Dominica V
Tempus « per annum » - Anno B
Locutus est Iob dicens:
« Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius? Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius præstolatur mercedem suam, sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi.
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum.
Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo. Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona ».
Psalmus responsorius 147(146), 1-2, 3-4, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Laudáte Dóminum, qui sanat contrítos corde.
vel
R/ Allelúia
Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro,
quoniam iucundum est celebrare laudem.
Ædificans Ierusalem Dominus,
dispersos Israelis congregabit.
Qui sanat contritos corde
et alligat plagas eorum;
qui numerat multitudinem stellarum
et omnibus eis nomina vocat.
Magnus Dominus noster et magnus virtute,
sapientiæ eius non est numerus.
Sustentat mansuetos Dominus,
humilians autem peccatores usque ad terram.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 9, 16-19.22-23
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Væ enim mihi est, si non evangelizavero! Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quæ est ergo merces mea? Ut Evangelium prædicans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. Omnia autem facio propter Evangelium, ut comparticeps eius efficiar.
Allelúia
Christus infirmitátes nostras accépit, et ægrotatiónes portávit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 29-39
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Egrediens Iesus de synagoga venit in domum Simonis et Andreæ cum Iacobo et Ioanne. Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa. Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia habentes; et erat omnis civitas congregata ad ianuam. Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa eiecit et non sinebat loqui dæmonia, quoniam sciebant eum.
Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; et cum invenissent eum, dixerunt ei: « Omnes quærunt te! ».
Et ait illis: « Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni ». Et venit prædicans in synagogis eorum per omnem Galilæam et dæmonia eiciens.