Die 25 martii
IN ANNUNTIATIONE DOMINI
Sollemnitas
Léctio libri Isaíæ prophétæ 7, 10-14 ; 8, 10
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Locutus est Dominus ad Achaz dicens: « Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ».
Et dixit Achaz: « Non petam et non tentabo Dominum ».
Et dixit: « Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel quia nobiscum Deus ».
Psalmus responsorius 40(39), 7-8a, 8b-9, 10, 11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ecce vénio, Dómine, ut fáciam voluntátem tuam.
Sacrificium et oblationem noluisti,
aures autem fodisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti,
tunc dixi: « Ecce venio ».
« In volumine libri scriptum est de me
facere voluntatem tuam,
Deus meus, volui;
et lex tua in præcordiis meis ».
Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
Iustitiam tuam non abscondi in corde meo,
veritatem tuam et salutare tuum dixi.
Non abscondi misericordiam tuam
et veritatem tuam ab ecclesia magna.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 10, 4-10
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Impossibile est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata. Ideo ingrediens mundum Christus dicit: « Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ». Superius dicens: « Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi », quæ secundum legem offeruntur, tunc dixit: « Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ». Aufert primum, ut secundum statuat; in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
(Allelúia)
Verbum caro factum est et habitávit in nobis, et vídimus glóriam eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 26-38
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
Et ingressus ad eam dixit: « Ave, gratia plena, Dominus tecum ». Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Et ait angelus ei: « Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in æternum, et regni eius non erit finis ».
Dixit autem Maria ad angelum: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ».
Et respondens angelus dixit ei: « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quæ vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ».
Dixit autem Maria: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». Et discessit ab illa angelus.
Credo Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.