Die 25 decembris
In Nativitate Domini
Ad Missam in aurora
Cf. Is 9, 2.6; Lc 1, 33
Lux fulgébit hódie super nos,
quia natus est nobis Dóminus;
et vocábitur admirábilis, Deus, Princeps pacis,
Pater futúri sæculi: cuius regni non erit finis.
Da, quæsumus, omnípotens Deus,
ut dum nova incarnáti Verbi tui luce perfúndimur,
hoc in nostro respléndeat ópere,
quod per fidem fulget in mente.
Per Dóminum.
Múnera nostra, quæsumus, Dómine,
nativitátis hodiérnæ mystériis apta provéniant,
ut sicut homo génitus idem præfúlsit et Deus,
sic nobis hæc terréna substántia
cónferat quod divínum est.
Per Christum.
Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.
Cf. Zac 9, 9
Exsúlta, fília Sion, lauda, fília Ierúsalem:
ecce Rex tuus véniet sanctus et salvátor mundi.
Da nobis, Dómine, Fílii tui nativitátem
læta devotióne coléntibus,
huius arcána mystérii et plena fide cognóscere,
et plenióre caritátis ardóre dilígere.
Per Christum.