COMMUNE PASTORUM
Pro episcopo
Commune Pastorum :
01 • 02
Cf. 1 Sam 2, 35
Suscitábo mihi sacerdótem fidélem,
qui iuxta cor meum et ánimam meam fáciet,
dicit Dóminus (T.P. allelúia).
Vel:
Cf. Lc 12, 42
Fidélis et prudens dispensátor
in magni patrisfamílias domo constitútus erat,
ut consérvis suis mensúram trítici erogáret (T.P. allelúia).
Commune Pastorum :
01 • 02
Deus, qui beátum N. divína caritáte flagrántem,
fidéque, quæ vincit mundum, insígnem,
sanctis pastóribus mirabíliter aggregásti,
præsta, quæsumus, ut, ipso intercedénte,
nos quoque, in fide et caritáte perseverántes,
eius glóriæ consórtes fíeri mereámur.
Per Dóminum.
Vel:
Dómine Deus, qui beátum N.
cælésti doctrína imbúere dignátus es,
da nobis, ipsíus intervéntu,
eándem doctrínam fidéliter custodíre,
et móribus profitéri.
Per Dóminum.
Commune Pastorum :
01 • 02
Súscipe, Dómine, hæc múnera pópuli tui,
quæ tibi in beáti N. festivitáte offérimus,
ut per éadem, sicut confídimus,
tuæ pietátis sentiámus auxílium.
Per Christum.
De præsentia sanctorum Pastorum in Ecclesia
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Quia sic tríbuis Ecclésiam tuam sancti N. festivitáte gaudére,
ut eam exémplo piæ conversatiónis corróbores,
verbo prædicatiónis erúdias,
gratáque tibi supplicatióne tueáris.
Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba,
hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Commune Pastorum :
01 • 02
Io 10, 10
Ego veni ut vitam hábeant,
et abundántius hábeant, dicit Dóminus (T.P. allelúia).
Vel:
Mc 16, 17-18
Signa eórum qui in me credunt,
dicit Dóminus, hæc sequéntur:
dæmónia eícient, super ægros manus impónent,
et bene habébunt (T.P. allelúia).
Commune Pastorum :
01 • 02
Córporis sacri et pretiósi Sánguinis alimónia repléti,
quæsumus, Dómine Deus noster,
ut, quod pia devotióne gérimus,
certa redemptióne capiámus.
Per Christum.