Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd secunda
Tempus quadragesimæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA • HEURES  CMT
ANT. AD INTROITUM FRA  L/F
Ps 144, 8-9
Miserátor et miséricors Dóminus,
pátiens et multum miséricors.
Suávis Dóminus univérsis,
et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
Actus pænitentialis
 
COLLECTA FRA  L/F
Deus, qui nos gloriósis remédiis in terris adhuc pósitos
iam cæléstium rerum facis esse consórtes,
tu, quæsumus, in ista qua vívimus nos vita gubérna,
ut ad illam, in qua ipse es, lucem perdúcas.
Per Dóminum.
 
Lectiones
 
SUPER OBLATA FRA  L/F
Per hæc véniat, quæsumus, Dómine, sacraménta
nostræ redemptiónis efféctus,
qui nos et ab humánis rétrahat semper excéssibus,
et ad salutária dona perdúcat.
Per Christum.
Præfationes de Quadragesima
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA  L/F
Lc 15, 32
Opórtet te, fili, gaudére,
quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit;
períerat, et invéntus est.
 
POST COMMUNIONEM FRA  L/F
Sacraménti tui, Dómine, divína percéptio
penetrália nostri cordis infúndat,
et sui nos partícipes poténter effíciat.
Per Christum.
 
ORATIO SUPER POPULUM AD LIBITUM ADHIBENDA L/F 
Páteant aures misericórdiæ tuæ, Dómine,
précibus supplicántium,
et, ut peténtibus desideráta concédas,
fac eos, quæ tibi sunt plácita postuláre.
Per Christum.
 
DOMINICA III IN QUADRAGESIMA FRA
 
Hac dominica celebratur primum scrutinium præparatorium ad baptismum pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis
 
ANT. AD INTROITUM FRA
Ps 24, 15-16
Oculi mei semper ad Dóminum,
quia ipse evéllet de láqueo pedes meos.
Réspice in me et miserére mei,
quóniam únicus et pauper sum ego.
 
Vel: FRA
Cf. Ez 36, 23-26
Cum sanctificátus fúero in vobis,
congregábo vos de univérsis terris;
et effúndam super vos aquam mundam,
et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris,
et dabo vobis spíritum novum, dicit Dóminus.
Actus pænitentialis  Non dicitur Glória in excélsis.
COLLECTA FRA
Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor,
qui peccatórum remédia in ieiúniis,
oratiónibus et eleemósynis demonstrásti,
hanc humilitátis nostræ confessiónem propítius intuére,
ut, qui inclinámur consciéntia nostra,
tua semper misericórdia sublevémur.
Per Dóminum.
 
Lectiones
SUPER OBLATA FRA
His sacrifíciis, Dómine, concéde placátus,
ut, qui própriis orámus absólvi delíctis,
fratérna dimíttere studeámus.
Per Christum.
 
Præfatio: De Samaritana. FRA
 
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
 
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
 
Qui, dum aquæ sibi pétiit potum a Samaritána præbéri,
iam in ea fídei donum ipse creáverat,
et ita eius fidem sitíre dignátus est,
ut ignem in illa divíni amóris accénderet.
Unde et nos tibi grátias ágimus,
et tuas virtútes cum Angelis prædicámus, dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
 
PREX EUCHARISTICA: PE IPE IIPE III
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA
Qui bíberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus,
fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.
 
Quando legitur aliud Evangelium: FRA
Cf. Ps 83, 4-5
Passer invénit sibi domum,
et turtur nidum, ubi repónat pullos suos:
altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus!
Beáti qui hábitant in domo tua,
in sæculum sæculi laudábunt te.
 
POST COMMUNIONEM FRA
Suméntes pignus cæléstis arcáni,
et in terra pósiti iam supérno pane satiáti,
te, Dómine, súpplices deprecámur,
ut, quod in nobis mystério géritur, ópere impleátur.
Per Christum.
Oratio super populum
Rege, Dómine, quæsumus, tuórum corda fidélium,
et servis tuis hanc grátiam largíre propítius,
ut in tui et próximi dilectióne manéntes
plenitúdinem mandatórum tuórum adímpleant.
Per Christum.