Die 14 septembris
IN EXALTATIONE SANTÆ CRUCIS
Festum
Cf. Gal 6, 14
Nos autem gloriári opórtet
in cruce Dómini nostri Iesu Christi,
in quo est salus, vita et resurréctio nostra,
per quem salváti et liberáti sumus.
Deus, qui Unigénitum tuum crucem subíre voluísti,
ut salvum fáceret genus humánum,
præsta, quæsumus,
ut, cuius mystérium in terra cognóvimus,
eius redemptiónis præmia in cælo cónsequi mereámur.
Per Dóminum.
Hæc oblátio, Dómine, quæsumus,
ab ómnibus nos purget offénsis,
quæ in ara crucis totíus mundi tulit offénsam.
Per Christum.
Præfatio: De victoria crucis gloriosæ.
FRA •
L/F
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens, ætérne Deus:
Qui salútem humáni géneris in ligno crucis constituísti,
ut unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret;
et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur:
per Christum Dóminum nostrum.
Per quem maiestátem tuam laudant Angeli,
adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes.
Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim,
sócia exsultatióne concélebrant.
Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,
súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Io 12, 32
Ego si exaltátus fúero a terra,
omnes traham ad meípsum, dicit Dóminus.
Refectióne tua sancta enutríti,
Dómine Iesu Christe, súpplices deprecámur,
ut, quos per lignum crucis vivíficæ redemísti,
ad resurrectiónis glóriam perdúcas.
Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.