COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM
Pro religiosis
Commune Sanctorum et sanctarum :
01 • 02
Cf. Ps 23, 5-6
Isti sunt sancti, qui accepérunt benedictiónem a Dómino
et misericórdiam a Deo salutári suo,
quia hæc est generátio quæréntium Dóminum (T.P. allelúia).
Vel:
Cf. Ps 104, 3-4
Lætétur cor quæréntium Dóminum;
quæritis Dóminum et confirmámini,
quærite fáciem eius semper (T.P. allelúia).
Commune Sanctorum et sanctarum :
01 • 02
Deus, qui beátum N.
ad tuum regnum in hoc sæculo perquiréndum,
per caritátis perféctæ prosecutiónem vocásti,
concéde, ut, eius intercessióne roboráti,
in dilectiónis via spíritu gaudéntes progrediámur.
Per Dóminum.
Commune Sanctorum et sanctarum :
01 • 02
Accépta tibi sint, quæsumus, Dómine,
múnera nostræ servitútis
pro beáti N. commemoratióne altári tuo propósita,
et concéde, ut, a terrénis impediméntis absolúti,
te solo dívites efficiámur.
Per Christum.
De signo vitæ Deo consecratæ
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
In Sanctis enim, qui Christo se dedicavérunt
propter regnum cælórum,
tuam decet providéntiam celebráre mirábilem,
qua humánam substántiam
et ad primæ oríginis révocas sanctitátem,
et perdúcis ad experiénda dona,
quæ in novo sæculo sunt habénda.
Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,
te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Commune Sanctorum et sanctarum :
01 • 02
Ps 33, 9
Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus:
beátus vir, qui sperat in eo (T.P. allelúia).
Vel:
Mt 5, 3
Beáti páuperes spíritu,
quóniam ipsórum est regnum cælórum (T.P. allelúia).
Commune Sanctorum et sanctarum :
01 • 02
Quæsumus, omnípotens Deus,
ut, qui huius sacraménti munímur virtúte,
exémplo beáti N., discámus te super ómnia semper inquírere,
et novi hóminis formam in hoc sæculo portáre.
Per Christum.