Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 2 ianuarii
Ss. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni, episcoporum et Ecclesiæ doctorum
Memoria
LAT    FRA  •  L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Lectiones de feria currente vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 4, 1-7.11-13 FRA  CMT
Fratres:
Obsecro vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestræ; unus Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.
Allelúia
Unus est Pater vester, cælestis; et Magíster vester unus est, Christus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 23, 8-12 FRA 
In illo tempore:
Dixit Iesus ad discipulos suos:
« Vos nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, cælestis. Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. Qui maior est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur ».
Ad Offertorium