationes sacrae Scripturae et doctrina Ecclesiae relate ad infernum sunt vocatio ad responsabilitatem qua homo sua uti debet libertate intuitu suae aeternae sortis. Simul urgentem vocationem ad conversionem constituunt: « Intrate per angustam portam, quia lata est porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! » (Mt 7,13-14).
« Cum vero nesciamus diem neque horam, monente Domino, constanter vigilemus oportet, ut, expleto unico terrestris nostrae vitae cursu, cum Ipso ad nuptias intrare et cum benedictis connumerari mereamur, neque sicut servi mali et pigri iubeamur discedere in ignem aeternum, in tenebras exteriores ubi erit fletus et stridor dentium »[850].
CEC 1037 FRA
Deus neminem praedestinat ut in infernum eat[851]; ad hoc enim requiruntur aversio a Deo voluntaria (peccatum mortale) et in illa usque ad finem persistere. Ecclesia, in liturgia eucharistica et in suorum fidelium orationibus quotidianis, misericordiam implorat Dei qui non vult « aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti » (2P 3,9):
« Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae Tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in Tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum Tuorum iubeas grege numerari »[852].
V. Ultimum Iudicium
CEC 1038 FRA
Resurrectio omnium mortuorum, « iustorum et iniquorum » (Ac 24,15), Iudicium praecedet ultimum. Tunc erit « hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem (...) (Filii hominis) et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii » (Jn 5,28-29). Tunc Christus veniet « in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo (...). Et congregabuntur ante Eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. (...) Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam » (Mt 25,31-33 Mt 25,46).
CEC 1039 FRA
Coram Christo qui veritas est, veritas circa relationem uniuscuiusque hominis cum Deo definitive fiet manifesta (cf. Jn 12,48). Iudicium ultimum id revelabit, usque ad eius ultimas consequentias, quod unusquisque boni fecerit, aut facere omiserit, in suae vitae terrestris decursu:
« Servatur quidquid mali faciunt et nesciunt, ubi venerit Deus noster manifestus et non silebit (Ps 50,3) (...). Deinde convertet Se et ad illos qui sunt a sinistris: Minimos meos egentes posueram vobis in terra. Ego tamquam caput, dicet, in caelo sedebam ad dexteram Patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra egebant. Membris meis daretis, et ad caput perveniret quod daretis. Et sciretis quia minimos meos egentes quando vobis in terra posui, laturarios vobis institui qui opera vestra in thesaurum meum portarent. Et nihil in eorum manibus posuistis, propterea apud me nihil invenistis »[853].
CEC 1040 FRA
Iudicium ultimum in reditu Christi glorioso eveniet. Solus Pater cognoscit horam et diem, solus Ipse Eius decidit Adventum. Per Filium Suum Iesum Christum, verbum definitivum super totam historiam tunc pronuntiabit Suum. Sensum ultimum totius operis creationis et totius Oeconomiae salutis cognoscemus et mirabiles intelligemus vias per quas Eius providentia omnia versus eorum ultimum conduxerit finem. Iudicium ultimum revelabit iustitiam Dei de omnibus iniustitiis commissis a Suis creaturis triumphare Eiusque amorem morte esse fortiorem (cf. Ct 8,6).
CEC 1041 FRA
Iudicii ultimi nuntius vocat ad conversionem dum Deus adhuc hominibus « tempus acceptabile » praebet et « dies salutis » (2Co 6,2). Sanctum Dei inspirat timorem. Ad Regni Dei impellit iustitiam. Annuntiat « beatam spem » (Tt 2,13) reditus Domini, qui veniet « glorificari in sanctis Suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt » (2Th 1,10).
VI. Caelorum novorum et terrae novae spes
CEC 1042 FRA
In fine temporum, Regnum Dei ad suam perveniet plenitudinem. Post Iudicium universale, iusti in aeternum cum Christo regnabunt, corpore et anima glorificati, et ipse universus renovabitur mundus:
Tunc Ecclesia « in gloria caelesti consummabitur, quando (...) cum genere humano universus quoque mundus, qui intime cum homine coniungitur et per eum ad finem suum accedit, perfecte in Christo instaurabitur »[854].
CEC 1043 FRA
Sacra Scriptura hanc arcanam renovationem, quae humanitatem transformabit et mundum, appellat « novos (...) caelos et terram novam » (2P 3,13) (cf. Ap 21,1). Illa erit definitiva effectio consilii Dei: « recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra » (Ep 1,10).
CEC 1044 FRA
In hoc universo mundo novo (cf. Ap 21,5), in Ierusalem caelesti, Deus mansionem Suam inter homines habebit. « Et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt » (Ap 21,4) (cf. Ap 21,27).
CEC 1045 FRA
Pro homine, haec consummatio effectio erit ultima unitatis generis humani a Deo volitae inde a creatione et cuius Ecclesia peregrinans erat « veluti sacramentum »[855]. Qui Christo fuerint uniti, redemptorum efformabunt communitatem, Dei « Civitatem sanctam » (Ap 21,2), « sponsam uxorem Agni » (Ap 21,9). Haec non amplius a peccato erit vulnerata, a sordibus (cf. Ap 21,27), a sui ipsius amore, quae communitatem terrestrem hominum destruunt vel vulnerant. Visio beatifica in qua Deus electis modo inexhaustibili aperietur, perennis erit fons beatitudinis, pacis et mutuae communionis.
CEC 1046 FRA
Relate ad mundum universum, Revelatio profundam communitatem destinationis affirmat mundi materialis et hominis:
« Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat (...) in spem, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis (...). Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus (...) exspectantes redemptionem corporis nostri » (Rm 8,19-23) .
CEC 1047 FRA
Universus mundus visibilis destinatur igitur et ipse ut transformetur: « Oportet ergo et ipsam conditionem redintegratam ad pristinum sine prohibitione servire iustis »[856], participantem eorum glorificationis in Iesu Christo resuscitato.
CEC 1048 FRA
« Terrae ac humanitatis consummandae tempus ignoramus, nec universi transformandi modum novimus. Transit quidem figura huius mundi per peccatum deformata, sed docemur Deum novam habitationem novamque terram parare in qua iustitia habitat, et cuius beatitudo omnia pacis desideria, quae in cordibus hominum ascendunt, implebit et superabit »[857].
CEC 1049 FRA
« Exspectatio tamen novae terrae extenuare non debet, sed potius excitare, sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi corpus illud novae familiae humanae crescit quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam praebere valet. Ideo, licet progressus terrenus a Regni Christi augmento sedulo distinguendus sit, inquantum tamen ad societatem humanam melius ordinandam conferre potest, Regni Dei magnopere interest »[858].
CEC 1050 FRA
« Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum Christus Patri reddet Regnum aeternum et universale »[859]. Tunc Deus erit « omnia in omnibus » (1Co 15,28), in vita aeterna:
« Vita reipsa et veritate Pater est, qui per Filium omnibus in Spiritu Sancto caelestia dona tamquam ex fonte profundit: at per Eius benignitatem nobis quoque hominibus aeternae vitae bona veraciter promissa sunt »[860].
Compendium
CEC 1051 FRA
Singuli homines in anima sua immortali, inde a morte sua, in iudicio particulari, aeternam suam recipiunt retributionem a Christo, vivorum et mortuorum iudice.
CEC 1052 FRA
« Credimus animas eorum omnium, qui in gratia Christi moriuntur (...) populum Dei constituere post mortem, quae omnino destruetur resurrectionis die, quo hae animae cum suis corporibus coniungentur »[861].
CEC 1053 FRA
« Credimus multitudinem earum animarum, quae cum Iesu et Maria in paradiso congregantur, Ecclesiam caelestem efficere, ubi eaedem, aeterna beatitudine fruentes, Deum vident sicuti est atque etiam gradu quidem modoque diverso, una cum sanctis angelis partem habent in divina rerum gubernatione, quam Christus glorificatus exercet, cum pro nobis intercedant suaque fraterna sollicitudine infirmitatem nostram plurimum iuvent »[862].
CEC 1054 FRA
Qui in gratia et amicitia Dei, sed imperfecte purificati, moriuntur, quamquam de sua salute aeterna sunt certi, post suam mortem patiuntur purificationem ut sanctitatem acquirant necessariam ad gaudium Dei ingrediendum.
CEC 1055 FRA
Propter « sanctorum communionem », Ecclesia defunctos Dei commendat misericordiae et pro illis suffragia offert, maxime sanctum Sacrificium eucharisticum.
CEC 1056 FRA
Ecclesia, Christi sequens exemplum, fideles admonet de tristi ac luctuosa realitate mortis aeternae[863], quae etiam « infernus » appellatur.
CEC 1057 FRA
Praecipua inferni poena in aeterna consistit separatione a Deo, in quo homo vitam et beatitudinem habere solummodo potest ad quas creatus est et quas ipse cupit.
CEC 1058 FRA
Ecclesia orat ut nullus se perdat: « Domine, (...) me (...) a Te numquam separari permittas »[864]. Si verum est neminem posse se ipsum salvare, verum etiam est, Deum velle « omnes homines salvos fieri » (1Tm 2,4) et apud Eum « omnia possibilia » esse (Mt 19,26).
CEC 1059 FRA
« Sacrosancta Ecclesia Romana firmiter credit et firmiter asseverat, quod (...) in die Iudicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de propriis factis rationem »[865].
CEC 1060 FRA
Regnum Dei, in fine temporum, ad suam perveniet plenitudinem. Tunc iusti regnabunt in aeternum cum Christo, corpore et anima glorificati, et ipse mundus materialis universus transformabitur. Tunc Deus erit « omnia in omnibus » (1Co 15,28), in vita aeterna.
« AMEN »
CEC 1061 FRA
Symbolum, sicut etiam ultimus sacrae Scripturae liber (cf. Ap 22,21), verbo Hebraico Amen concluditur. Idem saepe in fine orationum invenitur Novi Testamenti. Eodem modo, Ecclesia suas orationes finit cum Amen.
CEC 1062 FRA
Amen Hebraice ad eamdem radicem quam verbum « credere » refertur. Haec radix soliditatem, credibilitatem, fidelitatem exprimit. Sic intelligitur cur « Amen » de fidelitate Dei erga nos dici possit et de nostra fiducia in Ipsum.
CEC 1063 FRA
In prophetia Isaiae invenitur expressio « Deus veritatis », ad litteram « Deus Amen », id est, Deus Suis promissis fidelis: « Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen » (Is 65,16). Dominus noster saepe verbo « Amen » utitur (cf. Mt 6,2 Mt 5 Mt 6,16), quandoque sub forma iterata (cf. Jn 5,19), ad efferendam Suae doctrinae credibilitatem, auctoritatem Suam super Dei veritatem fundatam.
CEC 1064 FRA
Finale igitur « Amen » Symboli iterum sumit et confirmat primum eius verbum: « Credo ». Credere est verbis, promissionibus, mandatis Dei dicere « Amen », est se Illi prorsus concredere qui est « Amen » infiniti amoris et perfectae fidelitatis. Vita christiana uniuscuiusque diei erit ergo « Amen » illi « credo » Professionis fidei nostri Baptismatis:
« Sit tamquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua »[866].
CEC 1065 FRA
Iesus Christus Ipse est « Amen » (Ap 3,14). Ipse est « Amen » definitivum amoris Patris erga nos; Ipse assumit et perficit nostrum « Amen » ad Patrem: « Quotquot enim promissiones Dei sunt, in Illo "Est"; ideo et per Ipsum "Amen" Deo ad gloriam per nos » (2Co 1,20):
« Per Ipsum et cum Ipso et in Ipso,
est Tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia saecula saeculorum.
AMEN »[867].

suivant