Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 28 decembris
SS. INNOCENTIUM, MARTYRUM
Festum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 1, 5-10 - 2, 1-2 FRA  L/F  CMT
Carissimi:
Hæc est annuntiatio, quam audivimus a Iesu Christo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem; si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia. Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
Psalmus responsorius 124(123), 2-3, 4-5, 6a.7bc-8 FRA  L/F  CMT
R/ Anima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium.
Nisi quia Dominus erat in nobis,
cum exsurgerent homines in nos.
Forte vivos deglutissent nos,
cum irasceretur furor eorum in nos.
 
Forsitan aqua absorbuisset nos,
torrens pertransisset animam nostram;
forsitan pertransissent animam nostram
aquæ intumescentes.
 
Laqueus contritus est,
et nos erepti sumus.
Adiutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit cælum et terram.
Allelúia
Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur; te mártyrum candidátus laudat exércitus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 2, 13-18 FRA  L/F  CMT
Cum recessissent Magi, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: « Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Ægyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum ».
Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Ægyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: « Ex Ægypto vocavi filium meum ».
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: « Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt ».
Ad Offertorium