Die 25 decembris
In Nativitate Domini
Ad Missam in aurora
Léctio libri Isaíæ prophétæ 62, 11-12
FRA •
L/F •
CMT
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ:
« Dicite filiæ Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo, et præmium eius coram illo. Et vocabunt eos Populus sanctus, Redempti a Domino; tu autem vocaberis Quæsita, Civitas non derelicta ».
Psalmus responsorius 96(95), 1.6.11-12
FRA •
L/F •
CMT
R/ Lux fulgébit hódie super nos, quia natus est nobis Dóminus.
Dominus regnavit, exsultet terra,
lætentur insulæ multæ.
Annuntiaverunt cæli iustitiam eius,
et viderunt omnes populi gloriam eius.
Lux orta est iusto,
et rectis corde lætitia.
Lætamini, iusti, in Domino
et confitemini memoriæ sanctitatis eius.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Titum 3, 4-7
FRA •
L/F •
CMT
Carissime:
Cum benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Allelúia
Glória in altíssimis Deo, et super terram pax in homínibus bonæ voluntátis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 2, 15-20
FRA •
L/F
Factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum, pastores loquebantur ad invicem: « Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ». Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in præsepio.
Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo.
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
Credo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.