Dominica IX
Tempus « per annum » - Anno A
Léctio libri Deuteronómii 11, 18.26-28.32
FRA •
L/F •
CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris et ligate ea pro signo in manibus et inter oculos vestros collocate quasi appensum quid.
En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: benedictionem, si obœdieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis; maledictionem, si non obœdieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
Videte ergo ut impleatis omnia præcepta atque iudicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro ».
Psalmus responsorius 31(30), 2-3ab, 3bc-4, 17.25
FRA •
L/F •
CMT
R/ Esto mihi, Dómine, in rupem præsídii.
In te, Domine, speravi, non confundar in æternum;
in iustitia tua libera me.
Inclina ad me aurem tuam,
accelera, ut eruas me.
Esto mihi in rupem præsidii
et in domum munitam, ut salvum me facias.
Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu
et propter nomen tuum deduces me et pasces me.
Illustra faciem tuam super servum tuum,
salvum me fac in misericordia tua.
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,
omnes, qui speratis in Domino.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 3, 21-25a.28
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Nunc sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quæ est in Christo Iesu; quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius.
Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Allelúia
Ego sum vitis, vos pálmites dicit Dóminus; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 7, 21-27
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Non omnis, qui dicit mihi: «Domine, Domine», intrabit in regnum cælorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est. Multi dicent mihi in illa die: «Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine dæmonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?». Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Omnis ergo, qui audit verba mea hæc et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram.
Et omnis, qui audit verba mea hæc et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam supra arenam. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ».