COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM
Pro monacho
Ubi fratres in unum gloríficant Deum,
ibi dabit Dóminus benedictiónem (T.P. allelúia).
Vel:
Cf. Ps 70, 8.23
Repleátur os meum laude tua, ut possim cantáre;
gaudébunt lábia mea, dum cantávero tibi (T.P. allelúia).
Deus, qui fámulum tuum beátum N.
ad Christi sequélam benígnus vocásti,
eius, quæsumus, intercessióne, concéde,
ut, nosmetípsos abnegántes,
tibi toto corde adhærére valeámus.
Per Dóminum.
Súscipe, Dómine, quæsumus,
hóstias pro salúte tuæ plebis oblátas,
quibus nos, intercedénte beáto N.,
et peccándi illécebras fúgere valeámus
et caeléstibus propinquáre consórtiis.
Per Christum.
De signo vitæ Deo consecratæ
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
In Sanctis enim, qui Christo se dedicavérunt
propter regnum cælórum,
tuam decet providéntiam celebráre mirábilem,
qua humánam substántiam
et ad primæ oríginis révocas sanctitátem,
et perdúcis ad experiénda dona,
quæ in novo sæculo sunt habénda.
Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,
te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Cf. Lc 8, 15
Qui verbum Dei rétinent corde perfécto et óptimo,
fructum áfferunt in patiéntia (T.P. allelúia).
Vel:
Cf. Ps 83, 5
Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine,
in perpétuum laudábunt te (T.P. allelúia).
Annue, quæsumus, Dómine, Deus noster,
ut, beáti N. fulti præsídio,
per hoc tuæ sapiéntiæ sacraméntum
æqua moderatióne vivámus.
Per Christum.