Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd secunda
Tempus paschale
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
ANT. AD INTROITUM FRA • L/F
Cf. Ps 17, 50; 21, 23
Confitébor tibi in pópulis, Dómine,
et narrábo nomen tuum frátribus meis, allelúia.
Actus pænitentialis
 
COLLECTA FRA • L/F
Annua recoléntes mystéria,
quibus per renovátam oríginis dignitátem
humána substántia spem resurrectiónis accépit,
cleméntiam tuam, Dómine, supplíciter exorámus,
ut, quod fide recólimus, perpétua dilectióne capiámus.
Per Dóminum.
 
Lectiones
 
SUPER OBLATA FRA • L/F
Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia,
uníus summæque divinitátis partícipes effecísti,
præsta, quæsumus,
ut, sicut tuam cognóvimus veritátem,
sic eam dignis móribus assequámur.
Per Christum.
Præfationes paschalis
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA • L/F
Cf. Io 15, 16.19
Dicit Dóminus: Ego elégi vos de mundo
et pósui vos ut eátis, et fructum afferátis,
et fructus vester máneat, allelúia.
 
POST COMMUNIONEM FRA • L/F
Pópulo tuo, quæsumus, Dómine, adésto propítius,
et, quem mystériis cæléstibus imbuísti,
fac ad novitátem vitæ de vetustáte transíre.
Per Christum.