Die 2 aprilis
S. Francisci de Paola, eremitæ
Memoria ad libitum
Tempore paschali:
Commune sanctorum (pro sanctis religiosis) : religiosis 1 vel
religiosis 2
Cf. Ps 15, 5
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei:
tu es qui restítues hereditátem meam mihi, allelúia.
Deus, humílium celsitúdo,
qui beátum Francíscum
sanctórum tuórum glória sublimásti,
tríbue, quæsumus, ut, eius méritis et exémplo,
promíssa humílibus præmia felíciter consequámur.
Per Dóminum.
Tempore paschali:
Commune sanctorum (pro sanctis religiosis) : religiosis 1 vel
religiosis 2
Clementíssime Deus, qui, vétere hómine consúmpto,
novum secúndum te in beáto Francísco creáre dignátus es,
concéde propítius, ut nos páriter renováti
hanc placatiónis hóstiam tibi acceptábilem offerámus.
Per Christum.
Tempore paschali:
Commune sanctorum (pro sanctis religiosis) : religiosis 1 vel
religiosis 2
Cf. Mt 19, 27-29
Amen dico vobis quod vos, qui reliquístis ómnia,
et secúti estis me, céntuplum accipiétis,
et vitam ætérnam possidébitis, allelúia.
Tempore paschali:
Commune sanctorum (pro sanctis religiosis) : religiosis 1 vel
religiosis 2
Per huius virtútem sacraménti, quæsumus, Dómine,
beáti Francísci exémplo, deduc nos iúgiter in tua dilectióne,
et opus bonum quod cœpísti in nobis
pérfice usque in diem Christi Iesu.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.