COMMUNE VIRGINUM
Pro una virgine
Commune Virginum :
01 • 02 •
03
Gaudeámus et exsultémus, quia Dóminus ómnium
diléxit vírginem sanctam atque gloriósam (T.P. allelúia).
Vel:
Haec est virgo sápiens,
quam Dóminus vigilántem invénit,
quae accéptis lampádibus sumpsit secum óleum
et, veniénte Dómino,
introívit cum eo ad núptias (T.P. allelúia).
Commune Virginum :
01 • 02 •
03
Dómine Deus, qui beátam N. vírginem
cæléstibus donis cumulásti,
tríbue, quæsumus, ut, eius virtútes æmulántes in terris,
gáudiis cum ipsa perfruámur ætérnis.
Per Dóminum.
Vel, pro virgine fundatrice:
Fac, Dómine Deus noster, ut beáta virgo N.,
sponsa tibi fidélis,
divínæ caritátis flammam éxcitet in córdibus nostris,
quam, ad perénnem Ecclésiæ tuæ glóriam,
áliis virgínibus inséruit.
Per Dóminum.
Commune Virginum :
01 • 02 •
03
Dicátæ, quæsumus, Dómine, capiámus oblatiónis efféctum,
ut, beátæ N. exémplo,
terrénæ vetustátis conversatióne mundáti,
cæléstis vitæ proféctibus innovémur.
Per Christum.
De signo vitæ Deo consecratæ
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
In Sanctis enim, qui Christo se dedicavérunt
propter regnum cælórum,
tuam decet providéntiam celebráre mirábilem,
qua humánam substántiam
et ad primæ oríginis révocas sanctitátem,
et perdúcis ad experiénda dona,
quæ in novo sæculo sunt habénda.
Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,
te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Commune Virginum :
01 • 02 •
03
Cf. Mt 25, 4.6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum
in vasis suis cum lampádibus.
Média autem nocte clamor factus est:
Ecce sponsus venit,
exíte óbviam Christo Dómino (T.P. allelúia).
Commune Virginum :
01 • 02 •
03
Córporis et Sánguinis Unigéniti tui sacra percéptio, Dómine,
ab ómnibus nos cadúcis rebus avértat,
ut exémplo beátæ N. valeámus
tui et sincéra in terris caritáte profícere,
et perpétua in cælis visióne gaudére.
Per Christum.