Dominica XVII
Tempus « per annum » - Anno C
Cf. Ps 67, 6-7.36
Deus in loco sancto suo;
Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo,
ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ.
Protéctor in te sperántium, Deus,
sine quo nihil est válidum, nihil sanctum,
multíplica super nos misericórdiam tuam,
ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur,
ut iam possímus inhærére mansúris.
Per Dóminum.
Súscipe, quæsumus, Dómine, múnera,
quæ tibi de tua largitáte deférimus,
ut hæc sacrosáncta mystéria, grátiæ tuæ operánte virtúte,
et præséntis vitæ nos conversatióne sanctíficent,
et ad gáudia sempitérna perdúcant.
Per Christum.
Ps 102, 2
Bénedic, ánima mea, Dómino,
et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Vel:
Mt 5, 7-8
Beáti misericórdes,
quóniam ipsi misericórdiam consequéntur.
Beáti mundo corde,
quóniam ipsi Deum vidébunt.
Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum,
passiónis Fílii tui memoriále perpétuum;
tríbue, quæsumus,
ut ad nostram salútem hoc munus profíciat,
quod ineffábili nobis caritáte ipse donávit.
Qui vivit.