Feria secunda post Epiphaniam
Tempus Nativitatis
Dies sanctificátus illúxit nobis:
veníte, gentes, et adoráte Dóminum,
quia descéndit lux magna super terram.
Deus, cuius Verbi ætérnitas cæli fáciem decorávit,
et ex María Vírgine carnis nostræ fragilitátem suscépit,
quæsumus, ut qui splendor veritátis in nobis appáruit,
pro mundi redemptióne in plenitúdine potestátis procédat.
Qui tecum.
Súscipe, Dómine, múnera nostra,
quibus exercéntur commércia gloriósa,
ut, offeréntes quæ dedísti,
teípsum mereámur accípere.
Per Christum.
Io 1, 14
Vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre,
plenum grátiæ et veritátis.
Da, quæsumus, omnípotens Deus,
ut, mysteriórum virtúte sanctórum,
iúgiter vita nostra firmétur.
Per Christum.