Ressources Catholiques Missel Romain
 
PRÆFATIO PASCHALIS I
LAT  •  FRA    L/F
Pas 1 • Pas 2Pas 3Pas 4Pas 5
De mysterio paschali
45. Sequens præfatio dicitur tempore paschali. In Missa Vigiliæ paschalis dicitur: in hac potíssimum nocte; a die Paschæ et per totam octavam: in hac potíssimum die; alias: in hoc potíssimum.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:
Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,
sed in hac potíssimum nocte (die) gloriósius prædicáre,
(sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre,)
cum Pascha nostrum immolátus est Christus.
Ipse enim verus est Agnus
qui ábstulit peccáta mundi.
Qui mortem nostram moriéndo destrúxit,
et vitam resurgéndo reparávit.
Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes
hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Quando adhibetur Canon Romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.
Et dicuntur a Missa Vigiliæ paschalis usque ad sabbatum in albis inclusive. In Missa autem Vigilia; paschalis dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO PASCHALIS II
LAT  •  FRA    L/F
Pas 1 • Pas 2 • Pas 3Pas 4Pas 5
De vita nova in Christo
46. Sequens præfatio dicitur tempore paschali.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:
Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,
sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre,
cum Pascha nostrum immolátus est Christus.
Per quem in ætérnam vitam fílii lucis oriúntur,
et regni cæléstis átria fidélibus reserántur.
Quia mors nostra est eius morte redémpta,
et in eius resurrectióne vita ómnium resurréxit.
Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes
hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO PASCHALIS III
LAT  •  FRA    L/F
Pas 1Pas 2 • Pas 3 • Pas 4Pas 5
De Christo vivente et semper interpellante pro nobis
47. Sequens præfatio dicitur tempore paschali.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:
Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,
sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre,
cum Pascha nostrum immolátus est Christus.
Qui se pro nobis offérre non désinit,
nosque apud te pérenni advocatióne deféndit;
qui immolátus iam non móritur,
sed semper vivit occísus.
Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes
hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO PASCHALIS IV
LAT  •  FRA    L/F
Pas 1Pas 2Pas 3 • Pas 4 • Pas 5
De restauratione universi per mysterium paschale
48. Sequens præfatio dicitur tempore paschali.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:
Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,
sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre,
cum Pascha nostrum immolátus est Christus.
Quia, vetustáte destrúcta, renovántur univérsa deiécta,
et vitæ nobis in Christo reparátur intégritas.
Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes
hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO PASCHALIS V
LAT  •  FRA    L/F
Pas 1Pas 2Pas 3Pas 4 • Pas 5
De Christo sacerdote et victima
49. Sequens præfatio dicitur tempore paschali.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre:
Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri,
sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre,
cum Pascha nostrum immolátus est Christus.
Qui, oblátione córporis sui,
antíqua sacrifícia in crucis veritáte perfécit,
et, seípsum tibi pro nostra salúte comméndans,
idem sacérdos, altáre et agnus exhíbuit.
Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes
hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO I DE ASCENSIONE DOMINI
LAT  •  FRA    L/F
Ascensio 1 • Ascensio 2
De mysterio Ascensionis
50. Sequens præfatio dicitur: in die Ascensionis Domini; in omnibus Missis diebus post Ascensionem usque ad sabbatum ante Pentecosten, quæ præfatione propria carent.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Quia Dóminus Iesus, Rex glóriæ,
peccáti triumphátor et mortis,
mirántibus Angélis, ascéndit(hódie) summa cælórum,
Mediátor Dei et hóminum,
Iudex mundi Dominúsque virtútum;
non ut a nostra humilitáte discéderet,
sed ut illic confiderémus, sua membra, nos súbsequi
quo ipse, caput nostrum principiúmque, præcéssit.
Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes
hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
In die Ascensionis, quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántesproprium, ut infra.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO II DE ASCENSIONE DOMINI
LAT  •  FRA    L/F
Ascensio 1 • Ascensio 2
De mysterio Ascensionis
51. Sequens præfatio dicitur: in die Ascensionis Domini; in omnibus Missis diebus post Ascensionem usque ad sabbatum ante Pentecosten, quæ præfatione propria carent.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Qui post resurrectiónem suam
ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit,
et ipsis cernéntibus est elevátus in cælum,
ut nos divinitátis suæ tribúeret esse partícipes.