Feria IV - Hebd prima
Tempus quadragesimæ
Cf. Ps 24, 6.2.22
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine,
et misericórdiæ tuæ, quæ a sæculo sunt.
Ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri;
líbera nos, Deus Israel,
ex ómnibus angústiis nostris.
Devotiónem pópuli tui, quæsumus, Dómine,
benígnus inténde,
ut, qui per abstinéntiam temperántur in córpore,
per fructum boni óperis reficiántur in mente.
Per Dóminum.
Offérimus tibi, Dómine, quæ dicánda tuo nómini tu dedísti,
ut, sicut éadem nobis éfficis sacraméntum,
ita fíeri tríbuas remédium sempitérnum.
Per Christum.
Cf. Ps 5, 12
Læténtur omnes qui sperant in te, Dómine,
in ætérnum exsultábunt et habitábis in eis.
Deus, qui nos sacraméntis tuis páscere non desístis,
tríbue, ut eórum nobis indúlta reféctio
vitam, quæsumus, cónferat sempitérnam.
Per Christum.
ORATIO SUPER POPULUM AD LIBITUM ADHIBENDA
L/F
Tuére, Dómine, pópulum tuum,
et ab ómnibus peccátis cleménter emúnda,
quia nulla ei nocébit advérsitas,
si nulla ei dominétur iníquitas.
Per Christum.