Ressources Catholiques Missel Romain
 
PRÆFATIO I DE QUADRAGESIMA
LAT  •  FRA    L/F
Quad 1 • Quad 2Quad 3Quad 4
De spiritali significatione Quadragesimæ
39. Sequens præfatio dicitur tempore Quadragesimæ, præsertim vero in dominicis; quando non est dicenda alia præfatio magis propria.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Quia fidélibus tuis dignánter concédis
quotánnis paschália sacraménta
in gáudio purificátis méntibus exspectáre:
ut, pietátis offícia et opéra caritátis propénsius exsequéntes,
frequentatióne mysteriórum, quibus renáti sunt,
ad grátiæ filiórum plenitúdinem perducántur.
Et ídeo cum Angelis et Archángelis,
cum Thronis et Dominatiónibus,
cumque omni milítia cæléstis exércitus,
hymnum glóriæ tuæ cánimus,
sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO II DE QUADRAGESIMA
LAT  •  FRA    L/F
Quad 1 • Quad 2 • Quad 3Quad 4
De spiritali pænitentia
40. Sequens præfatio dicitur tempore Quadragesimæ, præsertim vero in dominicis; quando non est dicenda alia præfatio magis propria.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui fíliis tuis ad reparándam méntium puritátem,
tempus præcípuum salúbriter statuísti,
quo, mente ab inordinátis afféctibus expedíta,
sic incúmberent transitúris,
ut rebus pótius perpétuis inhærérent.
Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,
te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO III DE QUADRAGESIMA
LAT  •  FRA    L/F
Quad 1Quad 2 • Quad 3 • Quad 4
De fructibus abstinentiæ
41. Sequens præfatio dicitur in Missis de feriis Quadragesimæ et in diebus ieiunii.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui nos per abstinéntiam tibi grátias referre voluísti,
ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret,
et, egéntium profíciens aliménto,
imitatóres tuæ benignitátis effíceret.
Et ideo, cum innúmeris Angelis,
una te magnificámus láudis voce dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO IV DE QUADRAGESIMA
LAT  •  FRA    L/F
Quad 1Quad 2Quad 3 • Quad 4
De fructibus eiunii
42. Sequens præfatio dicitur in Missis de feriis Quadragesimæ et in diebus ieiunii.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas,
virtútem largíris et præmia:
per Christum Dóminum nostrum.
Per quem maiestátem tuam laudant Angeli,
adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes.
Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim,
sócia exsulatióne concélebrant.
Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,
súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO I DE PASSIONE DOMINI
LAT  •  FRA    L/F
Passio 1 • Passio 2
De virtute Crucis
43. Sequens præfatio dicitur infra hebdomadam quintam Quadragesimæ, et in Missis de mysteriis Crucis et Passionis Domini.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Quia per Fílii tui salutíferam passiónem
sensum confiténde tuæ maiestátis totus mundus accépit,
dum ineffábili crucis poténtia
iudícium mundi et potéstas émicat Crucifíxi.
Unde et nos Dómine, cum Sanctis et Angelis univérsis,
tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO II DE PASSIONE DOMINI
LAT  •  FRA    L/F
Passio 1 • Passio 2
De victoria Passionis
44. Sequens præfatio dicitur in feriis II, III et IV Hebdomadæ sanctæ.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Cuius salutíferæ passiónis et gloriósæ resurrectiónis dies
appropinquáre noscúntur,
quibus et de antíqui hostis supérbia triúmphatur,
et nostræ redemptiónis recólitur sacraméntum.
Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum,
ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium.
Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,
sócia exsultatióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III