Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 29 decembris
S. Thomæ Becket, episcopi et martyris
Memoria ad libitum
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Lectiones de feria currente vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 2, 8-13; 3, 10-12 FRA • CMT
Carissimi:
Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum! Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Iesu cum gloria æterna.
Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
Tu assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur.
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 4-5, 6-7, 8-9
Allelúia
Beáti, qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 16, 24-28
Ad Offertorium