Dominica V
Tempus « per annum » - Anno B
Ps 94, 6-7
Veníte, adorémus Deum,
et procidámus ante Dóminum, qui fecit nos;
quia ipse est Dóminus Deus noster.
Famíliam tuam, quæsumus, Dómine,
contínua pietáte custódi,
ut, quæ in sola spe grátiæ cæléstis innítitur,
tua semper protectióne muniátur.
Per Dóminum.
Dómine Deus noster, qui has pótius creatúras
ad fragilitátis nostræ subsídium condidísti,
tríbue, quæsumus,
ut étiam æternitátis nobis fiant sacraméntum.
Per Christum.
Cf. Ps 106, 8-9
Confiteántur Dómino misericórdiæ eius,
et mirabília eius fíliis hóminum,
quia satiávit ánimam inánem,
et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
Vel:
Mt 5, 5-6
Beáti qui lugent, quóniam ipsi consolabúntur.
Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam,
quóniam ipsi saturabúntur.
Deus, qui nos de uno pane et de uno cálice
partícipes esse voluísti,
da nobis, quæsumus, ita vívere, ut, unum in Christo effécti,
fructum afferámus pro mundi salúte gaudéntes.
Per Christum.