Die 28 decembris
SS. INNOCENTIUM, MARTYRUM
Festum
Innocéntes pro Christo infántes occísi sunt,
ipsum sequúntur Agnum sine mácula,
et dicunt semper: Glória tibi, Dómine.
Deus, cuius hodiérna die præcónium
Innocéntes mártyres non loquéndo
sed moriéndo conféssi sunt,
da, quæsumus, ut fidem tuam,
quam lingua nostra lóquitur,
étiam móribus vita fateátur.
Per Dóminum.
Súscipe, Dómine, quæsumus,
devotórum múnera famulórum,
et eos tuis purífica serviéntes pietáte mystériis,
quibus étiam iustíficas ignorántes.
Per Christum.
Cf. Ap 14, 4
Hi empti sunt ex homínibus, primítiæ Deo et Agno;
hi sequúntur Agnum quocúmque íerit.
Salvatiónis abundántiam tríbue, Dómine, fidélibus
in eórum festivitáte tua sancta suméntibus,
qui, Fílium tuum humána necdum voce profiténtes,
cælésti sunt grátia pro eius nativitáte coronáti.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.