Dominica IX
Tempus « per annum » - Anno A
Cf. Ps 24, 16.18
Réspice in me, et miserére mei, Dómine,
quóniam únicus et pauper sum ego.
Vide humilitátem meam et labórem meum,
et dimítte ómnia peccáta mea, Deus meus.
Deus, cuius providéntia in sui dispositióne non fállitur,
te súpplices exorámus,
ut nóxia cuncta submóveas,
et ómnia nobis profutúra concédas.
Per Dóminum.
In tua pietáte confidéntes, Dómine,
cum munéribus ad altária veneránda concúrrimus,
ut, tua purificánte nos grátia,
iísdem quibus famulámur mystériis emundémur.
Per Christum.
Cf. Ps 16, 6
Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus:
inclína aurem tuam, et exáudi verba mea.
Vel:
Mc 11, 23.24
Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis,
crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.
Rege nos Spíritu tuo, quæsumus, Dómine,
quos pascis Fílii tui Córpore et Sánguine,
ut te, non solum verbo neque lingua,
sed ópere et veritáte confiténtes,
intráre mereámur in regnum cælórum.
Per Christum.