Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 9 novembris
IN DEDICATIONE BASILICÆ LATERANENSIS
Festum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ezechielis prophétæ 47, 1-2.8-9.12 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Convertit me angelus ad portam domus Domini, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquæ autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris. Et eduxit me per viam portæ aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quæ respiciebat ad orientem; et ecce aquæ exeuntes a latere dextro.
Et ait ad me: « Aquæ istæ, quæ egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt ad Arabam, intrabunt mare, aquas salsas, et sanabuntur aquæ: et omnis anima vivens, quæ movetur, quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ, et sanabuntur et vivent omnia, ad quæ venerit torrens.
Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquæ eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.
Psalmus responsorius 46(45), 2-3, 5-6, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei: sancta tabernácula Altíssimi.
Deus est nobis refugium et virtus,
adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
Propterea non timebimus, dum turbabitur terra,
et transferentur montes in cor maris.
 
Fluminis rivi lætificant civitatem Dei,
sancta tabernacula Altissimi.
Deus in medio eius, non commovebitur;
adiuvabit eam Deus mane diluculo.
 
Dominus virtutum nobiscum,
refugium nobis Deus Iacob.
Venite et videte opera Domini,
quæ posuit prodigia super terram.
Auferet bella usque ad finem terræ.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 3, 9c-11.16-17 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Dei ædificatio estis. Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet; fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id, quod positum est, qui est Iesus Christus.
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
Allelúia
Elégi et sanctificávi locum istum, dicit Dóminum, ut sit nomen meum ibi in sempitérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 2, 13-22 FRA  L/F  CMT
Prope erat Pascha Iudæorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit æs et mensas subvertit; et his, qui columbas vendebant, dixit: « Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ». Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: « Zelus domus tuæ comedit me ».
Responderunt ergo Iudæi et dixerunt ei: « Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? ».
Respondit Iesus et dixit eis: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ».
Dixerunt ergo Iudæi: « Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ». Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturæ et sermoni, quem dixit Iesus.
Quando hoc festum incidit in dominicam, dicitur Credo