Ressources Catholiques Missel Romain
 
COMMUNE SANCTORUM ET SANCTARUM
Pro moniali
LAT  •  FRA    L/F
abate • monacho • moniali • religiosis 1 • religiosis 2

ANT. AD INTROITUM FRA  L/F
Cf. Ps 51, 10
Ego autem sicut olíva fructífera in domo Dei,
sperávi in misericórdia Dei
in ætérnum et in sæculum sæculi (T.P. allelúia).
Vel:
Regnum mundi et omnem ornátum sæculi contémpsi
propter amórem Dómini mei Iesu Christi,
quem vidi, quem amávi,
in quem crédidi, quem diléxi (T.P. allelúia).
 
COLLECTA FRA  L/F
Deus, qui ancíllam tuam beátam N.
ad quæréndum te ante ómnia vocásti,
eius exemplo et intercessióne concéde,
ut, puro et húmili corde tibi serviéntes,
ad glóriam tuam perveniámus ætérnam.
Per Dominum.
 
Lectiones
 
SUPER OBLATA FRA  L/F
Devotiónis nostræ múnera, Dómine,
in beátæ N. commemoratióne
tibi sacránda deférimus,
qui temporáli consolatióne signíficas,
ut promíssa non desperémus ætérna.
Per Christum.
 
PRÆFATIO DE SANCTIS VIRGINIBUS ET RELIGIOSIS FRA  L/F  vel altera præfatio
De signo vitæ Deo consecratæ
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
 
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
 
In Sanctis enim, qui Christo se dedicavérunt
propter regnum cælórum,
tuam decet providéntiam celebráre mirábilem,
qua humánam substántiam
et ad primæ oríginis révocas sanctitátem,
et perdúcis ad experiénda dona,
quæ in novo sæculo sunt habénda.
 
Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,
te collaudámus, sine fine dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
 
Prex Eucharistica: PE IPE IIPE III
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA  L/F
Ps 44, 2
Eructávit cor meum verbum bonum,
dico ego ópera mea Regi (T.P. allelúia).
Vel:
Lc 10, 42
Unum est necessárium:
óptimam partem elégit,
quæ non auferétur ab ea (T.P. allelúia).
 
POST COMMUNIONEM FRA  L/F
Salutáribus, Dómine, fóntibus recreáti,
te súpplices exorámus,
ut, beátæ N. intercessióne,
Christo in dies intímius adhæréntes,
in eius regno grátiæ mereámur esse consórtes.
Per Christum.